CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Vincentius Belvacensis - Speculum maius, Speculum Naturale – Lib. XVII.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624.

Caput LI

De medicinis ex eodem

1. [] Diosc. 252 GV1sourcesEchinus marinus  : sapor quem in se retinet eustomachus est, ventrem mollit et diureticus est. Cuius corium crudum miscetur utiliter medicaminibus aut scabiis combustum sordida vulnera limpidat, crescentia vulnera residere facit.
[1] Dioscorides. Echini marini sapor eustomachus est, ventrem mollit et diaphoreticus est. Hujusmodi corium crudum miscetur utiliter medicaminibus aut scabiei. Combustum vero sordida vulnera purgat, crescentia quoque vulnera residere facit.
2. [α] Plin. nat.32, 52sourcesMirumque, e Graecis alii lubricos partus atque procidentes contineri ad maturitatem adalligato, ut diximus, prodiderunt, alii sale adseruatum adalligatumque grauidis partus soluere, ob id alio nomine odinolyten appellari.
[β] Plin. nat.32, 1393sourcesVenerem inhibet echeneis.
[γ] Plin. nat.32, 584sourcesContra dorycnium echini maxime prosunt, et iis qui sucum carpathi biberint, praecipue e iure sumpti.
[δ] Plin. nat.32, 585sourcesContra dorycnium echini maxime prosunt, et iis qui sucum carpathi biberint, praecipue e iure sumpti.
[ε] Plin. nat.32, 726sources[…] echini ex aceto epinyctidas tollunt.
[ζ] Plin. nat.32, 1037sourcesEchini uero cum spinis suis contusi et e uino poti calculos, modus singulis hemina  ; bibitur, donec prosit  ; et alias in cibis ad hoc proficiunt.
[η] Plin. nat.32, 1068sourcesAt echinorum testae contusae et ex aqua inlitae incipientibus panis resistunt.
[θ] Plin. nat.32, 1309sources[…] echini uiuentes tusi et in uino dulci poti [profluuia] sistunt.
[ι] Plin. nat.32, 6710sourcesreplet [alopecias] et muris marini cinis cum oleo, item echini cum carnibus suis cremati.
[2] Plinius libro XXII. [α] Echineis vel echinus gravidis adalligatus usque ad maturitatem continet lubricos partus ideoque asservatur sale. [β] Idem quoque piscis venerem inhibet. [γ] Preterea contra doricnium echini maxime prosunt [δ] et his qui carfati succum biberunt praecipue ejus jure sumpto. [ε] Idem etiam ex aceto epinyctidas tollunt. [ζ] Echini cum spinis suis contusi et e vino poti calculos tollunt et alias in cibo ad hoc proficiunt. [η] Echinorum testae contusae ex aqua illitae incipientibus pannis resistunt. [θ] Echini quoque viventes usti et in vino dulci potati profluvia sistunt. [ι] Echini cinis cum carnibus suis cremati cum oleo alopicias replet.

Notes de source :

1. Echinus marinus  : sapor quem in se retinet eustomachus est, ventrem mollit et diureticus est. Cuius corium crudum miscetur utiliter medicaminibus aut scabiis combustum sordida vulnera limpidat, crescentia vulnera residere facit. | 

2. Mirumque, e Graecis alii lubricos partus atque procidentes contineri ad maturitatem adalligato, ut diximus, prodiderunt, alii sale adseruatum adalligatumque grauidis partus soluere, ob id alio nomine odinolyten appellari. | 

3. Venerem inhibet echeneis. | 

4. Contra dorycnium echini maxime prosunt, et iis qui sucum carpathi biberint, praecipue e iure sumpti. | 

5. Contra dorycnium echini maxime prosunt, et iis qui sucum carpathi biberint, praecipue e iure sumpti. | 

6. […] echini ex aceto epinyctidas tollunt. | 

7. Echini uero cum spinis suis contusi et e uino poti calculos, modus singulis hemina  ; bibitur, donec prosit  ; et alias in cibis ad hoc proficiunt. | 

8. At echinorum testae contusae et ex aqua inlitae incipientibus panis resistunt. | 

9. […] echini uiuentes tusi et in uino dulci poti [profluuia] sistunt. | 

10. replet [alopecias] et muris marini cinis cum oleo, item echini cum carnibus suis cremati.