Caput XLIX
De echenei vel echino
[1] Isidorus. [α] Echeneis parvus et semipedalis pisciculus, nomen sumpsit ex eo quod navem adhaerendo retineat. Ruant licet venti, saeviant procellae. Navis tamen radicata in mari stare videtur nec moveri, non retinendo, sed tantummodo adhaerendo : hunc Latini remoram appellaverunt, eo quod cogat stare navigia ipsa.
[γ] Plin. nat.9, 803sourcesMucianus muricem esse latiorem purpura, neque aspero neque rotundo ore neque in angulos prodeunte rostro, sed sicut concha utroque latere sese colligente. […] Trebius Niger pedalem esse et crassitudine quinque digitorum, naves morari ; praeterea hanc esse vim eius adservati in sale, ut aurum, quod deciderit in altissimos puteos, admotus extrahat.
[2] Plinius libro IX. [β] Echenei carinis adherente naves tardius ire creduntur, inde nomine imposito. Quam ob causam amatoriis quoque veneficiis infamis est et judiciorum ac litium mora, quae crimina una laude pensat fluxus gravidarum utero sistens partusque continens ad puerperium, tamen in cibos non admittitur. [γ] Mucianus dicit hunc esse muricem purpura latiorem nec asperso ore nec rotundo nec in angulis prodeunte rostro, sed concha simplice in utroque latere sese colligente. Trebius Niger dicit eum pedalem esse et crassitudine quinque cubitorum, naves morari. Hanc quoque vim esse illius in sale servati, ut aurum quod in altissimos puteos deciderit, admotus extrahat, documentum immensum et occultum potentia semetipsam vincente natura.
[3] Idem in libro XXXII. [δ] Heu vanitas humana cum illa rostra navium aere ferroque ad ictus armata, semipedalis pisciculus inhibere possit ac tenere devincta : fertur tenuisse pretoriam navem Antonii properantis circumire suos et exhortari, donec transiret in aliam. Itaque caesariana classis impetu majore protinus eum pertransiit. Tenuit etiam navem Gaii principis. Quidamque exilientes de navi invenerunt gubernaculo adherentem pisciculum, ostenderunt Gaio indignanti hoc fuisse, quod retineret ipsum, cum quadringentorum incederet obsequio remigum. Qui tunc eum postea viderunt, limaci magnae similem dixerunt.
[4] Idem in libro IX. [ε] Hunc arbitratur Aristoteles pedes habere, ita posita pinnarum similitudine.
[5] Aristoteles. [ζ] Piscis parvus in mari, prohibet navem recedere potentia naturali pluresque homines ipso utuntur in multos ad odium et amorem. Alae illius assimilantur pedibus, nam revera pedes non habet.
Notes de source :
1. Echenais paruus et semipedalis pisciculus, nomen sumpsit quod nauem adhaerendo retineat. Ruant licet uenti, saeuiant procellae, nauis tamen quasi radicata in mari stare uidetur nec moueri, non retinendo, sed tantummodo adhaerendo. Hunc Latini moram appellauerunt, eo quod cogat stare nauigia. |
2. Hoc carinis adhaerente naves tardius ire creduntur, inde nomine inposito. quam ob causam amatoriis quoque veneficiis infamis est et iudiciorum ac litium mora, quae crimina una laude pensat fluxus gravidarum utero sistens partusque continens ad puerperium. In cibos tamen non admittitur. |
3. Mucianus muricem esse latiorem purpura, neque aspero neque rotundo ore neque in angulos prodeunte rostro, sed sicut concha utroque latere sese colligente. […] Trebius Niger pedalem esse et crassitudine quinque digitorum, naves morari ; praeterea hanc esse vim eius adservati in sale, ut aurum, quod deciderit in altissimos puteos, admotus extrahat. |
4. Heu uanitas humana, cum rostra illa aere ferroque ad ictus armata semipedalis inhibere possit ac tenere deuincta pisciculus! Fertur Actiaco Marte tenuisse praetoriam nauem Antoni properantis circumire et exhortari suos, donec transiret in aliam, ideoque Caesariana classis impetu maiore protinus venit. Tenuit et nostra memoria Gai principis ab Astura Antium renauigantis ; ut res est, etiam auspicalis pisciculus, siquidem nouissime tum in urbem reuersus ille imperator suis telis confossus est, nec longa fuit illius morae admiratio, statim causa intellecta, cum e tota classe quinqueremis sola non proficeret, exilientibus protinus qui quaererent circa nauem. Inuenere adhaerentem gubernaculo ostenderuntque Gaio indignanti hoc fuisse, quod se reuocaret quadringentorumque remigum obsequio contra se intercederet. Constabat peculiariter miratum, quomodo adhaerens tenuisset nec idem polleret in nauigium receptus. Qui tunc posteaque uidere eum, limaci magnae similem esse dicunt. |
5. Pedes eum habere arbitrantur, Aristoteles … it apposita pinnarum similitudine. |
6. De tenenti navem. Et in mari est parvus piscis qui dicitur tenens navium, quoniam ipse proibet navem recedere potentia naturali. Et plures homines utuntur ipso in multos et ad odium et amorem […]. Et quidam homines fingunt quod habet pedes, et est falsum, quoniam ales eius assimilantur pedibus.