Caput XXXVII
De eodem
[β] Arist. HA, 523 b 5-8 MS2sourcesEt est etiam aliud genus, quod dicitur mollis teste, et est omne, quod est durum extra et molle intra ; et non est contritibile illud durum, immo recipit ignem, ut karabo et cancer.
[γ] Arist. HA, 525 b 7-9 MS3sourcesEt in maris ripa quod est in terra Iudea inveniuntur cancri parvi, et dicuntur milites propter velocitatem cursus eorum, quoniam ipsi currunt in tantum quod non possunt deprehendi. Et si aliquis accipitur et finditur in corpore, non invenitur in eo caro vel superfluitas omnino, quia non habent pascua.
[δ] Arist. HA, 525 b 15 MS4sourcesEt similiter genus cancri, quod dicitur cancer proprie, habet decem pedes cum aculeis.
[ε] Arist. HA, 541 b 28-34 MS5sourcesEt pedes omnium canc<r>orum flectuntur ad latera sicut pedes animalis annulosi corporis. Et aculei cuiuslibet habentis ipsos flectuntur interius.
[ζ] Arist. HA, 527 b 4 MS6sourcesEt iam narravimus superius, [quod] <que> genera ca<n>crorum habent duos aculeos et duos pedes. Et debes scire, quod aculeus dexter est maior et fortior sinistro, ut in pluribus, […]
[η] Arist. HA, 531 b 28-34 MS7sourcesEt cancer minor mas ascendit feminam retro, et tunc declinat ad ipsum femina super latus, et tunc completur coitus. Et non diversantur masculi cancrorum et sue femine, nisi quod femine sunt maiorum membrorum et distantia coopertoriorum e<s>t maior quam in masculis. Et ovant per locum exitus superfluitatis, et nullum illorum habet membrum intrans corpus alterius.
[θ] Arist. HA, 548 a 15 MS8sourcesCancer vero parvus generatur ex terra et limo, et intrat loca vacua testarum aliorum animalium, et cum aliquantulum creverit, mutabit se ab illo loco usque ad testam maiorem ut animalis, quod dicitur binitiz et asturbioz et huiusmodi.
[ι] Arist. HA, 590 b 20 MS9sourcesKarabo […] et cum fuerint in profundo maris et maxime in loco duro et lapidoso, accipit cum duobus suis labiis et dividit ea in duas partes et ducit ad os suum, sicut facit cancer.
[κ] Arist. HA, 526 b 34 MS10sourcesKarabo ergo habet, sicut diximus, duos dentes magnos, profundos, et in eis est humiditas, et inter eos est caro similis lingue.
[λ] Arist. HA, 601 a 19 MS11sourcesEt cancri in tempore, in quo non possunt bene a<m>bulare et [quod] <quando> habent talem dispositionem, non expolia<n>tur semel, set multociens.
[1] Aristoteles. [α] Cancer habet octo pedes, per quos movetur aequali motu, caret sanguine, [β] durum habet extra et intus molle. Nec est illud durum conteribile, imo recipit ignem. [γ] In ripa maris, quod est intra Judeam inveniuntur cancri parvi, qui dicuntur milites propter velocitatem cursus, tantum enim currunt, quod deprehendi non possunt. Et cum aliquis finditur non invenitur in ejus corpore caro vel superfluitas omnino, quia pascua non habent. [δ] Genus cancri, quod dicitur cantel, habet decem pedes cum aculeis. [ε] Et pedes omnium generum sive octo sive decem sive duodecim flectuntur ad latera, sicut pedes animalis annulosi. Aculei vero cujuslibet habentis ipsos flectuntur ad interius. [ζ] Genera cancrorum habent duos aculeos et duos pedes et aculeus dexter est acutior synistro ac fortior, ut in pluribus. [η] Cancer minor, id est mas feminam ascendit retro et tunc ad ipsum declinat femina super latus tuncque completur coitus. Feminae majorum membrorum sunt quam masculi et distantia coopertorii major est quam in masculis. Et ovat per locum superfluitatis : nullum illorum habet membrum intrans corpus alterius. [θ] Cancer parvus generatur ex terra et limo intra loca vacua testarum aliorum animalium. Cumque creverit aliquantulum, mutat se ab illo loco ad testam majorem. Cancer et karabos in senectute exuunt spolium. [ι] Uterque accipit pisces in profundo maris cum duobus suis labiis et dividit eos in duas partes et ducit ad os suum. [κ] Cancri duos habent dentes ex primis anterioribus, inter quos est membrum, quod assimilatur linguae, deinde orificium, deinde stomachus parvus respectu magnitudinis corporis et post stomachum venter et intestina. Sunt et alii dentes in quibusdam cancris. Habent cancri duo labia, id est, additamenta non ad ambulandum, sed loco manuum ad accipiendum ac retinendum et ori adducendum. Non manent in loco prope terram, sed in fissuris et foraminibus lapidum. Quod eis est pelagosum. Habent pedes multum debiles propter paucitatem ambulationis. [λ] Cancri tempore in quo non bene possunt ambulare, non expoliantur semel, sed multotiens.
[ν] TC nat.7, 19, 36-3813sourcesMares duas spinas habent inter ventrem et caudam, quibus femine carent, que ova habent in ventre. Contra serpentium ictus medentur.
[ξ] TC nat.7, 19, 39-4114sourcesQuando mas vult coire cum femina sua, ascendit a dorso super eam ; at illa motum maris sentiens a tergo coire volentis inclinata super latus convertit se ad ipsum, et sic completur coitus.
[ο] TC nat.7, 19, 32-3315sourcesCancri latent hyeme mensibus quinis. Veris tempore sicut anguis.
[π] TC nat.7, 19, 41-4216sourcesCancer lacte potatus sine aqua multis diebus vivit.
[ρ] TC nat.7, 19, 10-1217sourcesCum senuerint, lapides duo albi coloris in capite eorum inveniuntur, intermixto rubore. Dicunt nonnulli lapillos illos tante esse virtutis, ut in potum dati cordis punctiones sanent.
[ς] TC nat.7, 19, 30-3218sourcesIn mari, sicut Solinus dicit, occidentali #cancri sunt qui homines apprehensos submergunt ; habent autem terga dura velut cocodrilli.
[σ] TC nat.7, 19, 14-1519sourcesMutat colorem cancer, cum coctus fuerit ; nam rubeus fit, cum vivus tamen virore vel nigredine perfundatur.
[2] Ex libro de natura rerum[μ] Cancer pedes habet et brachia forcipesque pro manibus, retrogradus est nec unquam ante faciem suam ambulare novit. [ν] Mares duas habent spinas inter ventrem et caudam, quibus feminae carent. Quae ova in ventre habent, ictibus serpentium medentur. [ξ] Coitus tempore mas ascendit in dorso super feminam. At illa motum ejus sentiens a tergo coire volentis, inclinata super latus ad ipsum se convertit. Sicque coitus completur, [ο] latent in hyeme mensibus quinis. Veris tempore senectutem exuunt velut anguis. [π] Cancer lacte potatus, sine aqua vivit multis diebus. [ρ] Cum autem senuerit, duos lapides albi coloris intermixto rubore inveniuntur in ejus capite, quos tante virtutis esse dicunt, ut in potum dati, cordis punctiones sanant. Cancri corniculis suis pugnant inter se, sole cancri signum transeunte. [ς] In occidentis mari, ut dicit Solinus, cancri sunt, qui homines apprehensos submergunt. Habent autem terga dura velut crocodili. [σ] Cancer mutat colorem cum coctus fuerit, quia qui viridis aut niger erat, rubeus fit.
Notes de source :
1. Cancer vero habet octo pedes, per quos movetur motu equali. |
2. Et est etiam aliud genus, quod dicitur mollis teste, et est omne, quod est durum extra et molle intra ; et non est contritibile illud durum, immo recipit ignem, ut karabo et cancer. |
3. Et in maris ripa quod est in terra Iudea inveniuntur cancri parvi, et dicuntur milites propter velocitatem cursus eorum, quoniam ipsi currunt in tantum quod non possunt deprehendi. Et si aliquis accipitur et finditur in corpore, non invenitur in eo caro vel superfluitas omnino, quia non habent pascua. |
4. Et similiter genus cancri, quod dicitur cancer proprie, habet decem pedes cum aculeis. |
5. Et pedes omnium canc<r>orum flectuntur ad latera sicut pedes animalis annulosi corporis. Et aculei cuiuslibet habentis ipsos flectuntur interius. |
6. Et iam narravimus superius, [quod] <que> genera ca<n>crorum habent duos aculeos et duos pedes. Et debes scire, quod aculeus dexter est maior et fortior sinistro, ut in pluribus, […] |
7. Et cancer minor mas ascendit feminam retro, et tunc declinat ad ipsum femina super latus, et tunc completur coitus. Et non diversantur masculi cancrorum et sue femine, nisi quod femine sunt maiorum membrorum et distantia coopertoriorum e<s>t maior quam in masculis. Et ovant per locum exitus superfluitatis, et nullum illorum habet membrum intrans corpus alterius. |
8. Cancer vero parvus generatur ex terra et limo, et intrat loca vacua testarum aliorum animalium, et cum aliquantulum creverit, mutabit se ab illo loco usque ad testam maiorem ut animalis, quod dicitur binitiz et asturbioz et huiusmodi. |
9. Karabo […] et cum fuerint in profundo maris et maxime in loco duro et lapidoso, accipit cum duobus suis labiis et dividit ea in duas partes et ducit ad os suum, sicut facit cancer. |
10. Karabo ergo habet, sicut diximus, duos dentes magnos, profundos, et in eis est humiditas, et inter eos est caro similis lingue. |
11. Et cancri in tempore, in quo non possunt bene a<m>bulare et [quod] <quando> habent talem dispositionem, non expolia<n>tur semel, set multociens. |
12. Pedes habent et brachia octo numero forcipesque pro manibus, quibus plerumque serpunt. Retrograda est nec unquam, ut Adelinus dicit, novit ante faciem suam ambulare. |
13. Mares duas spinas habent inter ventrem et caudam, quibus femine carent, que ova habent in ventre. Contra serpentium ictus medentur. |
14. Quando mas vult coire cum femina sua, ascendit a dorso super eam ; at illa motum maris sentiens a tergo coire volentis inclinata super latus convertit se ad ipsum, et sic completur coitus. |
15. Cancri latent hyeme mensibus quinis. Veris tempore sicut anguis. |
16. Cancer lacte potatus sine aqua multis diebus vivit. |
17. Cum senuerint, lapides duo albi coloris in capite eorum inveniuntur, intermixto rubore. Dicunt nonnulli lapillos illos tante esse virtutis, ut in potum dati cordis punctiones sanent. |
18. In mari, sicut Solinus dicit, occidentali #cancri sunt qui homines apprehensos submergunt ; habent autem terga dura velut cocodrilli. |
19. Mutat colorem cancer, cum coctus fuerit ; nam rubeus fit, cum vivus tamen virore vel nigredine perfundatur.