Caput XLII
De eodem
[β] TC nat.6, 6, 20-24 2sourcesHec harenas aliquando sustollunt dorsis, in quibus urgente tempestate cum naute inciderint terram se invenisse gaudentes, ut pausent a fluctibus, anchoras iactant velisque depositis, cum quiescere sperant, in firmitate falsa ignes accendunt. Quos ut belua senserit, improvise ac subito commota demergitur secumque tam naves quam homines trahit in profundum.
[γ] TC nat.6, 6, 30-45 3sourcesCethus postquam excedit etatem annorum trium coit cum balena femina. Nec mora in ipso coitu emutilatur virtute virge genitalis, ita ut ultra coire non possit, sed intrans pelagus alti maris in tantum excrescit, ut nulla hominum arte capi possit. Infra tres annos ergo etatis sue capi potest, et hoc, ut dicit Liber rerum, tali modo : Piscatores notantes locum ubi cethus est aggregantur ibidem cum navibus multis et facto concentu tibiarum ac fistularum circa eum alliciunt insequentem : gaudet enim sonis huiusmodi. Cumque piscatores herentem viderint iuxta naves sono modulationis attonitum, preparatum ad hoc instrumentum quoddam ad instar rastri ferreis dentibus acuminatum clam in dorsum cethi proiciunt clamque diffugiunt. Nec mora si certum locum vulneris dederit instrumentum, fundum maris petit cethus et affricans se dorso ad terram ferrum vulneribus violenter impellit, quoadusque perfossa pinguedine vivam carnem interius penetraverit sicque subsecuta ferrum salsa maris aqua vulnus intrat et perimit vulneratum. Mortuus ergo cethus fluitat super mare. Quod ut piscatores advertunt, cum funibus adeunt mortuum et ad litus cum magno tripudio trahunt utpote certi tantis copiis habundare.
[1] Ex libro de natura rerum. [α] Cetus est piscium maximus, habens os in fronte magnum et patulum et oris meatus strictos. In juventute dentes habet nigros, in senectute albos. Hi pisces aliquando fluctus haustos, ita eructuant, ut alluvie nymbosa plerumque classem navigantium deprimant. Sed et cum in mari tempestas oritur, se super fluctus attollunt, ut commotionibus ac turbinibus naves mergant, [β] arenas aliquando dorsis sustollunt, in quibus ingruente tempestate nautae terram se invenisse gaudentes, anchoris jactis falsa firmitate quiescunt ac ignes accensos bellua sentiens, subito commota se mergit et homines cum navibus in profundum trahit. [γ] Cetus postquam aetatem annorum trium excedit, cum balena coit et in ipso mox coitu virtute virgae genitalis emutilatur, ita quod ultra coire nequit. Sed intrans alti maris pelagus intantum excrescit, ut nulla hominum arte capi possit, infra tres igitur annos aetatis suae capi potest. Capiuntur autem sic. Piscatores locum ubi cetus est notantes, illic congregantur cum navibus multis factoque circa eum fistularum ac tubarum concertu, alliciunt insequentem, quia gaudet hujusmodi sonis cumque juxta naves herentem sono modulationis attonitum cernunt, instrumentum quoddam ad instar rastri dentibus ferreis acuminatum, in ejus dorsum clam projiciunt clamque diffugiunt. Nec mora si certum vulneris locum dederit fundum maris cetus petit seque ad terram dorso fricans vulneribus ferrum violenter impellit quousque perfossa pinguedine vivam carnem interius penetraverit. Sicque ferrum subsecuta salsa maris aqua vulnus intrat ac vulneratum perimit. Mortuum ergo super mare refluitantem piscatores cum funibus adeunt et ad littus cum magno tripudio trahunt.
Notes de source :
1. Cethe omnium piscium maximum est, ut Ysidorus dicit. […] Os vero magnum et patulum habet, et eo glutitus creditur Ionas propheta : nimirum habitaculum sufficiens tanto hospiti. In iuventute dentes nigros habet, qui utique in senectute albi fiunt. Os habet in fronte. Hii pisces aliquando haustos ita eructuant fluctus, ut nimbosa alluvie plerumque deprimant classem navigantium, sed et commotionibus et turbinibus naves mergunt. Itaque cum in mari tempestas exoritur, attollunt se super fluctus. |
2. Hec harenas aliquando sustollunt dorsis, in quibus urgente tempestate cum naute inciderint terram se invenisse gaudentes, ut pausent a fluctibus, anchoras iactant velisque depositis, cum quiescere sperant, in firmitate falsa ignes accendunt. Quos ut belua senserit, improvise ac subito commota demergitur secumque tam naves quam homines trahit in profundum. |
3. Cethus postquam excedit etatem annorum trium coit cum balena femina. Nec mora in ipso coitu emutilatur virtute virge genitalis, ita ut ultra coire non possit, sed intrans pelagus alti maris in tantum excrescit, ut nulla hominum arte capi possit. Infra tres annos ergo etatis sue capi potest, et hoc, ut dicit Liber rerum, tali modo : Piscatores notantes locum ubi cethus est aggregantur ibidem cum navibus multis et facto concentu tibiarum ac fistularum circa eum alliciunt insequentem : gaudet enim sonis huiusmodi. Cumque piscatores herentem viderint iuxta naves sono modulationis attonitum, preparatum ad hoc instrumentum quoddam ad instar rastri ferreis dentibus acuminatum clam in dorsum cethi proiciunt clamque diffugiunt. Nec mora si certum locum vulneris dederit instrumentum, fundum maris petit cethus et affricans se dorso ad terram ferrum vulneribus violenter impellit, quoadusque perfossa pinguedine vivam carnem interius penetraverit sicque subsecuta ferrum salsa maris aqua vulnus intrat et perimit vulneratum. Mortuus ergo cethus fluitat super mare. Quod ut piscatores advertunt, cum funibus adeunt mortuum et ad litus cum magno tripudio trahunt utpote certi tantis copiis habundare.