CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Vincentius Belvacensis - Speculum maius, Speculum Naturale – Lib. XVII.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624.

Caput L

De eodem

1. [α] Ambr. hex.5, 9, 241sourcesEchinus, animal exiguum, uile ac despectabile, maritimum loquor, plerumque index futurae tempestatis aut tranquillitatis adnuntius solet esse nauigantibus. Denique cum procellam uentorum praesenserit, calculum ualidum arripit eumque uelut saburram uehit et tamquam ancoram trahit, ne excutiatur fluctibus. Itaque non suis se librat uiribus, sed alieno stabilit et regit pondere.
[β] Ambr. hex.5, 10, 312sourcesQuis igitur neget diuinitus illis infusum ingenium esse huiusmodi atque uirtutem, cum uideat […] alios in exiguo corpore tantum ualiditatis adsumere ut maximas nauium plenis currentes uelis in mediis fluctibus sistant, sicut breuis pisciculus echeneis tanta facilitate memoratur nauem ingentem statuere ut quasi radicatam mari haerere uideas nec moueri  ; aliquamdiu enim immobilem seruat. An et huic putas sine Creatoris munere tantum potuisse subpetere uirtutis ?
[1] Ambrosius. [α] Echinus est animal in mari exiguum vile et despicabile, hic tamen cum ventorum procellam praesenserit, calculum validum arripit eumque velut saburram vehit et tamquam anchoram trahit, ne excutiatur a fluctibus sicque, qui non potest se suis viribus liberare, alieno regitur pondere. Quo judicio etiam nautae velut signum futurae perturbationis capescunt et sibi praecavent, ne hos imperitos turbo inveniat. [β] Maximas quoque navium plenis currentes velis in mediis fluctibus quasi radicatas sistit nec sine munere creatoris, tantum ei potest suppetere virtutis.
2. [γ] Plin. nat.9, 1003sourcesex eodem genere sunt echini, quibus spinae pro pedibus. ingredi est iis in orbem volvi, itaque detritis saepe aculeis inveniuntur. […] ova omnium amara, quina numero. ora in medio corpore in terram versa. tradunt saevitiam maris praesagire eos correptisque opperiri lapillis, mobilitatem pondere stabilientes ; nolunt volutatione spinas atterere. quod ubi videre nautici, statim pluribus ancoris navigia infrenant.
[2] Plinius ubi supra. [γ] Echini sunt ex genere cancrorum, in quibus spinae pro pedibus. Ingredi est his in orbem volui. Itaque detritis saepe aculeis inveniuntur. Ova omnium amara, quina numero. Ora in medio corpore in terram versa. Tradunt saevitiam maris eos presagire correptisque lapillis operiri. Mobilitatemque pondere stabilientes nolunt volutatione spinas atterere. Quod ubi vident nautici, statim navigia pluribus anchoris infrenant.
3. [3] Alexander. Echinus ergo in medio maris stabilimentum dat alii, quod non potest dare sibimet ipsi. Sibi enim a lapillis mendicat, quod navibus abundanter tribuere potest.
4. [δ] TC 7, 314sourcesCe paragraphe ne reprend qu’une partie du très long chapitre consacré par Thomas de Cantimpré à l’echinus.
[4] Ex libro de natura rerum. [δ] Echinus est pisciculus spinas habens pro pedibus, sicut cancer, alas autem sub ventre, que pedibus assimilantur. In ore vero dentium loco graves aculeos. Hoc autem supra modum mirabile est, quod cum sit semipedalis non ulla violentia, sed adhaesione tantum navem CC pedum cum suis intus ponderibus retinet, ita quod nec ad punctum moveri valet. Nec est alia ratio in tam stupendo prodigio, nisi quod deus in creaturis praedicetur mirabilis. Piscis iste comedi non potest, quia hominem a statu dispositionis sue dissolvendo mortem infert.

Notes de source :

1. Echinus, animal exiguum, uile ac despectabile, maritimum loquor, plerumque index futurae tempestatis aut tranquillitatis adnuntius solet esse nauigantibus. Denique cum procellam uentorum praesenserit, calculum ualidum arripit eumque uelut saburram uehit et tamquam ancoram trahit, ne excutiatur fluctibus. Itaque non suis se librat uiribus, sed alieno stabilit et regit pondere. | 

2. Quis igitur neget diuinitus illis infusum ingenium esse huiusmodi atque uirtutem, cum uideat […] alios in exiguo corpore tantum ualiditatis adsumere ut maximas nauium plenis currentes uelis in mediis fluctibus sistant, sicut breuis pisciculus echeneis tanta facilitate memoratur nauem ingentem statuere ut quasi radicatam mari haerere uideas nec moueri  ; aliquamdiu enim immobilem seruat. An et huic putas sine Creatoris munere tantum potuisse subpetere uirtutis ? | 

3. ex eodem genere sunt echini, quibus spinae pro pedibus. ingredi est iis in orbem volvi, itaque detritis saepe aculeis inveniuntur. […] ova omnium amara, quina numero. ora in medio corpore in terram versa. tradunt saevitiam maris praesagire eos correptisque opperiri lapillis, mobilitatem pondere stabilientes ; nolunt volutatione spinas atterere. quod ubi videre nautici, statim pluribus ancoris navigia infrenant. | 

4. Ce paragraphe ne reprend qu’une partie du très long chapitre consacré par Thomas de Cantimpré à l’echinus.