CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Vincentius Belvacensis - Speculum maius, Speculum Naturale – Lib. XVII.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624.

Caput XXXVIII

De operatione cancrorum in cibo vel medicina

1. [α] Avic. canon, 2, 2, 1521sourcesCum dicitur cancer marinus, nolumus intelligere per hoc omnem cancrum maris, immo speciem cancri quae proprie habet omnia membra dura ut lapis. Quod de eo adustum est desiccat ulcera et confert scabiei. Prohibet lachrymas et resoluit cum sale ungulam et fit ex eo collyrium et fricatur cum eo scabies palpebrarum. Quod de eo adustum est desiccat ulcera et confert scabiei. Prohibet lachrymas et resoluit cum sale ungulam et fit ex eo collyrium et fricatur cum eo scabies palpebrarum. Prohibet quaternam.
[β] Avic. canon, 2, 2, 7142sourcesEst exiccativa abstersiva et proprie testa olibani et subtilior quidem testa est testa cancri marini. Testa cancri marini est exiccatiua et abstergit pannum et lengitines.
[γ] Avic. canon, 2, 2, 1513sourcesREVOIR LA TRANSCRIPTION À PARTIR DE PRETEREA : Est difficilis digestionis et plurimi nutrimenti et ipsum quidem rectificat decoctio cum mes et extrahit res acutas infixas carni et spinas, sed marinus est subtilior. Decoratio. Cinis eius est bonus fixuris pedum ex frigore et quod de eo adustum est ponitur in medicamentis porphee et panni et confert. Apostemata et bothor. Cancer fluvialis resolvit apostemata magnum qñ ponitur super ea. Membra anhelitus et pectoris. Caro eius confert phtisi et proprie cum lacte asine et ius est bonus fixuris ani. Venena. Confert morsui scorpionum et rutele more emplastri superpositus aut comestus et cinis eius cum melle confert ad morsum canis rabiosi bibitur et quandoque sumitur ex eo cum frumento ad morsum canis rabiosi et est notum.
[δ] Avic. canon, 2, 2, 7145sourcesSit ex testa ceratum super scrosulas. Emplastrum factum ex testa est fortis consolidationis et confert ulceribus et in ipsa abstergit scabiem et proprie testa cancri marini.
[1] Avicenna libro II. [α] Cancer marinus proprie dicitur illa species cancri maris, quae habet omnia membra dura, ut lapis. Quod ex eo adustum est subtilius est reliquis adustis et abstergit dentes et delet pannum ac lentigines. Ulcera quoque desiccat et confert scabiei. Item prohibet lachrymas et resolvit cum sale ungulam. Fit quoque ex eo collyrium et fricatur cum eo scabies palpebrarum. Prohibet etiam quartanam. Cancer fluviatilis confert exterminatis valde. [β] Testa cancri marini subtilior est, quam testa clibani. Exiccativa est et abstergit pannum ac lentigines et scabiem. [γ] Cancer fluvialis est difficilis digestionis ac plurimi nutrimenti et ipsum quidem rectificat. Decoctioque cum melle extrahit spinas et acutas res infixas carni, sed marinus est subtilior. Preterea cinis eius fissuris ex frigore bonus est et quod ex eo adustum est ponitur in medicinis morpheae ac panni et confert. Item cancer fluvialis resolvit apostemata magna, cum ponitur super ea. Caro ejus confert phtisi, proprie cum lacte asinae et jus etiam ipsius. Cinis ejus ani fissuris est bonus. Et confert morsui scorpionum ac rutelae, emplastri more superpositus aut comestus. Idem quoque cinis cum melle confert ad morsum canis rabiosi bibitus. [δ] Ex testa cancri marini fit cerotum super scropulas. Emplastrum ex ea factum est fortis consolidationis et confert ulceribus. Ipsaque scabiem abstergit.
2. [2] Idem in libro IV. Cancer fluvialis cum lacte vel ejus decoctio bibitur super morsione venenata. Sanantur etiam strumae cancro fluviali cocto vel combusto ex melle. Cancri hujusmodi triti ex aqua poti alvum sistunt. Urinam cient in albo vino ademptis branchiis. Calculos etiam pellunt cum myrrha triti. Porro de asinino maxime lacte triti rupta convulsaque sanant. Idem in aqua et oleo triti perunctis ante accessiones in febribus prosunt. Marinorum et fluvialium cineres, aqua ferventi combusta cum cera sanant. Et pilos hec curatio restituit fluviales triti extrahunt tela inhaerentia corpori. Succus eorum cum ordeacea farina sanat in auribus vel in alia parte corporis ulcera.

Notes de source :

1. Cum dicitur cancer marinus, nolumus intelligere per hoc omnem cancrum maris, immo speciem cancri quae proprie habet omnia membra dura ut lapis. Quod de eo adustum est desiccat ulcera et confert scabiei. Prohibet lachrymas et resoluit cum sale ungulam et fit ex eo collyrium et fricatur cum eo scabies palpebrarum. Quod de eo adustum est desiccat ulcera et confert scabiei. Prohibet lachrymas et resoluit cum sale ungulam et fit ex eo collyrium et fricatur cum eo scabies palpebrarum. Prohibet quaternam. | 

2. Est exiccativa abstersiva et proprie testa olibani et subtilior quidem testa est testa cancri marini. Testa cancri marini est exiccatiua et abstergit pannum et lengitines. | 

3. REVOIR LA TRANSCRIPTION À PARTIR DE PRETEREA : Est difficilis digestionis et plurimi nutrimenti et ipsum quidem rectificat decoctio cum mes et extrahit res acutas infixas carni et spinas, sed marinus est subtilior. Decoratio. Cinis eius est bonus fixuris pedum ex frigore et quod de eo adustum est ponitur in medicamentis porphee et panni et confert. Apostemata et bothor. Cancer fluvialis resolvit apostemata magnum qñ ponitur super ea. Membra anhelitus et pectoris. Caro eius confert phtisi et proprie cum lacte asine et ius est bonus fixuris ani. Venena. Confert morsui scorpionum et rutele more emplastri superpositus aut comestus et cinis eius cum melle confert ad morsum canis rabiosi bibitur et quandoque sumitur ex eo cum frumento ad morsum canis rabiosi et est notum. | 

5. Sit ex testa ceratum super scrosulas. Emplastrum factum ex testa est fortis consolidationis et confert ulceribus et in ipsa abstergit scabiem et proprie testa cancri marini.