CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Vincentius Belvacensis - Speculum maius, Speculum Naturale – Lib. XVII.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 09/10/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624.

Caput XLVIII

De eceloa

1. [] Isid. orig.12, 6, 491sourcesinter quas et margaritiferae, quae oceloe dicuntur, in quarum carne pretiosus calculus solidatur. De quibus enim tradunt hi qui de animantium scripsere naturis quod nocturno tempore litora appetunt et ex celesti rore margaritum concipiunt. Vnde et oceole nominantur.
[1] Isidorus. Eceloa dicitur concha margaritifera, in cujus carne, scilicet preciosus calculus solidatur. De his enim tradunt hi, qui de animantium naturis scripserunt, quod nocturno tempore littora appetunt et ex caelesti rore margaritam concipiunt, unde et eceloae nominantur.
2. [] Sol. coll.53, 232sourcesConchae sunt, in quibus hoc genus lapidum requiritur, quae certo anni tempore luxuriante conceptu sitiunt rorem velut maritum, cuius desiderio hiant ; et cum maxime liquitur lunaris imber, oscitatione quadam hauriunt umorem cupitum : sic concipiunt gravidaeque fiunt.
[α] Sol. coll.53, 243sourcesDe saginae qualitate reddunt habitus unionum ; nam si purum fuerit quod acceperint, candicant orbiculi, si turbidum, aut pallore languent aut rufo innubilantur. Ita magis de caelo quam de mari partus habent.
[β] Sol. coll.53, 254sourcesDenique quotiens excipiunt matutini aeris semen, fit clarior margarita, quotiens vespere, fit obscurior quantoque magis hauserit, tanto magis proficit lapidum magnitudo. Si repente micaverit coruscatio, intempestivo metu conprimuntur clausaeque subita formidine vitia contrahunt abortiva ; aut enim perparvuli fiunt scrupuli aut inanes.
[γ] Sol. coll.53, 265sourcesIn aqua mollis est unio, duratur exemptus.
[δ] Sol. coll.53, 276sourcesNumquam duo simul reperiuntur : inde unionibus nomen datum. Ultra semiunciales inventos negant.
[ε] Sol. coll.53, 267sourcesConchis ipsis inest sensus : partus suos maculari timent cumque flagrantioribus radiis excanduit dies, ne fucentur lapides solis calore, subsidunt in profundum et se gurgitibus ab aestu vindicant. Huic tamen providentiae aetas opitulatur ; nam candor senecta disperit et grandescentibus conchis flavescit margarita.
[ζ] Sol. coll.53, 278sourcesPiscantium insidias timent conchae ; unde est, ut aut inter scopulos aut inter marinos canes plurimum delitescant. Gregatim natant ; certus examini dux est ; illa si capta sit, etiam quae evaserint in plagas revertuntur..
[2] SolinusConchae certo anni tempore luxuriante conceptu faciunt rorem velut maritum, cujus desiderio hiant et cum maxime linquitur imber lunaris, oscitatione quadam hauriunt humorem cupitum. [α] Sic ergo concipiunt gravideque fiunt et de sagine qualitate redit habitus unionis. Nam si clarum fuerit quod acceperunt, candicant orbiculi. Si vero turbidum aut pallore languent aut rufo innubilantur, ita de caelo magis quam de mari partus habent. [β] Denique quotiens aeris matutini semen excipiunt, fit margarita clarior magis, quotiens vespere, fit obscurior. Si repente micaverit choruscatio, motu corrumpuntur intempestivo clausaeque formidine, subito vitia contrahunt abortiva. Aut enim parvuli fient scrupuli aut inanes, [γ] hic lapis in aqua mollis est, duratur exemptus. [δ] Nunquam vero simul inveniuntur duo, unde et uniones dicuntur. [ε] Hujusmodi conchis talis est sensus, ut partus suos maculari timeant. Itaque cum sol fervescens emiserit orbes, ne calore nimio fuscentur lapides, conchae in profundum subsidunt, huic tamen providentiae opitulatur aetas. Candor enim senecta deperit et grandescentibus conchis margarita flavescit. [ζ] Piscantium quoque timent insidias et ob hoc inter scopulos frequentius delitescunt. Gregatim natant et quae magis inter illas experta est gregem ducit, quae si capta fuerit, ceterae diffugiunt.

Notes de source :

1. inter quas et margaritiferae, quae oceloe dicuntur, in quarum carne pretiosus calculus solidatur. De quibus enim tradunt hi qui de animantium scripsere naturis quod nocturno tempore litora appetunt et ex celesti rore margaritum concipiunt. Vnde et oceole nominantur. | 

2. Conchae sunt, in quibus hoc genus lapidum requiritur, quae certo anni tempore luxuriante conceptu sitiunt rorem velut maritum, cuius desiderio hiant ; et cum maxime liquitur lunaris imber, oscitatione quadam hauriunt umorem cupitum : sic concipiunt gravidaeque fiunt. | 

3. De saginae qualitate reddunt habitus unionum ; nam si purum fuerit quod acceperint, candicant orbiculi, si turbidum, aut pallore languent aut rufo innubilantur. Ita magis de caelo quam de mari partus habent. | 

4. Denique quotiens excipiunt matutini aeris semen, fit clarior margarita, quotiens vespere, fit obscurior quantoque magis hauserit, tanto magis proficit lapidum magnitudo. Si repente micaverit coruscatio, intempestivo metu conprimuntur clausaeque subita formidine vitia contrahunt abortiva ; aut enim perparvuli fiunt scrupuli aut inanes. | 

5. In aqua mollis est unio, duratur exemptus. | 

6. Numquam duo simul reperiuntur : inde unionibus nomen datum. Ultra semiunciales inventos negant. | 

7. Conchis ipsis inest sensus : partus suos maculari timent cumque flagrantioribus radiis excanduit dies, ne fucentur lapides solis calore, subsidunt in profundum et se gurgitibus ab aestu vindicant. Huic tamen providentiae aetas opitulatur ; nam candor senecta disperit et grandescentibus conchis flavescit margarita. | 

8. Piscantium insidias timent conchae ; unde est, ut aut inter scopulos aut inter marinos canes plurimum delitescant. Gregatim natant ; certus examini dux est ; illa si capta sit, etiam quae evaserint in plagas revertuntur..