CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Vincentius Belvacensis - Speculum maius, Speculum Naturale – Lib. XVII.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624.

Caput XXXVI

De cancro

1. [α] Isid. orig.12, 6, 511sourcesCancros vocari, quia conchae sunt crura habentes : inimica ostreis animalia. Eorum enim carnibus vivunt miro ingenio ; […] Tradunt quidam decem cancris cum ocimi manipulo alligatis omnes qui ibi sunt scorpiones ad eum locum coituros. Duo sunt autem genera cancrorum : fluviales et marini.
[1] Isidorus. [α] Cancri vocati sunt, quia conchae sunt, crura habentes, inimica ostreis animalia. Eorum enim carnibus vivunt miro ingenio. Tradunt autem quidam decem cancris cum ocymi manipulo alligatis, omnes qui ibi sunt scorpiones ad eum locum coituros. Duo sunt tamen genera cancrorum, fluviales et marini.
2. [β] Ambr. hex.5, 8, 222sourcesCancer quoque quas cibi gratia praestigias instruit ! Namque et ipse ostreo delectatur et [] quia aperire clausum ostreum nulla ui potest et periculosum est, si chelam eius includat, ad argumenta confugit et insidias noua fraude molitur. Itaque quia omnia genera delectatione mulcentur, explorat si quando ostreum in remotis locis ab omni uento contra solis radios diptycum illud suum aperiat et reseret claustra testarum, ut libero aere uisceris sui uoluptatem quandam capiat, et tunc clanculo calculum inmittens inpedit conclusionem ostrei ac sic aperta claustra repperiens tuto inserit chelas uisceraque interna depascitur.
[2] Ambrosius. [β] Cancer ostreis vescitur, sed quia ostreum clausum nulla vi aperire potest. Periculosumque est si chely ejus includat, ad argumenta confugit et insidias nova fraude molitur. Explorat enim si quando ostreum remotis in locis ab omni vento contra solis radios dyptichum illud suum aperiat, ut aere libero viscerum suorum voluptatem quandam capiat et tunc clanculo calculum immittens ostreae conclusionem impedit sicque aperta claustra reperiens, tuto chelas inserit visceraque interna depascit.
3. [γ] Plin. nat.9, 963sourceshieme aprica litora sectantur, aestate in opaca gurgitum recedunt. omnia eius generis hieme laeduntur, autumno et vere pinguescunt et plenilunio magis, quia noctes sidus tepido fulgore mitificat.
[δ] Plin. nat.9, 97-994sources[…] cancris vita longa, pedes octoni, omnes in obliquum flexi. feminae primus pes duplex, mari simplex. praeterea bina bracchia denticulatis forcipibus. superior pars in primoribus his movetur, inferiore inmobili. dexterum bracchium omnibus maius. universi aliquando congregantur. os Ponti evincere non valent ; quam ob rem egressi circumeunt apparetque tritum iter. pinotheras vocatur minimus ex omni genere, ideo opportunus iniuriae. huic sollertia est inanium ostrearum testis se condere et, cum adcreverit, migrare in capaciores. cancri in pavore et retrorsi pari velocitate redeunt. dimicant inter se ut arietes adversis cornibus incursantes. contra serpentium ictus medentur. sole cancri signum transeunte et ipsorum, cum exanimati sint, corpus transfigurari in scorpiones narratur in sicco.
[ε] Plin. nat.9, 1585sources[…] item locustae et squillae, cancri ore.
[3] Plinius libro IX. [γ] Cancri e mollibus hyeme aprica littora sectantur. Aestate in opaca gurgitum recedunt, hyeme laeduntur, autumno et vere pinguescunt et plenilunio magis, quia nocte sydus tepido fulgore mitificat. [δ] Cancris vita longa, pedes octoni. Omnes in obliquum flexi. Feminae primus pes duplex, mari simplex. Praeterea bina brachia denticulatis forcipibus. Superior pars in primoribus his movetur inferiore immobili, dextrum brachium in omnibus majus : dimicant inter se, ut arietes, adversis cornibus incursantes. Contra serpentium ictus medentur. Cancri sicut et locustae marini, mensibus quinis latent et occultantur eodem tempore. Ambo veris principio senectutem exuunt, more anguium, renovatione tergorum. Locustae quidem vivunt petrosis locis, cancri vero mollibus : aliquando congregantur universi et evincere non valent os Ponti. Quamobrem egressi circumeunt apparetque tritum iter. Porro in pavore retrorsum pari redeunt velocitate, sole cancri transeunte signum et ipsorum cancrorum cum exanimatum sit corpus, in scorpiones transfigurari narrantur in sicco. [ε] Cancri et locustae coeunt ore.
4. [ζ] Plin. nat.11, 626sources[…] cancrorum etiam odore, si quis iuxta coquat, exanimantur. .
[η] Plin. nat.11, 1527sources[…] cancri in oblicum aspiciunt crusta fragili inclusos gerentes. .
[θ] Plin. nat.11, 2588sources[…] octonos et marinis esse diximus, polypis, saepiis, lolligini, cancris, qui bracchia in contrarium movent, pedes in orbem aut in oblicum […] .
[4] Idem in libro XI. [ζ] Cancrorum odore si juxta apes coquantur, exanimantur. [η] Cancri in obliquum aspiciunt, fragili crusta oculis rigentes inclusis. [θ] Octoni sunt pedes polypis ac sepiis et loligini et cancris, qui brachia movent in contrarium, pedes in orbem aut in obliquum.
5. [ι] Plin. nat.11, 258-2599sources[…] iidem solis animalium rotundi. cetera binos pedes duces habent, cancri tantum quaternos.
[5] Idem. [ι] Rotundi soli animalium, cetera binos pedes duces habent : cancri tamen quaternos.

Notes de source :

1. Cancros vocari, quia conchae sunt crura habentes : inimica ostreis animalia. Eorum enim carnibus vivunt miro ingenio ; […] Tradunt quidam decem cancris cum ocimi manipulo alligatis omnes qui ibi sunt scorpiones ad eum locum coituros. Duo sunt autem genera cancrorum : fluviales et marini. | 

2. Cancer quoque quas cibi gratia praestigias instruit ! Namque et ipse ostreo delectatur et [] quia aperire clausum ostreum nulla ui potest et periculosum est, si chelam eius includat, ad argumenta confugit et insidias noua fraude molitur. Itaque quia omnia genera delectatione mulcentur, explorat si quando ostreum in remotis locis ab omni uento contra solis radios diptycum illud suum aperiat et reseret claustra testarum, ut libero aere uisceris sui uoluptatem quandam capiat, et tunc clanculo calculum inmittens inpedit conclusionem ostrei ac sic aperta claustra repperiens tuto inserit chelas uisceraque interna depascitur. | 

3. hieme aprica litora sectantur, aestate in opaca gurgitum recedunt. omnia eius generis hieme laeduntur, autumno et vere pinguescunt et plenilunio magis, quia noctes sidus tepido fulgore mitificat. | 

4. […] cancris vita longa, pedes octoni, omnes in obliquum flexi. feminae primus pes duplex, mari simplex. praeterea bina bracchia denticulatis forcipibus. superior pars in primoribus his movetur, inferiore inmobili. dexterum bracchium omnibus maius. universi aliquando congregantur. os Ponti evincere non valent ; quam ob rem egressi circumeunt apparetque tritum iter. pinotheras vocatur minimus ex omni genere, ideo opportunus iniuriae. huic sollertia est inanium ostrearum testis se condere et, cum adcreverit, migrare in capaciores. cancri in pavore et retrorsi pari velocitate redeunt. dimicant inter se ut arietes adversis cornibus incursantes. contra serpentium ictus medentur. sole cancri signum transeunte et ipsorum, cum exanimati sint, corpus transfigurari in scorpiones narratur in sicco. | 

5. […] item locustae et squillae, cancri ore. | 

6. […] cancrorum etiam odore, si quis iuxta coquat, exanimantur. . | 

7. […] cancri in oblicum aspiciunt crusta fragili inclusos gerentes. . | 

8. […] octonos et marinis esse diximus, polypis, saepiis, lolligini, cancris, qui bracchia in contrarium movent, pedes in orbem aut in oblicum […] . | 

9. […] iidem solis animalium rotundi. cetera binos pedes duces habent, cancri tantum quaternos.