CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Vincentius Belvacensis - Speculum maius, Speculum Naturale – Lib. XVII.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624.

Caput XXXIV

De balena

1. [α] Isid. orig.12, 6, 71sourcesBallenae autem sunt inmensae magnitudinis bestiae, ab emittendo et fundendo aquas vocatae ; ceteris enim bestiis maris altius iaciunt undas ; βάλλειν enim Graece emittere dicitur.
[1] Isidorus. [α] Balena est immense magnitudinis bestia, ab emittendo et fundendo aquas vocata. Ceteris enim bestiis maris altius jacit undas. Balin autem graece dicitur emittere.
2. [β] Plin. nat.9, 12
[γ] Plin. nat.9, 132sourcesInrumpunt ergo in secreta ac uitulos earum aut fetas uel etiamnum grauidas lancinant morsu incursuque ceu Liburnicarum rostris fodiunt. Illae ad flexum inmobiles, ad repugnandum inertes et pondere suo oneratae, tunc quidem utero graues pariendiue poenis inualidae, solum auxilium nouere in altum profugere et se toto defendere oceano. Contra orcae occurrere laborant seseque opponere et caueatas angustiis trucidare, in vada urguere, saxis inlidere. Spectantur ea proelia ceu mari ipso sibi irato, nullis in sinu uentis, fluctibus uero ad anhelitus ictusque quantos nulli turbines uoluunt.
[δ] Plin. nat.9, 163sourcesOra ballaenae habent in frontibus ideoque summa aqua natantes in sublime nimbos efflant.
[ε] Plin. nat.9, 194sourcesBranchiae non sunt ballaenis nec delphinis. haec duo genera fistula spirant, quae ad pulmonem pertinet, ballaenis a fronte, delphinis a dorso.
[ζ] Plin. nat.9, 415sourcesQuae pilo uestiuntur animal pariunt, ut pristis, ballaena, uitulus.
[2] Plinius libro IX. [β] Balenas in gaditano oceano non ante brumam conspici tradunt. Condi autem estatis temporibus in quodam sinu placido et capaci, mire gaudentes ibi parere, hoc scire orchas infestam his belluam et cuius imago nulla representatione alia possit exprimi, quam carnis immensae dentibus truculentae. [γ] Irrumpunt ergo in secreta vitulosque illarum aut fetus vel etiam nondum gravidas morsu lacerant incursuque ceu liburnicarum rostris fodiunt. Ille vero ad flexum immobiles, ad repugnandum inertes ac pondere suo oneratae, tunc quidem in utero graves pariendive penis invalidae, solum auxilium noverunt in altum pro fugere seque toto oceano defendere. Econtra orchae laborant occurrere seque opponere et cavatis angustiis trucidare, in vada urgere, saxis illidere. Spectantur hujusmodi proelia ceu ipso mari sibi irato, nullis in sinu ventis. Fluctibus vero ad anhelitus ictusque, quantos nulli turbines volvant. [δ] Ora balenae habent in frontibus. Ideoque summa aqua annatantes, in summa nymbos efflant. [ε] Balenis branchiae non sunt, sicut nec delphinis. Haec duo genera fistulis spirant, que ad pulmonem pertinent balenis a fronte, delphinis a dorso. [ζ] Item quae pilo vestiuntur animalia pariunt, ut pristis, balena, vitulus.
3. [η] Plin. nat.10, 2106sourcesNam delphini ballaenaeque stertentes etiam audiuntur.
[3] Idem in libro X. [η] Balenae ac delphini dormiunt. Nam etiam stertentes audiuntur.
4. [θ] Sol. coll.52, 427sourcesIndica maria balaenas habent ultra spatia quattuor iugerum, sed et quos physeteras nuncupant, qui enormes supra molem ingentium columnarum, ultra antennas se nauium extollunt, haustosque fistulis fluctus ita eructant ut nimbosa alluuie plerumque deprimant alueos nauigantium. Solin emprunte ses informations à Plin. nat. 9, 4 et Plin. nat. 9, 8.
[4] Solinus. [θ] Indica maria balenas ultra spacia quatuor jugerum habent. Sed quos fascituras nuncupant. Qui enormes supra molem ingentium columnarum ultra navium antennas se extollunt haustosque fistulis fluctus, ita eructant, ut nymbosa alluvie plerumque navigantium alveos deprimant.
5. [ι] TC 6, 6, 18-198sourcesLa matière du long développement que Thomas de Cantimpré accorde au cète, tel qu’on peut le lire dans l’édition Boese du Liber de natura rerum, est distribuée, dans le Speculum naturale, entre le chapitre que Vincent de Beauvais consacre à la baleine (ch. 34) et ceux qu’il consacre au cète (ch. 41, 42, 43). L’édition Boese témoigne cependant d’un état de la tradition manuscrite qui comportait, en plus du chapitre De cetho du livre 6 De monstris, un chapitre intitulé De cetho uel ballena au livre 7 De piscibus (entre TC 7, 18 et 7, 19)  ; c’est peut-être à cet état de l’œuvre de Thomas de Cantimpré que remonte la répartition observée dans le Speculum naturale, plus qu’à un tri opéré par Vincent de Beauvais lui-même. Vincent de Beauvais reproduit fidèlement le contenu de la notice de Thomas de Cantimpré, mais il en modifie l’organisation interne en déplaçant le fragment TC 6, 6, 18-19, en début de citation.
[5] Ex libro de natura rerum. [ι] Balenae branchias non habentes fistula spirant, quod raro in marinis animalibus invenitur, fetus, suos gestant cum infirmantur et invalidi sunt et si parvi sunt, eos in ore suscipiunt. Hoc idem imminente tempestate faciunt et post tempestatem illos evomunt. Quando propter defectum aque fetus impediuntur, ne matrem sequantur, mater aquam in ore receptam instar fluvii ad eos ejicit, ut sic inhaerentes terrae liberet, adultos etiam diu comitatur. Adolescunt autem celeriter et decem annis crescunt.

Notes de source :

1. Ballenae autem sunt inmensae magnitudinis bestiae, ab emittendo et fundendo aquas vocatae ; ceteris enim bestiis maris altius iaciunt undas ; βάλλειν enim Graece emittere dicitur. | 

2. Inrumpunt ergo in secreta ac uitulos earum aut fetas uel etiamnum grauidas lancinant morsu incursuque ceu Liburnicarum rostris fodiunt. Illae ad flexum inmobiles, ad repugnandum inertes et pondere suo oneratae, tunc quidem utero graues pariendiue poenis inualidae, solum auxilium nouere in altum profugere et se toto defendere oceano. Contra orcae occurrere laborant seseque opponere et caueatas angustiis trucidare, in vada urguere, saxis inlidere. Spectantur ea proelia ceu mari ipso sibi irato, nullis in sinu uentis, fluctibus uero ad anhelitus ictusque quantos nulli turbines uoluunt. | 

3. Ora ballaenae habent in frontibus ideoque summa aqua natantes in sublime nimbos efflant. | 

4. Branchiae non sunt ballaenis nec delphinis. haec duo genera fistula spirant, quae ad pulmonem pertinet, ballaenis a fronte, delphinis a dorso. | 

5. Quae pilo uestiuntur animal pariunt, ut pristis, ballaena, uitulus. | 

6. Nam delphini ballaenaeque stertentes etiam audiuntur. | 

7. Indica maria balaenas habent ultra spatia quattuor iugerum, sed et quos physeteras nuncupant, qui enormes supra molem ingentium columnarum, ultra antennas se nauium extollunt, haustosque fistulis fluctus ita eructant ut nimbosa alluuie plerumque deprimant alueos nauigantium. Solin emprunte ses informations à Plin. nat. 9, 4 et Plin. nat. 9, 8. | 

8. La matière du long développement que Thomas de Cantimpré accorde au cète, tel qu’on peut le lire dans l’édition Boese du Liber de natura rerum, est distribuée, dans le Speculum naturale, entre le chapitre que Vincent de Beauvais consacre à la baleine (ch. 34) et ceux qu’il consacre au cète (ch. 41, 42, 43). L’édition Boese témoigne cependant d’un état de la tradition manuscrite qui comportait, en plus du chapitre De cetho du livre 6 De monstris, un chapitre intitulé De cetho uel ballena au livre 7 De piscibus (entre TC 7, 18 et 7, 19)  ; c’est peut-être à cet état de l’œuvre de Thomas de Cantimpré que remonte la répartition observée dans le Speculum naturale, plus qu’à un tri opéré par Vincent de Beauvais lui-même. Vincent de Beauvais reproduit fidèlement le contenu de la notice de Thomas de Cantimpré, mais il en modifie l’organisation interne en déplaçant le fragment TC 6, 6, 18-19, en début de citation.