CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Vincentius Belvacensis - Speculum maius, Speculum Naturale – Lib. XVII.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 05/10/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624.

Caput LVIII

De icino marino

1. [α] Isid. orig.12, 6, 571sourcesEchinus a terrestre echino nomen traxit, quem uulgus iricium uocant  ; cuius testula duplex, spinis aculeata in modum castanearum, quando adhuc coopertae de arboribus cadunt. Caro eius mollis et minio similis †uris† tribus modis  : ut testudo ac peloris et cochlea. Nam et quod edimus et ubi caro inest utrumque dicitur peloris.
[1] Isidorus. [α] Icinus marinus ab icino terrestri nomen traxit, quem vulgus ericium vocat, cujus testula dicitur spinis aculeata in modum castaneorum, quando adhuc operte de arboribus cadunt. Caro ejus mollis et minio similis.
2. [2] Actor. Icinus ipse est echinus, de quo dictum est supra. Idem etiam videtur esse echeneis, licet Isidorus, de his agat separatim, tamquam de duobus, idem etiam dicitur ericius sive iricius.
3. [β] TC 7, 332sourcesEricius piscis marinus est, habens caput et os inferius, ut dicit Aristotiles, et exitum superfluitatum superius  ; et hoc contra cetera animalia. Utitur spinis loco pedum. Anteriora eius separata suntet inferiora continua. Horrori est ceteris piscibus maris, quia spinis hispidus. Unde de facili non fit preda ulli piscium. Carnes eius vehementer sunt rubee, minio colori similes, sicut dicit Plinius.
[3] Ex libro de natura rerum. [β] Ericius est piscis marinus, habens caput et os inferius, ut ait Aristoteles, et exitum superfluitatum superius, quod est contra morem animalium ceterorum. Utitur autem spinis loco pedum. Ejus anteriora separata sunt et inferiora continua, horrori est ceteris piscibus, quia spinis hispidus, unde non defacili fit ulli piscium praeda. Carnes ejus vehementer rubeae sunt, colore minio similes, ut dicit Plinius.

Notes de source :

1. Echinus a terrestre echino nomen traxit, quem uulgus iricium uocant  ; cuius testula duplex, spinis aculeata in modum castanearum, quando adhuc coopertae de arboribus cadunt. Caro eius mollis et minio similis †uris† tribus modis  : ut testudo ac peloris et cochlea. Nam et quod edimus et ubi caro inest utrumque dicitur peloris. | 

2. Ericius piscis marinus est, habens caput et os inferius, ut dicit Aristotiles, et exitum superfluitatum superius  ; et hoc contra cetera animalia. Utitur spinis loco pedum. Anteriora eius separata suntet inferiora continua. Horrori est ceteris piscibus maris, quia spinis hispidus. Unde de facili non fit preda ulli piscium. Carnes eius vehementer sunt rubee, minio colori similes, sicut dicit Plinius.