CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Vincentius Belvacensis - Speculum maius, Speculum Naturale – Lib. XVII.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 09/10/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624.

Caput LII

De ephemero et scaro

1. [α] AS 2, 7, 26c1sourcesCf. Iorach, cité par Arnold de Saxe  : et mugilis piscis, nisi gravidus fuerit, cum senserit piscatorum retia, volatu suo evadit ea. Cf. aussi Etzkorn 2005, 433.
[1] Iorath ubi supra. [α] Ephemeron piscis est, qui sine coitu nascitur et cum per tres horas diei vixerit, moritur.
2. [β] Isid. orig.12, 6, 302sourcesEscarus dictus eo quod solus escam ruminare perhibetur  ; denique alii pisces non ruminant. Tradunt autem hunc ingeniosum esse  ; namque inclusum nassis non fronte erumpere nec infestis uiminibus caput inserere, sed auersum caudae ictibus crebris laxare fores atque ita retrorsum redire  ; quem luctatum eius si forte alius escarus extrinsecus uideat, adprehensa mordicus cauda adiuuare nisus erumpentis.
[2] Isidorus. [β] Scarus dictus est, eo quod solus escam ruminare perhibetur, alii enim pisces non ruminant. Tradunt autem hunc ingeniosum esse, inclusum quippe nassis, non fronte erumpere nec infestis viminibus caput inserere, sed aversum caudae ictibus crebris laxare fores et ita retrorsum redire. Quem luctatum ejus si forte alius escarus extrinsecus videat, apprehensa mordicus cauda, nisus erumpentis adjuvare dicitur.
3. [γ] Plin. nat.9, 623sourcesNunc principatus scaro datur, qui solus piscium dicitur ruminare herbisque uesci atque non aliis piscibus, Carpathio maxime mari frequens. Promunturium Troadis Lectum numquam sponte transit. Inde aduectos Tiberio Claudio principe Optatus e liberti<s e>ius praefectus classis inter Ostiensem et Campaniae oram sparsos disseminauit, quinquennio fere cura adhibita, ut capti redderentur mari. Postea frequentes inueniuntur Italiae litore, non antea ibi capti. Les informations données par Pline sont empruntées à Aristote (Arist. HA 591 b 18 MS)  : feroz (scarus latine) solum ruminat sicut quadrupes. Cf. aussi Ov. hal. 119.
[3] Plinius libro IX. [γ] Scaro principatus nunc datur, qui solus piscium ruminare dicitur herbisque vesci non aliis piscibus. Carpathio mari, maxime frequens. Promontorium Troadis lectum nunquam sponte transit. Inde autem advectos a Tiberio Claudio principe ; Optatus Elipartius prefectus classis inter ostiensem et campaniae oram sparsos disseminavit, quinquennio fere cura est adhibita, ut capti redderentur mari. Postea frequentes inveniuntur in littoribus Italiae non ante ibi capti.
4. [δ] Plin. nat.11, 2454sourcesAnimalium quaedam ut manibus utuntur priorum ministerio pedum sedentque ad os illis admouentia cibos, ut sciuri.
[4] Idem in libro XI. [δ] Omnibus piscibus sunt dentes serrati praeter scarum, cui scilicet uni aquatilium pleni : hic utitur prioribus pedibus, ut manibus cibum ori admoventibus.

Notes de source :

1. Cf. Iorach, cité par Arnold de Saxe  : et mugilis piscis, nisi gravidus fuerit, cum senserit piscatorum retia, volatu suo evadit ea. Cf. aussi Etzkorn 2005, 433. | 

2. Escarus dictus eo quod solus escam ruminare perhibetur  ; denique alii pisces non ruminant. Tradunt autem hunc ingeniosum esse  ; namque inclusum nassis non fronte erumpere nec infestis uiminibus caput inserere, sed auersum caudae ictibus crebris laxare fores atque ita retrorsum redire  ; quem luctatum eius si forte alius escarus extrinsecus uideat, adprehensa mordicus cauda adiuuare nisus erumpentis. | 

3. Nunc principatus scaro datur, qui solus piscium dicitur ruminare herbisque uesci atque non aliis piscibus, Carpathio maxime mari frequens. Promunturium Troadis Lectum numquam sponte transit. Inde aduectos Tiberio Claudio principe Optatus e liberti<s e>ius praefectus classis inter Ostiensem et Campaniae oram sparsos disseminauit, quinquennio fere cura adhibita, ut capti redderentur mari. Postea frequentes inueniuntur Italiae litore, non antea ibi capti. Les informations données par Pline sont empruntées à Aristote (Arist. HA 591 b 18 MS)  : feroz (scarus latine) solum ruminat sicut quadrupes. Cf. aussi Ov. hal. 119. | 

4. Animalium quaedam ut manibus utuntur priorum ministerio pedum sedentque ad os illis admouentia cibos, ut sciuri.