CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Vincentius Belvacensis - Speculum maius, Speculum Naturale – Lib. XVII.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624.

Caput XLVI

De congro et corem et corvo

1. [α] TC 7, 211sourcesCongri marini pisces forma longi sunt ut murena, sicut dicit Plinius  ; corpus tamen multa maius habent. Carnes eorum ad edendum dulcissime sunt. Vento flante vehementi impregnantur.
[1] Ex libro de natura rerum. [α] Conger est piscis marinus, ut murena longus, sed corpore multo major, hic vento flante vehementi, impinguatur et ejus carnes dulcissimae sunt ad edendum. Cum murena ceterisque piscibus inimicitias habet et intantum robustus est, ut polypum fortitudine dentium laceret.
2. [β] Plin. nat.9, 732sourcesBinae omnino longis et lubricis, ut anguillis et congris, nullae, ut murenis, quibus nec branchiae. Haec omnia flexuoso corporum impulsu ita mari utuntur, ut serpentes terra, et in sicco quoque repunt.
[γ] Plin. nat.9, 1853sourcesMugil et lupus mutuo odio flagrant, conger et murena caudam inter se praerodentes.
[δ] Plin. nat.9, 574sourcesItaque his mensibus iacent speluncis conditi, sicut in genere terrestrium retulimus, maxime hippurus et coracini, hieme non capti praeterquam statis diebus paucis et isdem semper, item murena et orphus, conger, percae et saxatiles omnes.
[ε] Plin. nat.9, 735sourcesIdeo pinnarum quoque fiunt discrimina, quae pedum uice sunt datae piscibus, nullis supra quaternas, quibusdam binae, aliquis nullae. […] Binae omnio longis et lubricis, ut anguillis et congris.
[ζ] Plin. nat.9, 876sourcesIpsum bracchia sua rodere falsa opinio est – id enim a congris euenit ei.
[η] Plin. nat.9, 1857sourcesPolypum in tantum locusta pauet, ut, si iuxta uideat omnino, moriatur, locustam conger. Rursus polypum congri lacerant.
[θ] Plin. nat.9, 738sourcesEt in sicco quoque repunt.
[2] Plinius libro IX. [β] Conger est piscis longus, ut anguilla vel murena, flexuoso impulsu corporis, ita mari utens natando, ut serpens terra rependo. [γ] Conger et murena mutuo odio flagrant, caudam inter se praerodentes. [δ] Congri mensibus hibernis jacent in speluncis conditi nec capiuntur nisi diebus aestatis. [ε] Pinnae, quae vice pedum datae sunt piscibus, binae sunt omnino longis, ut anguillis et congris. [ζ] Polypum sua rodere brachia falsa opinio est, [η] id enim a congris evenit ei. Nam polypum lacerant congri. Polypum vero locusta pavet, locustam conger [θ] in siccum repunt etiam congri.
3. [ι] AS 4, 5, 31a9sourcesEsculape cité d’après Arnold de Saxe  : In libro de membris Esculapius. […] cum pluit, occultat se piscis corez in cavernis, quia, dum cadit super eum pluvia et haurit eam, excecatur et post moritur. La source est Aristote (cf. ch. 21, note d’identification).
[3] Esculapius ubi supra. [ι] Corez piscis est, qui tempore pluviae in cavernis occultat se. Nam dum pluvia cadit super eum et haurit eam, excaecatur et postea moritur.
4. [κ] Isid. orig.12, 6, 1310sourcesCorui a cordis uoce dicti, quia grunniunt pectore, suaque uoce proditi capiuntur.
[4] Isidorus. [κ] Corvus a cordis voce dictus est, quia pectore grunnit suaque voce proditus capitur.
5. [λ] AS 2, 7, 26d11sourcesIorach cité d’après Arnold de Saxe  : Pisces qui dicuntur corvi, cum pullificant, voce sua produntur, quia semper grunditus proferunt et sic capiuntur.
[5] Iorath ubi supra[λ] Pisces, qui dicuntur corvi, quando pullificant, voce sua produntur, quia semper gemitus vel grunnitus proferunt et sic capiuntur.

Notes de source :

1. Congri marini pisces forma longi sunt ut murena, sicut dicit Plinius  ; corpus tamen multa maius habent. Carnes eorum ad edendum dulcissime sunt. Vento flante vehementi impregnantur. | 

2. Binae omnino longis et lubricis, ut anguillis et congris, nullae, ut murenis, quibus nec branchiae. Haec omnia flexuoso corporum impulsu ita mari utuntur, ut serpentes terra, et in sicco quoque repunt. | 

3. Mugil et lupus mutuo odio flagrant, conger et murena caudam inter se praerodentes. | 

4. Itaque his mensibus iacent speluncis conditi, sicut in genere terrestrium retulimus, maxime hippurus et coracini, hieme non capti praeterquam statis diebus paucis et isdem semper, item murena et orphus, conger, percae et saxatiles omnes. | 

5. Ideo pinnarum quoque fiunt discrimina, quae pedum uice sunt datae piscibus, nullis supra quaternas, quibusdam binae, aliquis nullae. […] Binae omnio longis et lubricis, ut anguillis et congris. | 

6. Ipsum bracchia sua rodere falsa opinio est – id enim a congris euenit ei. | 

7. Polypum in tantum locusta pauet, ut, si iuxta uideat omnino, moriatur, locustam conger. Rursus polypum congri lacerant. | 

8. Et in sicco quoque repunt. | 

9. Esculape cité d’après Arnold de Saxe  : In libro de membris Esculapius. […] cum pluit, occultat se piscis corez in cavernis, quia, dum cadit super eum pluvia et haurit eam, excecatur et post moritur. La source est Aristote (cf. ch. 21, note d’identification). | 

10. Corui a cordis uoce dicti, quia grunniunt pectore, suaque uoce proditi capiuntur. | 

11. Iorach cité d’après Arnold de Saxe  : Pisces qui dicuntur corvi, cum pullificant, voce sua produntur, quia semper grunditus proferunt et sic capiuntur.