CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Vincentius Belvacensis - Speculum maius, Speculum Naturale – Lib. XVII.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 04/10/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624.

Caput LVI

De gobione et grano

1. [1] Actor. Gobio est pisciculus fluvialis albus, sed nigris maculis respersus. Quem quidam dixerunt vesci cadaveribus, sed a piscatoribus deprehenditur hoc esse fabulosum, quin potius dicuntur in aqua liquidissima conversari et pabulo nutriri, in cibo tamen viles ac despicabiles reputantur, quia aquosi et minime solidi.
2. [α] TC 7, 391sourcesGobio pisciculus parvus est, ut dicit Liber rerum, et licet parvus sit, tamen ubi aquas harenosas lapillulis in nutrimentum habet, accommodatiorem utique cibum prestat. […] Forma huic pisciculo fere rotunda squamis parvis argento similibus.
[2] Ex libro de natura rerum. [α] Gobio pisciculus est forma rotunda, squamis parvis argento similibus, hic ubi aquas arenosas lapillulis in nutrimentum habet, accommodatiorem utique cibum praebet. Granus est piscis marinus, qui contra naturam omnium animalium unum oculum in summo capitis habet, quo superintendens semper insidias cavet.

Notes de source :

1. Gobio pisciculus parvus est, ut dicit Liber rerum, et licet parvus sit, tamen ubi aquas harenosas lapillulis in nutrimentum habet, accommodatiorem utique cibum prestat. […] Forma huic pisciculo fere rotunda squamis parvis argento similibus.