Caput XXXV
De borbotha et botha et brena
[β] TC nat.7, 16, 1-52sourcesBothe pisces fluviales sunt, qui non natant nisi per amplitudinem corporis. Tenuissimi enim pisces sunt et lati multum. Pinnas habent in circuitu lati corporis. Cum venatur a piscatoribus, fundum aque petens aquam turbat supra se, ut videri non possit, maxime quia strato corpore adherens terre supra dorsum simillimus est terre. Maculas rubeas in dorso habet.
[1] Ex libro de natura rerum. [α] Borbothae sunt pisces quidam fluviales, aliquatenus anguillis similes, lubricae namque sunt et excoriantur, sicut anguillae. Corium habent nigrum esu dulcem et hepar prae omnibus piscibus melius et efficacius. Caput magnum respectu corporis, os amplum et latum valde. Cum autem aetate duodecim annos excesserit, in corpus magnum crescit. Et tunc nomen ejus mutatur et solaris vocatur, de quo inferius dicetur. [β] Bothae sunt pisces fluviales, qui non natant, nisi per amplitudinem corporis. Tenuissimi namque sunt et lati valde. Pinnas habent in circumitu lati corporis, impinguantur vento meridionali flante. Cumque venatur hic piscis a piscatoribus, fundum aque petens aquam supra se turbat, ut videri nequeat. Maximeque corpore strato cum terrae adhaeret, supra dorsum terre simillimus est. Maculas autem in dorso rubeas habet.
[2] Alexander. [γ] Brena est piscis fluvialis, qui cum videt sibi lucium imminere declinat ad coenosa, aquarum limpiditatem quas habet a tergo perturbans.
Notes de source :
1. Borbothe pisces sunt fluviales, sic in Galliis vulgariter appellati. Cum anguilla similitudinem habere videntur : lubrici enim sunt. Excoriantur autem sicut et anguille. Corium autem nigrum habent, esum dulcem, et hoc maxime epar, quod pre omnibus piscibus optimum habet et delicatius. Caput magnum habet respectu corporis, os amplum et latum valde. Quando excesserit annos duodecim in etate, crescit in corpus magnum ; et tunc mutatur nomen eius et dicitur solaris, de quo inferius dicendum est. |
2. Bothe pisces fluviales sunt, qui non natant nisi per amplitudinem corporis. Tenuissimi enim pisces sunt et lati multum. Pinnas habent in circuitu lati corporis. Cum venatur a piscatoribus, fundum aque petens aquam turbat supra se, ut videri non possit, maxime quia strato corpore adherens terre supra dorsum simillimus est terre. Maculas rubeas in dorso habet. |
3. Alexandre Neckam, De naturis rerum 33, Item de eodem ([i. e. De lucio, et perca, et brenna, cf. ch. 32]) : Brenna vero hostis declinans insidias, ad loca coenosa fugit, aquarum limpiditatem quas a tergo habet perturbans, sicque delusa tyranni spe, ad alios pisces se transfert.