Caput XLV
De cochleis
[1] Plinius libro IX. [α] Cochleae aquatiles terrestresque sunt exerentes se domicilio binaque ceu cornua protendentes contrahentesque, oculis carent. Ideoque corniculis earum praetentant iter.
[γ] Plin. nat.30, 453sourceslaudatissimae autem sunt Africanae - ex iis Iolitanae -, Astypalaeicae, item Siculae modicae, quoniam magnitudo duras facit et sine suco, Baliaricae, quas caviticas vocant, quoniam in speluncis nascuntur, laudatae ex insulis et Caprearum, nullae autem cibis gratae neque veteres neque recentes. fluviatiles et albae virus habent, nec silvestres stomacho utiles, alsoln, item omnes minutae. contra marinae stomacho utiliores, efficacissimae tamen in dolore stomachi e laudatis traduntur quaecumque vivae cum aceto devoratae.
[δ] Plin. nat.30, 484sourcesCocleae iis, quos linquit animus aut quorum alienatur mens aut quibus veritigines fiunt, ex passi cyathis III singulae contritae cum sua testa et calefactae in potu datae diebus plurimum VIIII.
[ε] Plin. nat.30, 345sourcesstrangulatos cum sanguine comburunt in vase et cinerem cum pane aut in potu dant.
[ζ] Plin. nat.30, 536sourcesUpupae cor lateris doloribus laudatur, coclearum cibus in tisana decoctarum.
[η] Plin. nat.30, 617sourcessistit et anatum mascularum sanguis. Inflationes discutit coclearum cibus.
[θ] Plin. nat.30, 1268sourcesCocleae in cibo sumptae adcelerant partum.
[ι] Plin. nat.32, 1169sourcesQuartanis cocleae fluviatiles in cibo recentes ; quidam ob id adservant sale, ut dent tritas in potu.
[κ] Plin. nat.30, 2910sourcesTollit ex facie vitia et coclearum, quae latae et minutae passim inveniuntur, cum melle cinis. Omnium quidem colcearum cinis spissat.
[λ] Plin. nat.30, 4411sourcesprosunt et sanguinem excreantibus dempta testa tritae in aqua potu.
[μ] Plin. nat.30, 4512sourcesContra marinae stomacho utiliores, efficacissimae tamen in dolore stomachi e laudatis traduntur quaecumque vivae cum aceto devoratae.
[ν] Plin. nat.30, 4613sourcesCocleae crudae tritae cum aquae tepidae cyathis III si sorbeantur, tussim sedant.
[ξ] Plin. nat.30, 5314sourcesLumborum dolori stelio transmarinus capite ablato et intestinis decoctus in vino cum papaveris nigris denarii pondere dimidio eo suco bibitur. lacertae virides decisis pedibus et capite in cibo sumuntur, cocleae III contritae cum testis suis atque in vino decoctae cum piperis granis XV.
[ο] Plin. nat. 30, 80 15sourcesUlcera omnia pedum sanat cinis earum, quae vivae combustae sint,
[π] Plin. nat.30, 7716sourcesAliqui ex aqua inlinere malunt, alii ipsos acetabuli mensura cum mellis cyathis III, pedibus ante rosaceo perunctis. cocleae latae potae tollere dicuntur pedum et articulorum dolores.
[ρ] Plin. nat.30, 12217sourcesHarundines et tela quaeque alia extrahenda sunt corpori evocat mus dissectus inpositus, praecipue vero lacerta dissecta et vel caput tantum eius contusum cum sale inpositum,
[2] Idem in libro XXX. [β] Cochlearum cibus stomacho est utilis. Sed in aqua oportet eas intacto earum corpore subfervefieri, mox in pruna torreri et e vino garoque sumi : [γ] laudatissimae sunt aphricanae et ex insulis Caprearum. Nuper hoc compertum plurimis prodesse. Id quoque observant, ut numero impari sumant. Virtus tamen earum gravitatem halitus facit. Prosunt et sanguinem excreantibus dempta testa tritae in aqua potae. Laudatissimae autem sunt aphricanae. Siculae modice, quoniam magnitudo duras facit et sine succo balearicae quas canaricas vocant, quoniam in speluncis nascuntur laudatae et ex insulis Caprearum. Nullae vero earum cibis gratae neque veteres neque recentes, fluviatiles et albae virus habent nec non sylvestres stomacho utiles alvumque solvunt. Econtra vero sunt stomacho utiliores marinae. Efficacissimae tamen in dolore stomachi, laudatiores tamen traduntur quaecumque vivae cum aceto devorare. [δ] Cochleae in cibo his quos animus inquietat aut quorum alienatur mens aut quibus vertigines ex cyathis passi tribus conferunt. [ε] Singulae quoque cochleae contritae et cum sua testa calefactae in potu datae. [ζ] Item cibi ipsarum cochlearum in typsana decoctarum laudantur doloribus laterum. [η] Eaedem quoque sistunt alvum. Inflammationem discutit cibus earum. [θ] Et eadem in cibo sumptae accelerant partum. [ι] Quartanis dicuntur mederi cochleae fluviales in cibo recentes. Eaedem autem venerem concitant sale asservatae et in potu ex vino datae. [κ] Omnium cochlearum cinis spissat et calefacit. Item cinis cochlearum cum melle, quae passim inveniuntur latae et minutae vitia tollit e facie. [λ] Prosunt et cochleae sanguinem excreantibus, dempta testa tritae in potu aquae. [μ] Efficacissimae vero sunt quaedam in stomachi dolore cum aceto devoratae. [ν] Cochleae crudae devoratae vel tritae cum aqua tepida cyathis tribus, si sorbeantur tussim sedant. [ξ] Lumborum quoque medentur dolori cum suis testis contritae et in vino cum pipere coctae. Cinis earum cum vino sumptus dyssentericis est utilis et ex vino austero potus alvum sistit. [ο] Idem quoque cinis, scilicet cochlearum, quae vivae combustae sunt, omnia sanat ulcera pedum. [π] Addito semine lini et urticae cum melle linitum, comiciales sanat. Cochleae latae potae pedum et articulorum dolores dicuntur tollere. [ρ] Quaedam etiam contusae et impositae utiles sunt ad arundines et alia tela quaecumque corpori extrahenda sunt.
[σ] Plin. nat.32, 9219sourcesPraecipiunt et cocleae crudae carnem tritam bibere ex aqua calda in tussi cruenta.
[3] Idem in libro XXXII. [ς] Ictibus scorpionum carnes fluvialium cochlearum resistunt crudae vel coctae. Quidam ob id salsas quoque observant et imponunt ipsis plagis. [σ] Praecipiunt et cochleae crudae carnem tritam bibere ex aqua calida in tussi cruenta.
Notes de source :
1. In eodem genere cocleae aquatiles terrestresque, exerentes se domicilio binaque ceu cornua protendentes contrahentesque, oculis carent ; itaque corniculis praetemptant iter. Cf. aussi Plin. nat. 11, 140, et Arist. HA 528 b 26-27. |
2. Praecipue uero coclearum cibus stomacho. In aqua eas subferuefieri intacto corpore earum oportet, mox in pruna torreri nihilo addito atque ita e uino garoque sumi, praecipue Africanas. |
3. laudatissimae autem sunt Africanae - ex iis Iolitanae -, Astypalaeicae, item Siculae modicae, quoniam magnitudo duras facit et sine suco, Baliaricae, quas caviticas vocant, quoniam in speluncis nascuntur, laudatae ex insulis et Caprearum, nullae autem cibis gratae neque veteres neque recentes. fluviatiles et albae virus habent, nec silvestres stomacho utiles, alsoln, item omnes minutae. contra marinae stomacho utiliores, efficacissimae tamen in dolore stomachi e laudatis traduntur quaecumque vivae cum aceto devoratae. |
4. Cocleae iis, quos linquit animus aut quorum alienatur mens aut quibus veritigines fiunt, ex passi cyathis III singulae contritae cum sua testa et calefactae in potu datae diebus plurimum VIIII. |
5. strangulatos cum sanguine comburunt in vase et cinerem cum pane aut in potu dant. |
6. Upupae cor lateris doloribus laudatur, coclearum cibus in tisana decoctarum. |
7. sistit et anatum mascularum sanguis. Inflationes discutit coclearum cibus. |
8. Cocleae in cibo sumptae adcelerant partum. |
9. Quartanis cocleae fluviatiles in cibo recentes ; quidam ob id adservant sale, ut dent tritas in potu. |
10. Tollit ex facie vitia et coclearum, quae latae et minutae passim inveniuntur, cum melle cinis. Omnium quidem colcearum cinis spissat. |
11. prosunt et sanguinem excreantibus dempta testa tritae in aqua potu. |
12. Contra marinae stomacho utiliores, efficacissimae tamen in dolore stomachi e laudatis traduntur quaecumque vivae cum aceto devoratae. |
13. Cocleae crudae tritae cum aquae tepidae cyathis III si sorbeantur, tussim sedant. |
14. Lumborum dolori stelio transmarinus capite ablato et intestinis decoctus in vino cum papaveris nigris denarii pondere dimidio eo suco bibitur. lacertae virides decisis pedibus et capite in cibo sumuntur, cocleae III contritae cum testis suis atque in vino decoctae cum piperis granis XV. |
15. Ulcera omnia pedum sanat cinis earum, quae vivae combustae sint, |
16. Aliqui ex aqua inlinere malunt, alii ipsos acetabuli mensura cum mellis cyathis III, pedibus ante rosaceo perunctis. cocleae latae potae tollere dicuntur pedum et articulorum dolores. |
17. Harundines et tela quaeque alia extrahenda sunt corpori evocat mus dissectus inpositus, praecipue vero lacerta dissecta et vel caput tantum eius contusum cum sale inpositum, |
18. Ictibus scorpionum carnes et fluviatilium coclearum resistunt crudae vel coctae. Quidam ob id salsas quoque adservant. inponunt et plagis ipsis. |
19. Praecipiunt et cocleae crudae carnem tritam bibere ex aqua calda in tussi cruenta.