Caput XLI
De ceto
[2] Ambrosius. [α] Cetus est piscis infinitae magnitudinis, ut si quando supernatent fluctibus, ambulare insulas putes. Unde nec in littoribus, sed Athlantici maris profundo videri feruntur, ut in eorum conspectu nautae in locis illis navigandi presumptione revocentur.
[2] Idem. [β] Cete grandia, videlicet equalia montibus corpora, ultra terminos orbis terrarum norunt mare, quod nulle interpolant insulae, ubi navigandi utilitatis gratia mare intercludit audaciam, continere se feruntur et tamquam solum patrium diligunt.
[3] Idem. [γ] Cete quoque sicut delphines ac focae, mustelae ac canicula, vivos edunt fetus de suo corpore. Et si quemquam insidias erga illos moliti praesumpserint, eos tuentur. Aetatis tenere pavorem affectu materno comprimunt. Oraque aperiunt et innoxio illos dente suspendunt. Interno quoque corpore recipere ac genitali alvo feruntur abscondere, donec illos ad securitatem deferant aut sic corporis objectu custodiant.
[5] Iorath ubi supra. [δ] In ceto magis terrestris, quam aquea dominatur natura. Quando enim senescit, radices, frutices et arbusta super se colligit, que crescunt super ipsum et multiplicantur.
Notes de source :
1. Quam ingentia illic et infinitae magnitudinis cete! Quae si quando supernatant fluctibus, ambulare insulas putes, montes altissimos summis ad coelum verticibus eminere. Quae non acta, nec in littoribus, sed in Atlantici maris profundo feruntur videri, ut eorum conspectu nautae a navigandi in illis locis praesumptione revocentur, |
2. Illi naturalia captant secreta, et ultra terminos orbis terrarum mare norunt, quod nullae interpolant insulae, nec terra aliqua interiacet, vel ulterius ulla sit posita. […] utilitatis gratia navigandi intercludat audaciam, condere se feruntur cete, illa immensa genera piscium, aequalia montibus corpora, […] sed tamquam patrium solum diligunt, et in his immorari dulce arbitrantur. |
3. Alii vivos fetus edunt de suo corpore, ut mustelae, et caniculae, et cete ingentia, delphines, et phocae, aliaque caetera huiusmodi. Quae cum ediderint partus, si quid forte insidiarum terrorisque praesenserint circa catulos suos quemquam moliri, quo tueantur eos, vel tenerae aetatis pavorem materno affectu comprimant, aperire ora, et innoxio partus suos dente suspendere, interno quoque recipere corpore, et genitali feruntur alvo abscondere. […] donec aut securitatem deferant, aut corpore suo obiecto natos suos defendant a periculis. |
4. Iorach, d’après Arnold de Saxe : In hoc pisce magis terrestritas quam aquea natura dominat. Nam quando senescit, colligit supra se radices fruticis et arbuste et herbarum, que crescunt super ipsum et multiplicantur.