CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Vincentius Belvacensis - Speculum maius, Speculum Naturale – Lib. XVII.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624.

Caput V

De pinnulis et caudis eorum

1. [α] Arist. HA.489 b 23 – 490 a 5 MS1sourcesAnimalia vero aquosa natabilia habent alas, sicut piscis. Et ex eo est, quod habet quatuor alas, duas in facie latere et duas in dorso eius, sicut piscis, qui vocatur harchea kidolatra. Et ex eo est, quod habet duas alas sicut omnes pisces longi et lenes, sicut henkeliz anguilla et sicut hasmorine et omnia, que vivunt ex in aqua sicut serpens de in terra. Et quidam <modus> piscis, qui dicitur celeti, non habet alas, sicut omne, quod est de eo amplum, caudatum, ut illud, quod vocatur bascheamatis species celeci et iste modus non natat nisi per amplitudinem corporis eius. Rana vero marina habet alas et omnia, quorum finis amplitudinis declinat ad stricturam. Omnes autem pisces marini, de quibus putatur, quod habent pedes, natant cum eis et cum alis, sicut totus modus, qui dicitur grece malachie. Quoniam ille movetur velociter in natando, tantum quod procedit a ripa ad pelagum, et precipue piscis, qui dicitur [sibi] <grece> archosis et genus multorum pedum. Illud vero, quod est ex piscibus dure carnis, sicut quod dicitur grece karaborum, dicitur locusta maris move[n]tur cum sua cauda motu veloci sicut motu[s] alarum suarum. <Et> temsah dicitur corcodillus movetur et natat cum suo pede et sua cauda. Et <si> [quic]quid confertur de minori ad maius: [caude] <cauda> temsah tantum assimilatur caude piscis, qui <dicitur> galai<p>iz.
[1] Ambrosius in Exameron. [α] Natatilia quedam habent alas sive pinnulas et quedam habent alas quatuor, duas, scilicet in facie, id est in latere et duas in dorso, ut piscis cartheca dictus. Quedam vero duas habent alas, ut omnes pisces longi ac lenes, sicut anguilla et murena. Porro quaedam non habent alas ut cheleti. Nullumque quod ex eo est amplum habet caudam, ut baschea maris et illud genus non natat, nisi per amplitudinem corporis eius. Rana vero marina habet alas et omnia quorum finis amplitudinis ad stricturam declinat. Omnes autem pisces marini habentes pedes natant cum eis et cum alis, ut totum genus malachiae, id est mollis carnis et ex carne tantum. Et hoc genus velociter movetur in natando, ita quod a ripa procedit ad pelagus, ut archosis ac genus multorum pedum : karabo ex piscibus durae carnis movetur cum sua cauda motu veloci, sicut motu alarum suarum. Theuchea vero, id est crocodilus movetur et natat cum suo pede et cauda et quicquid de minori confertur ad majus. Alae piscium ad natandum convenientes sunt, quia remis similia sunt. Ideo autem alas habent, quia non ambulant, cum pedes non habeant. Nec est possibile piscibus habere quatuor alas et duos pedes. Pisces autem quidam habent branchias et pedes et non habent alas omnino, sed caudam latam non spissam. Quidam vero pisces lati corporis habent quatuor alas, duas in ventre et duas in dorso. Porro quidam pisces longi non habent alas in dorso neque pedes. Quidam vero piscis longi corporis non habet alas nec natat, nisi perflexionem corporis, quia movetur in aqua, sicut serpens repit in terra. Pisces qui habent alas tantum, quia eorum creatio est longa, similis creationi serpentium, que utuntur flexibilitate sui corporis loco duarum alarum. Quidam habent duas alas, tantum in dorso, qui non prohibentur a natatione propter corporis longitudinem. Quidam habent alas prope caput, quia scilicet non habent longum corpus. Qui vero serpentibus assimilantur, non habent alas, ut murena. Et eadem est causa, quare serpentes non habent pedes. Utuntur enim hujusmodi flexibilitate corporis loco duarum alarum et ob hoc in terra repunt et longo tempore vivunt. Habent autem omnes modi piscium caudas non separatas.
2. [β] Plin. nat.9, 732sourcesIdeo pinnarum quoque fiunt discrimina, quae pedum vice sunt datae piscibus, nullis supra quaternas, quibusdam binae, aliquis nullae. In Fucino tantum lacu piscis est qui octonis pinnis natat. Binae omnino longis et lubricis, ut anguillis et congris, nullae, ut murenis, quibus nec branchiae. Haec omnia flexuoso corporum inpulsu ita mari utuntur, ut serpentes terra, et in sicco quoque repunt  ; ideo etiam vivaciora talia. Et e planis aliqua non habent pinnas, ut pastinacae – ipsa enim latitudine natant – et quae mollia appellantur, ut polypi, quoniam pedes illis pinnarum vicem praestant.
[2] Plinius ubi supra. [β] Pinnarum vero piscium discrimina fiunt, quae pedum vice piscibus datae sunt. Nullis quidem supra quinas, quibusdam binae, quibusdam trinae, aliquibus nullae. In Fucino tantum lacu piscis est, qui pinnis octonis natat. Binae quidem omnino longis sunt, ut lumbricis et anguillis et congris. Nullae vero murenis, quibus nec branchiae sunt. Hec omnia flexuoso corporum impulsu ita utuntur mari, ut serpentes terra. In sicco quoque repunt ideoque talia etiam vivaciora sunt. Et e planis quoque aliqua, ut pastinacae, pinnas non habent. Ipsa quippe latitudine natant. Sed et que appellantur mollia, ut polypi, non habent, quia pedes illi pinnarum vicem prestant.
3. [γ] Ambr. hex.5, 13, 453sourcesSicut enim aquam natando piscis incidit, ita avis aerem volatu celeri secat. Atque utrique generi similiter caudae suppetit alarumque remigium  ; ut pisces ad priora se alis subrigant, atque ad ulteriora procedant, caudae quoque gubernaculo vel quo velint se facile convertant, vel impetu quodam e regione iter suum dirigant.
[3] Ambrosius ubi supra. [γ] Sicut enim avis aerem volatu celeri secat, ita piscis aquam natando incedit et utrique generi caudae alarumque remigium suppetit. Itaque pisces ad priora se alis subrigunt et ulterius procedunt. Caudae quoque gubernaculo vel quo velint facile se convertunt vel impetu quodam e regione iter suum dirigunt.

Notes de source :

1. Animalia vero aquosa natabilia habent alas, sicut piscis. Et ex eo est, quod habet quatuor alas, duas in facie latere et duas in dorso eius, sicut piscis, qui vocatur harchea kidolatra. Et ex eo est, quod habet duas alas sicut omnes pisces longi et lenes, sicut henkeliz anguilla et sicut hasmorine et omnia, que vivunt ex in aqua sicut serpens de in terra. Et quidam <modus> piscis, qui dicitur celeti, non habet alas, sicut omne, quod est de eo amplum, caudatum, ut illud, quod vocatur bascheamatis species celeci et iste modus non natat nisi per amplitudinem corporis eius. Rana vero marina habet alas et omnia, quorum finis amplitudinis declinat ad stricturam. Omnes autem pisces marini, de quibus putatur, quod habent pedes, natant cum eis et cum alis, sicut totus modus, qui dicitur grece malachie. Quoniam ille movetur velociter in natando, tantum quod procedit a ripa ad pelagum, et precipue piscis, qui dicitur [sibi] <grece> archosis et genus multorum pedum. Illud vero, quod est ex piscibus dure carnis, sicut quod dicitur grece karaborum, dicitur locusta maris move[n]tur cum sua cauda motu veloci sicut motu[s] alarum suarum. <Et> temsah dicitur corcodillus movetur et natat cum suo pede et sua cauda. Et <si> [quic]quid confertur de minori ad maius: [caude] <cauda> temsah tantum assimilatur caude piscis, qui <dicitur> galai<p>iz. | 

2. Ideo pinnarum quoque fiunt discrimina, quae pedum vice sunt datae piscibus, nullis supra quaternas, quibusdam binae, aliquis nullae. In Fucino tantum lacu piscis est qui octonis pinnis natat. Binae omnino longis et lubricis, ut anguillis et congris, nullae, ut murenis, quibus nec branchiae. Haec omnia flexuoso corporum inpulsu ita mari utuntur, ut serpentes terra, et in sicco quoque repunt  ; ideo etiam vivaciora talia. Et e planis aliqua non habent pinnas, ut pastinacae – ipsa enim latitudine natant – et quae mollia appellantur, ut polypi, quoniam pedes illis pinnarum vicem praestant. | 

3. Sicut enim aquam natando piscis incidit, ita avis aerem volatu celeri secat. Atque utrique generi similiter caudae suppetit alarumque remigium  ; ut pisces ad priora se alis subrigant, atque ad ulteriora procedant, caudae quoque gubernaculo vel quo velint se facile convertant, vel impetu quodam e regione iter suum dirigant.