CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Vincentius Belvacensis - Speculum maius, Speculum Naturale – Lib. XVII.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624.

Caput LIX

De eodem secundum Aristotelem

1. [α] Arist. HA, 530 a 32 – 530 b 20 MS1sourcesIricii vero carent carne, et hoc est proprium eis ; tamen habent in ventre partes nigras. Et sunt multa genera, et ex eis est unum genus, quod conmeditur, [sed] <scilicet> genus, in quo inveniuntur ova multa, in parvis et in magnis, et illa ova sunt in eis a primis. Et ex eis sunt duo alia genera habentia nomina propria grece, et inveniuntur in pelago et sunt pauca. Et ex eis est aliud genus magni corporis, et aliud genus parvi corporis multarum spinarum et durarum, et invenitur et est in profundo maris ; et hoc genus <valet> ad gravitatem minc<t>ionis. In regione autem, que dicitur grece Tarin, est genus irricii albe teste et spine et ovorum, et est maius aliis generibus iriciorum, et non habet <spinam> magnam neque fortem. Partes vero nigre, que sunt post os, sunt multum applicate ad invicem. Iricius vero, qui comedit<ur>, movetur multum et habet signum manifestum in spina. Et omnia genera iricii habent ova, set in quibusdam sunt parva et non conmeduntur.
[β] Arist. HA, 535 a 23 MS2sourcesIricius autem [vidit] <videt> debiliter in modo animali habenti corium ex testa et ambulanti super pedes.
[γ] Arist. HA, 545 a 17 MS3sourcesomnia animalia dure teste apparent in vere plena ovis et similiter in autumno preter irricium comestibile<m>, quoniam ille aparet quolibet tempore et maxime in complemento lune et diebus caloris, preter illos, qui sunt in [locis que] <loco, qui> dicitur grece Ormez, in parte hominum, qui dicuntur Bronio. Quoniam que manent in illo loco, non generantur nisi hieme tantum et sunt parvi corporis plena ovis.
[1] Ericius marinus non habet carnem. Nam omnia quidem animalia durae testae partem habent carnosam intra testam in ventre, praeter ericium marinum, [α] hic enim caret omnino carne et hoc est ei proprium. Habet autem in ventre partes nigras. Et hujus genera multa sunt, ex quibus est genus, quod comeditur, in qua ova multa inveniuntur. Alia autem sunt duo genera, que inveniuntur in pelago et sunt pauca et ex his est aliud genus corporis magni, aliud parvi multarumque spinarum et durarum. In quadam regione Graeciae est ericii genus albae testae ac spinae et ovorum quod est majus ceteris generibus. Ericius qui comeditur, multum movetur et habet signum in spina manifestum. Omniaque ericii genera habent ova, sed in quibusdam sunt parva et non comeduntur. [β] Ericius debiliter audit minusque animalia ex testa corium habenti ac super pedes ambulanti. [γ] Omnia animalia durae testae apparent plena ovis in vere et similiter in autumno, praeter ericium comestibilem, ille siquidem apparet in quolibet tempore maximeque in complemento lunae et diebus caloris et hoc praeter quosdam loci cujusdam, qui non generant, nisi hyeme suntque parvi corporis plena ovis. Sunt autem in ventribus ericii ova multa distincta et quodlibet per se ponitur in una tela suntque nigri coloris et in omnibus generibus parva. Ericius proprie calidus est, quia testa circundat eum. Sed quoniam est animal sanguinem habens, ideo sentit frigus multum et indiget calore. In omni genere sunt ova aequalia numero impari, scilicet quinque. Similiter et numerus dentium, similiter et ventrium. Et ova quorundam sunt majora, quorundam minora. Est autem circumquaque rotundi corporis ericius et utitur spinis, sicut animalia cetera pedibus et manibus ericii caput et os sunt inferius et exitus superfluitatis superius, scilicet in dorso. Habet autem quinque dentes et inter illos partes carnosas loco linguae, post illam orificium stomachi habet. Deinde ventrem divisum in quinque plenos superfluitate. Ericii genus est ex inferiori parte continuum. In parte vero superiori, ubi spinetum est, separatum et utitur spinis loco pedum et magnitudo spinarum ex hoc est, quia crementum corporis transit in eas, propter paucitatem caloris naturalis. Nam, quia cibus non digeritur, generatur in corporibus eorum multa superfluitas. Pili autem et similia non nisi ex superfluitate generantur. Duricies spinarum et ossa earum est, sicut lapis propter multitudinem frigiditatis congelatam. Ob hanc enim accidit, ut crescentes ericii terrestres fiant, valde duri similes lapidi, maxime in parte septentrionali, quoniam ibi sunt hujusmodi ericii plusquam in meridionali et in parte multorum ventorum plusquam in plano, quia plus infrigidantur in hujusmodi locis et exit ab eis humor, qui cum calore dissolvitur, quia non potest esse ericius sine calore, frigus autem non indurat tantum, sed inspissat corpus.

Notes de source :

1. Iricii vero carent carne, et hoc est proprium eis ; tamen habent in ventre partes nigras. Et sunt multa genera, et ex eis est unum genus, quod conmeditur, [sed] <scilicet> genus, in quo inveniuntur ova multa, in parvis et in magnis, et illa ova sunt in eis a primis. Et ex eis sunt duo alia genera habentia nomina propria grece, et inveniuntur in pelago et sunt pauca. Et ex eis est aliud genus magni corporis, et aliud genus parvi corporis multarum spinarum et durarum, et invenitur et est in profundo maris ; et hoc genus <valet> ad gravitatem minc<t>ionis. In regione autem, que dicitur grece Tarin, est genus irricii albe teste et spine et ovorum, et est maius aliis generibus iriciorum, et non habet <spinam> magnam neque fortem. Partes vero nigre, que sunt post os, sunt multum applicate ad invicem. Iricius vero, qui comedit<ur>, movetur multum et habet signum manifestum in spina. Et omnia genera iricii habent ova, set in quibusdam sunt parva et non conmeduntur.  | 

2. Iricius autem [vidit] <videt> debiliter in modo animali habenti corium ex testa et ambulanti super pedes. | 

3. omnia animalia dure teste apparent in vere plena ovis et similiter in autumno preter irricium comestibile<m>, quoniam ille aparet quolibet tempore et maxime in complemento lune et diebus caloris, preter illos, qui sunt in [locis que] <loco, qui> dicitur grece Ormez, in parte hominum, qui dicuntur Bronio. Quoniam que manent in illo loco, non generantur nisi hieme tantum et sunt parvi corporis plena ovis.