CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Vincentius Belvacensis - Speculum maius, Speculum Naturale – Lib. XVII.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624.

Caput XLIII

De cibo ac spermate ceti

1. [1] Ex libro de natura rerum. Cetus autem, ut legitur, non comedit, ut alii pisces masticando cibumque dentibus comminuendo, sed tantummodo glutiendo et intra corpus retinendo.
2. [α] TC 6, 6, 2-61sourcesHabent strictos oris meatus, unde non nisi parvos deglutit pisciculos, quos odorifero oris anhelitu devorans et ad se trahens in ventrem suum mittit. In gutture enim quandam habet pellem in modum membrane, et hec in multis meatibus perforata nec sinit quicquam corpulentia magnum ingredi ventrem eius.
[2] Ex libro de natura rerum. [α] Habet enim oris meatus ; ut dictum est, strictos, unde non nisi parvos pisciculos deglutit, quos odorifero anhelitu suo attrahens ac devorans in ventrem suum mittit. Habet enim in gutture quamdam pellem membranae similem, que multis meatibus perforata, non sinit quicquam magni ingredi ventrem.
3. [β] AS 2, 7, 26c2sourcesIorach, d’après Arnold de Saxe  : Cetus, vel aspedo, cum sperma proicit in coitu suo cum femina, quod superfluit ex ipso spermate supernatat aque, et colligitur ambra.
[3] Iorath. [β] Cum autem cetus sperma projicit in coitu suo cum femina, quod superfluit ex ipso spermate, supernatat aque et colligitur ambra.
4. [β] Circa instans, , De ambra, 3sourcesMatthaeus Platearius, Circa instans 1939, 14  : Ambra dicitur sperma ceti. Alii dicunt quod sit secundina que post partum emittitur. hoc est autem falsum.
[4] Platearius. Ambra dicitur esse sperma ceti, id est balenae. Et est calida et sicca in secundo gradu. Est autem alba et si inveniatur coloris gypsei melior est. Sophisticatur autem cum pulvere ligni aloes et storace et musco et quibusdam aliis. Sed hoc agnoscitur, quia sophisticata potest malaxari, ut cera. Ambra vero non potest. Habet autem virtutem confortandi et valet contra syncopen et epilepsiam.
5. [β] Avic. canon, 2, 2, 634sourcesAmbra, secundum quod existimo, est manatio fontis in mari.
[β] Avic. canon, 2, 2, 635sourcesLa tradition textuelle d’Avicenne est ici très perturbée, si on en juge d’après le témoignage des premières éditions. Nous citons le passage d’après l’édition de 1555 en indiquant les variantes des éditions de 1483 et 1486  : Melior est aselcheti [grissia fortis aselcheti 1483 1486], deinde alazarach [varia 1483 1486], post eam citrinam, et deterior est nigra  ; adulteratur cum gypso et cera et laudano et ex ambra bona eius species  ; nigra [adulteratur — nigra om. 1483 1486] mala, quae multoties assumitur ex ventre piscis, qui eam comedit et moritur.
[5] Avicenna. Ambra, ut estimo, est manatio fortis in mari, melior est grisea fortis, deinde varia, post citrina. Et adulteratur cum gypso et cera et laudano. Nigra specie mala est. Multotiens autem assumitur ex ventre piscis, qui eam comedit moritur. Est autem calida et sicca et videtur esse calida in secundo gradu, sicca in primo. Confert autem decrepitis, propter subtilitatem sue calefactionis. Confert autem cerebro et sensibus et cordi.
6. [6] Constantinus in libro graduum. Ambra de ventre cujusdam maxime bestiae egreditur. Quidam tamen dicunt, quod in fundo maris nascitur : calida et sicca, in secundo gradu existens, frigidas naturas confortat.

Notes de source :

1. Habent strictos oris meatus, unde non nisi parvos deglutit pisciculos, quos odorifero oris anhelitu devorans et ad se trahens in ventrem suum mittit. In gutture enim quandam habet pellem in modum membrane, et hec in multis meatibus perforata nec sinit quicquam corpulentia magnum ingredi ventrem eius. | 

2. Iorach, d’après Arnold de Saxe  : Cetus, vel aspedo, cum sperma proicit in coitu suo cum femina, quod superfluit ex ipso spermate supernatat aque, et colligitur ambra. | 

3. Matthaeus Platearius, Circa instans 1939, 14  : Ambra dicitur sperma ceti. Alii dicunt quod sit secundina que post partum emittitur. hoc est autem falsum. | 

4. Ambra, secundum quod existimo, est manatio fontis in mari. | 

5. La tradition textuelle d’Avicenne est ici très perturbée, si on en juge d’après le témoignage des premières éditions. Nous citons le passage d’après l’édition de 1555 en indiquant les variantes des éditions de 1483 et 1486  : Melior est aselcheti [grissia fortis aselcheti 1483 1486], deinde alazarach [varia 1483 1486], post eam citrinam, et deterior est nigra  ; adulteratur cum gypso et cera et laudano et ex ambra bona eius species  ; nigra [adulteratur — nigra om. 1483 1486] mala, quae multoties assumitur ex ventre piscis, qui eam comedit et moritur.