CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Vincentius Belvacensis - Speculum maius, Speculum Naturale – Lib. XVII.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 03/10/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624.

Caput XLIV

De conchis

1. [α] Plin. nat.9, 1021sourcesFirmioris iam testae murices et concharum genera, in quibus magna ludentis naturae uarietas tot colorum differentiae, tot figurae.
[β] Plin. nat.9, 1062sourcesPrincipium ergo columenque omnium rerum pretii margaritae tenent.
[1] Plinius libro IX. [α] Concharum generis firmioris sunt testae, in quibus magna varietas apparet ludentis naturae. Tot colorum differentiae, tot figurae, [β] inter quas principatum tenent margaritae.
2. [γ] Isid. orig.12, 6, 48-493sourcesConcae et cocleae hac ex causa uocatae, quia deficiente luna cauantur, id est euacuantur. Omnium enim clausorum maris animalium atque concarum incremento lunae membra turgescunt, defectu euacuantur. Luna enim cum in augmento fuerit, auget humorem, cum uero in defectum uenerit, humores minuuntur  ; hoc enim Physici dicunt. Concae autem primae positionis nomen, cocleae uero per diminutionem, quasi concleae. Concarum multa genera sunt  ; inter quas et margaritiferae, quae oceloe dicuntur. Pline (Plin. nat. 2, 109) ou Aulu-Gelle (Gell. 20, 8, 3-5, à propos des huîtres) délivrent des informations de même nature sur l’influence de la lune sur les coquillages.
[2] Isidorus. [γ] Conchae et cochleae inde vocatae sunt, quia deficiente luna cavantur, id est evacuantur. Omnium enim clausorum maris animalium atque concharum incremento lunae membra turgescunt, defectu evacuantur. Nam luna cum in augmento fuerit, auget humorem et cum in defectum venerit, humores minuuntur. Conchae autem primae positionis nomen est. Cochleae vero per diminutionem quasi conchulae. Concharum multa genera sunt, inter quas et margaritifera, que eceloa dicitur, de qua videlicet inferius dicetur.
3. [γ] Fulg. myth.2, 14sourcesFulg. myth. 2, 1 [De Venere] : Conca etiam marina portari pingitur, quod huius generis animal toto corpore simul aperto in coitu misceatur, sicut Iuba in fisiologis refert.
[3] Fulgentius in libro mythologiarum. Concha marina toto corpore simul aperto miscetur in coitum, sicut Juba refert in physiologis.
4. [4] Hali ubi supra. Sadephum, id est concha marina melius est album.
5. [5] Razi in Almansore. Conchae marinae adustae abradendo purgant dentes. Ex non adustis aut attritis emplastrum factum, adustionem ignis sanat.

Notes de source :

1. Firmioris iam testae murices et concharum genera, in quibus magna ludentis naturae uarietas tot colorum differentiae, tot figurae. | 

2. Principium ergo columenque omnium rerum pretii margaritae tenent. | 

3. Concae et cocleae hac ex causa uocatae, quia deficiente luna cauantur, id est euacuantur. Omnium enim clausorum maris animalium atque concarum incremento lunae membra turgescunt, defectu euacuantur. Luna enim cum in augmento fuerit, auget humorem, cum uero in defectum uenerit, humores minuuntur  ; hoc enim Physici dicunt. Concae autem primae positionis nomen, cocleae uero per diminutionem, quasi concleae. Concarum multa genera sunt  ; inter quas et margaritiferae, quae oceloe dicuntur. Pline (Plin. nat. 2, 109) ou Aulu-Gelle (Gell. 20, 8, 3-5, à propos des huîtres) délivrent des informations de même nature sur l’influence de la lune sur les coquillages. | 

4. Fulg. myth. 2, 1 [De Venere] : Conca etiam marina portari pingitur, quod huius generis animal toto corpore simul aperto in coitu misceatur, sicut Iuba in fisiologis refert.