CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Vincentius Belvacensis - Speculum maius, Speculum Naturale – Lib. XVII.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624.

Caput LV

De gardone et gladio et glauco

1. [1] Actor. Gardo piscis est fluvialis, gratissimi saporis <dendesie,vendesiae> similis, sed per ruborem oculorum ab ea discernitur. Uterque autem mediocris quantitatis est.
2. [α] Isid. orig.12, 6, 151sourcesGladius dicitur eo quod rostro mucronato sit  : ob hoc naues perfossas mergit.
[2] Isidorus. [α] Gladius dictus est, eo quod rostro mucronato sit et ob hoc naves perfossas mergit.
3. [β] Arist. HA, 602 a 28-34 MS2sourcesSunt boni aput ascensionem Canis. Et in illo tempore inveniebatur in suis alis quiddam simile vermi, et dicitur ostaroz, et est simile scorpioni et equalis aranee, et inducit eis dolorem magnum et propter hoc salit multotiens, sicut salit delfin, propter dolorem. Le mot grec pour désigner ce parasite est οἶστρος, transcrit ostaroz par Michel Scot et hastar(i)os dans l’Hortus sanitatis.
[3] Aristoteles. [β] Hastaros, id est gladius marinus est similis scorpioni et aequalis aranee et inducit magnum dolorem piscibus. Ideoque saliunt multotiens. Nam et delphinus propter dolorem salit, quia sub pinna pungitur ejus aculeo, qui gladius vocatur.
4. [γ] Plin. nat.9, 543sourcesAnimal est paruom scorpionis effigie, aranei magnitudine. Hoc se et thynno et ei qui gladius uocatur, crebro delphini magnitudinem excedenti, sub pinna adfigit aculeo tantoque infestat dolore ut in naues saepenumero exiliant. Le détail relatif aux navires, présent dans le texte d’Aristote (Arist. HA 602 a 28-34), a été conservé chez Pline mais a disparu dans la traduction de Michel Scot (cf. supra).
[4] Plinius libro IX. [γ] Est parvum animal scorpionis effigie, aranei magnitudine, hic se et thunnae et ei, qui vocatur gladius, crebro delphini magnitudinem excedenti sub pinna aculeo affigit ; tantoque dolore infestat, ut naves saepenumero exiliant.
5. [δ] Isid. orig.12, 6, 284sourcesGlaucus a colore dictus, quod albus sit  ; Graeci enim album γλαυκὸν dicunt. Hic aestate raro apparet, nisi tantum in nubilo.
[5] Isidorus. [δ] Glaucus a colore dictus est, eo, quod sit albus. Graeci enim album glaucon dicunt, hic aestate raro apparet, nisi tantum in nubilo.
6. [ε] Plin. nat.9, 585sourcesQuidam rursus aestus inpatientia mediis feruoribus sexagenis diebus latent, ut glaucus, aselli, auratae.
[6] Plinius ubi supra. [ε] Quidam enim pisces aestate impatientes, sexagenis diebus mediis latent fervoribus, ut glaucus et ascellus.
7. [ζ] Arist. HA, 599 b 35-36 MS6sourcesEt quidam piscis manet in cavernis in estate, sicut glaucus, quoniam ipse latet in estate quasi per sexaginta dies.
[7] Aristoteles. [ζ] Quidam etenim pisces in cavernis manent in aestate, sicut glaucus per XL dies ac deprehenditur post ascensionem canis.

Notes de source :

1. Gladius dicitur eo quod rostro mucronato sit  : ob hoc naues perfossas mergit. | 

2. Sunt boni aput ascensionem Canis. Et in illo tempore inveniebatur in suis alis quiddam simile vermi, et dicitur ostaroz, et est simile scorpioni et equalis aranee, et inducit eis dolorem magnum et propter hoc salit multotiens, sicut salit delfin, propter dolorem. Le mot grec pour désigner ce parasite est οἶστρος, transcrit ostaroz par Michel Scot et hastar(i)os dans l’Hortus sanitatis. | 

3. Animal est paruom scorpionis effigie, aranei magnitudine. Hoc se et thynno et ei qui gladius uocatur, crebro delphini magnitudinem excedenti, sub pinna adfigit aculeo tantoque infestat dolore ut in naues saepenumero exiliant. Le détail relatif aux navires, présent dans le texte d’Aristote (Arist. HA 602 a 28-34), a été conservé chez Pline mais a disparu dans la traduction de Michel Scot (cf. supra). | 

4. Glaucus a colore dictus, quod albus sit  ; Graeci enim album γλαυκὸν dicunt. Hic aestate raro apparet, nisi tantum in nubilo. | 

5. Quidam rursus aestus inpatientia mediis feruoribus sexagenis diebus latent, ut glaucus, aselli, auratae. | 

6. Et quidam piscis manet in cavernis in estate, sicut glaucus, quoniam ipse latet in estate quasi per sexaginta dies.