Caput XL
De caucio et capitato et carpera
[1] Ex libro de natura rerum. [α] Caucius qui et glanis aversus mordet hamos inescatos nec eos devorat, sed spoliat.
[γ] TC nat.7, 23, 1-183sourcesCarpo vel carpera, ut dicit Liber rerum, a re nomen habere dicitur. Dici enim potest carpera quasi que carpens parit. Est autem piscis quasi squamis aureis et latis stagnorum vel fluminis. Hic piscis cum ova sua in ventre ad pariendum apta natura dictante presenserit, adit masculum piscem et ore innuit pulsu levi, ut parituram iuvet. Tunc masculus motum illius intelligens emittit lac loco seminis. Quod eiectum femina ore recipiens, statim ova parit in sobolem profuturam. Neque enim femina parere potest ova, nisi semen prius receperit. Istud autem quod tunc recipit semen, non ad partum tantum iuvare videtur, sed ad ova concipienda et formanda, unde soboles in futuro anno speratur. Nonnumquam in primo anno nativitatis semini carpere innascitur niger vermiculus iuxta aurem, et hoc sepius post Augustum ; et hac tabe moritur. Remedium eius est aqua dulcis et fluvialis. Paucis aquis carpere soboles provenit. Opinio vulgi est, si fosse parve cubitorum novem aut decem in longitudine nove aut recentes fiant et singulis fossis singule cum pari ponantur carpere, id est masculus et femina, earum sobolem provenire. Et notandum quod ipsis fossis imponende non sunt carpere nisi proxime ante partum. Postquam vero pepererint, eximuntur. Soboles vero trium aut quatuor mensium tempore roborata eiecta fossis reponitur, ubi habent crescere cum perfectis.
[δ] TC nat.7, 23, 22-274sourcesCarpera piscis astutias multas habet, ut retia capiendus evadat. Cum enim rete intraverit, circuiens foramen querit ; quod si non invenerit, saltare nititur in auras liberas super rete, ut extra cadat. Quod si non poterit, subterfugium querit sub reti ; et hac etiam frustratus arte herbam ore tenet in fundo aque, ut rete superveniens elidatur. Nec in isto aliquando proficiens demum et istud attemptat : a superis cum impetu veniens in limo caput fortius figit inferius, ut scilicet rete per caudam transiens captione frustretur.
[ε] TC nat.7, 23, 17-215sourcesCerebrum carpere crescere ac decrescere dicitur secundum augmentum aut decrementum lune ; et licet hoc in omni pisce, in carpera tamen magis, sicut in lupo et in cane inter quadrupedia nonnulli dixerunt.
[2] Actor. Secundum Plinium per g et l in prima syllaba scribitur idque melius, ut glaucius. [β] Capitatus est piscis admodum parvus, habens caput prope ad reliqui corporis magnitudinem, os quoque rotundum et amplum, hic in fluviis habitans libenter sub lapidibus et inter saxa delitescit. [γ] Carpera piscis est quasi squamis aureis in lacis vel fluviis, sic dicta, quasi quae carpens parit, cum enim ova in ventre ad pariendum apta dictante natura presenserit, marem suum adit et ore innuit pulsu levi, ut adjuvet parituram, tunc ille loco seminis lac emittit, quod illa suscipiens ore ; statim ova parit in sobolem profutura. Nam ova parere nequit, nisi prius ore semen receperit. Semen autem cum receptum fuerit, non solum ad partum juvare videtur, sed etiam ad ova concipienda et formanda, unde soboles in anno futuro speratur. Semini carperae nonnunquam in anno primo nativitatis niger vermiculus quidam, post autem suam tabificus innascitur et hoc saepius post augustum eaque tabe moritur. Remedium est aqua dulcis et fluvialis, cujus soboles paucis aquis provenit, si in singulis fossis decem cubitorum recenter factis ponantur singulae carperae cum paribus suis ante partum proxime. Opinio vulgi est earum sic sobolem provenire. Sed postquam pepererint eximuntur. Soboles quoque trium vel quatuor mensium tempore roborata, fossis rejecta reponitur, ubi habet crescere cum perfectis. [δ] Habet hic piscis astutias multas, ut reti capiendus evadat, cum enim rete intraverit, circumiens foramen quaerit, quod si non invenerit, saltare nititur in auras liberas super rete, ut extra cadat. Aliquando sub reti refugium quaerit. Aliquando herbam ore tenet in fundo aque, ut rete superveniens elidatur. Aliquando etiam a superis veniens cum impetu caput in limo fortius figit, ut scilicet rete per caudam transiens captione frustretur. [ε] Hujus cerebrum secundum augmentum et decrementum luna crescere vel decrescere dicitur. Et licet hoc sit in omni pisce, in hoc tamen magis, sicut inter quadrupedia, in lupo et cane.
Notes de source :
1. Clautius qui glanis vocatur, sicut dicit Plinius, aversus mordet inescatos hamos nec devorat eos, sed despoliando grassatur. |
2. Capito piscis est, ut dicit Liber rerum, parvus admodum, raro tam magnus, ut semipedalis excrescat. Et hic quidem a re nomen habet : caput enim magnum habet prope ad magnitudinem reliqui corporis. Hic piscis in fluviis habitans libenter sub lapidibus et inter saxea delitescit. |
3. Carpo vel carpera, ut dicit Liber rerum, a re nomen habere dicitur. Dici enim potest carpera quasi que carpens parit. Est autem piscis quasi squamis aureis et latis stagnorum vel fluminis. Hic piscis cum ova sua in ventre ad pariendum apta natura dictante presenserit, adit masculum piscem et ore innuit pulsu levi, ut parituram iuvet. Tunc masculus motum illius intelligens emittit lac loco seminis. Quod eiectum femina ore recipiens, statim ova parit in sobolem profuturam. Neque enim femina parere potest ova, nisi semen prius receperit. Istud autem quod tunc recipit semen, non ad partum tantum iuvare videtur, sed ad ova concipienda et formanda, unde soboles in futuro anno speratur. Nonnumquam in primo anno nativitatis semini carpere innascitur niger vermiculus iuxta aurem, et hoc sepius post Augustum ; et hac tabe moritur. Remedium eius est aqua dulcis et fluvialis. Paucis aquis carpere soboles provenit. Opinio vulgi est, si fosse parve cubitorum novem aut decem in longitudine nove aut recentes fiant et singulis fossis singule cum pari ponantur carpere, id est masculus et femina, earum sobolem provenire. Et notandum quod ipsis fossis imponende non sunt carpere nisi proxime ante partum. Postquam vero pepererint, eximuntur. Soboles vero trium aut quatuor mensium tempore roborata eiecta fossis reponitur, ubi habent crescere cum perfectis. |
4. Carpera piscis astutias multas habet, ut retia capiendus evadat. Cum enim rete intraverit, circuiens foramen querit ; quod si non invenerit, saltare nititur in auras liberas super rete, ut extra cadat. Quod si non poterit, subterfugium querit sub reti ; et hac etiam frustratus arte herbam ore tenet in fundo aque, ut rete superveniens elidatur. Nec in isto aliquando proficiens demum et istud attemptat : a superis cum impetu veniens in limo caput fortius figit inferius, ut scilicet rete per caudam transiens captione frustretur. |
5. Cerebrum carpere crescere ac decrescere dicitur secundum augmentum aut decrementum lune ; et licet hoc in omni pisce, in carpera tamen magis, sicut in lupo et in cane inter quadrupedia nonnulli dixerunt.