Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Vincentius Belvacensis - Speculum maius, Speculum Naturale – Lib. XVII. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624. ,
Caput IIII
De branchiis piscium
1. [1] Habent pisces quiddam in animalibus proprium, naturam, scilicet branchiarum. Et horum quidam habent branchias paucas, quaedam multas secundum quod calor cordis est paucus vel multus, quia semper calor ponit motum velociorem ac fortiorem. Et ob hoc habentes branchias multas vivere possunt in terra multo tempore. Omne animal recipiens humidum habet branchias et saepe vadit ad terram. Quidam vero piscis aqua sordida strangulatur, quia branchiae ejus sunt parvae et ideo piscatores turbant aquam quando volunt ipsum venari : quorundam piscium branchiae sunt spinosae quorundam cartilaginosae quae convenientes sunt motui. Sunt autem parvae, tenues et extentae. Pisces, ut dictum est, multas habentes branchias vivere possunt in terra longo tempore. Omnesque modi quorum creatio similis est creationi serpentium, quia non indigent multa infrigidatione. Igitur habent pisces proprium, auriculas, scilicet in capite, id est branchias, per quas attrahunt aquam et rejiciunt. Et quidam eorum habent duas, quidam quatuor in utraque parte flexas. Delphin, ut dictum est, similia magni corporis non habent branchias, sed cannam, quia pulmonem habent et canalem. Nullum autem ex piscibus potest habere branchias et anhelare simul. Sub branchiis in kabari pediculi multi inveniuntur, a quibus interficiuntur.
2. [α] Plin. nat.9, 161sourcesNec piscium branchias habentis anhelitum reddere ac per vices recipere existimant quorum haec opinio est, nec multa alia genera etiam branchiis carentia, in qua sententia fuisse Aristotelem video et multis persuasisse doctrina insignibus.
[2] Plinius libro IX. [α] Pisces branchias habentes non existimant quidam anhelitum reddere ac per vices recipere, ut Aristoteles.
[2] Plinius libro IX. [α] Pisces branchias habentes non existimant quidam anhelitum reddere ac per vices recipere, ut Aristoteles.
3. [β] Plin. nat.9, 692sourcesPiscium alii branchias multiplices habent, alii simplices, alii duplices. His aquam emittunt acceptam ore.
[3] Idem in libro eodem. [β] Piscium alii branchias habent multiplices, alii vero simplices. Per has quidem emittunt aquam in ore acceptam.
[3] Idem in libro eodem. [β] Piscium alii branchias habent multiplices, alii vero simplices. Per has quidem emittunt aquam in ore acceptam.
4. [γ] Ambr. hex.5, 4, 113sourcesPisces vero branchias habent, quas nunc plicant et colligunt, nunc explicant atque aperiunt. In hac ergo collectione et apertione dum suscipitur aqua, et transmittitur ac penetrat, respirationis munus videtur implere.
[4] Ambrosius in Exameron. [γ] Pisces branchias habent sicut nos pulmonem, quas nunc quidem explicant et aperiunt, nunc implicant et operiunt sicque aqua suscipitur et transmittitur ac penetrat et munus respirationis per eas implere videtur.
[4] Ambrosius in Exameron. [γ] Pisces branchias habent sicut nos pulmonem, quas nunc quidem explicant et aperiunt, nunc implicant et operiunt sicque aqua suscipitur et transmittitur ac penetrat et munus respirationis per eas implere videtur.
Notes de source :
1. Nec piscium branchias habentis anhelitum reddere ac per vices recipere existimant quorum haec opinio est, nec multa alia genera etiam branchiis carentia, in qua sententia fuisse Aristotelem video et multis persuasisse doctrina insignibus. |
2. Piscium alii branchias multiplices habent, alii simplices, alii duplices. His aquam emittunt acceptam ore. |
3. Pisces vero branchias habent, quas nunc plicant et colligunt, nunc explicant atque aperiunt. In hac ergo collectione et apertione dum suscipitur aqua, et transmittitur ac penetrat, respirationis munus videtur implere.