CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Vincentius Belvacensis - Speculum maius, Speculum Naturale – Lib. XVII.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624.

Caput LXI

De leone et lepore

1. [α] Isid. orig.12, 6, 51sourcesPiscium uero postea paulatim cognitis generibus nomina instituta sunt aut ex similitudine terrestrium animalium aut ex specie propria siue moribus. Ex similitudine terrestrium  : ut ranae et uituli et leones. André 1986, 184, n. 325, en s’appuyant sur Cotte et De Saint-Denis, identifie le leo marinus d’Isidore de Séville au seul homard mais sans apporter plus d’arguments.
[1] Isidorus. [α] Leo marinus dictus est a similitudine terrestris.
2. [β] Ambr. hex.5, 2, 62sourcesLeo terribilis in terris, sed dulcis in fluctibus.
[γ] Ambr. hex.5, 10, 313sourcesLepusculus quoque timidum animal in terris, in mari formidabile, citam et quae non facile possit auferri, corruptelam invehit.
[2] Ambrosius. [β] Leo terribilis est in terris, sed dulcis in fluctibus. [γ] Lepus est animal timidum in terris, in mari formidabile, nam citam et que non facile possit auferri, corruptelam invehit.
3. [δ] Isid. orig.12, 6, 234sourcesLepus a similitudine capitis nuncupatus.
[3] Isidorus. [δ] Lepus a similitudine leporini capitis nuncupatus est.
4. [ε] Plin. nat.9, 1555sourcesNec uenena cessant dira, ut in lepore, qui in Indico mari etiam tactu pestilens uomitum dissolutionemque stomachi protinus creat.
[4] Plinius. [ε] Venena dira non cessant in lepore, qui in indico mari etiam tactu pestilens vomitum dissolutionemque stomachi protinus creat.
5. [ζ] Plin. nat.32, 8-96sourcesNon sunt minus mira quae de lepore marino traduntur. […] Eadem res in mari ne tactu quidem nocet. […] Homines quibus inpactus est piscem olent  ; hoc primo argumento ueneficium id deprehenditur  ; cetero moriuntur totidem in diebus quot uixerit lepus, incertique temporis ueneficium id esse auctor est Licinius Macer. In India adfirmant non capi uiuentem inuicemque ibi hominem illi pro ueneno esse ac uel digito omnino in mari tactum mori, esse autem multo ampliorem, sicuti reliqua animalia.
[5] Idem in libro XXXII. [ζ] Lepus marinus venenum est in cibo vel potu datus. Nullum est animal quin ejus tactu intereat. Homo tactus ab eo, piscem olet et moritur et lepus similiter ex eo tactus moritur. Sic uterque alteri venenum est. In India non capi viventem affirmant.
6. [η] Avic. canon, 4, 6, 2, 1047sourcesDe lepore marino. Accidunt ex ipso si de eo in potu datur constrictio anhelitus et rubedo oculorum et difficultas eius et tussis sicca, sputum sanguis et difficultas urinae et mictus sanguinis de urina violacea et dolor in stomacho et vomitus superfluus cholerae et sanguis et ictericia et angustia et dolor renum et egestio eius est violacea. Et quandoque est mucosa et sudat sudore fetido et abhorret cibum et cum videt pisces terretur ab eis. Et cum sit talis ut non terretur ab eis, tunc iam sanatur et invenit saporem piscis fetidi in ore suo et in eructuatione sua cum salsedine etiam. Et plures qui ex eo evadunt cadunt in pthisim. Curatio eius. Confert ei potare lac caprinum iuvamentum ultimum et lac asininum iterum et lac mulieris ex mammilla et virge alca et semen altee humidum elixatum et ius cancri fluvialis – proprie quoniam ipse potest comedere ipsum sine reliquis lenificantibus – et ericius assatus recens aut sanguis eius, et lacertum marinum non refugit et comedit ex eo. De medicinis vero fortibus sunt calamentum fluviale calidum recens et sanguis anseris etiam et urina hominis antiqua […] Et signum sanitatis est quod videt pisces et non terretur ex eis et comedit  ; et cum uadit in pthisim curetur pthisis.
[6] Avicenna in IV canone. [η] Lepus marinus est venenosus, si de ipso in potu datur, accidunt constrictio anhelitus et rubedo oculorum, tussis sicca, sputum sanguinis, difficultas urinae, mictus sanguinis, urina violacea et egestio similiter vel dolor in stomacho, vomitus superfluus cholerae et sanguinis, ictericia et angustia ac dolor renum, sudor fetidus, horror cibi. Et cum videt aeger pisces terretur ab eis et invenit saporem foetidi piscis in ore suo et in eructuatione cum salsedine. Plures autem, qui ex eo evadunt, in phtysim cadunt. Confert autem ejus curationi lac caprinum, quod est juvamentum ultimum. Lac quoque asininum et lac mulieris ex mammilla et jus cancri fluvialis et ericius assatus aut sanguis eius, fortes autem medicinae sunt calamentum fluviale calidum recens et sanguis anseris et urina hominis antiqua et cetera. Signum vero sanitatis est, quando videns pisces non terretur ab eis et comedit. Cumque cadit in phtisim, curetur phtisis.

Notes de source :

1. Piscium uero postea paulatim cognitis generibus nomina instituta sunt aut ex similitudine terrestrium animalium aut ex specie propria siue moribus. Ex similitudine terrestrium  : ut ranae et uituli et leones. André 1986, 184, n. 325, en s’appuyant sur Cotte et De Saint-Denis, identifie le leo marinus d’Isidore de Séville au seul homard mais sans apporter plus d’arguments. | 

2. Leo terribilis in terris, sed dulcis in fluctibus. | 

3. Lepusculus quoque timidum animal in terris, in mari formidabile, citam et quae non facile possit auferri, corruptelam invehit. | 

4. Lepus a similitudine capitis nuncupatus. | 

5. Nec uenena cessant dira, ut in lepore, qui in Indico mari etiam tactu pestilens uomitum dissolutionemque stomachi protinus creat. | 

6. Non sunt minus mira quae de lepore marino traduntur. […] Eadem res in mari ne tactu quidem nocet. […] Homines quibus inpactus est piscem olent  ; hoc primo argumento ueneficium id deprehenditur  ; cetero moriuntur totidem in diebus quot uixerit lepus, incertique temporis ueneficium id esse auctor est Licinius Macer. In India adfirmant non capi uiuentem inuicemque ibi hominem illi pro ueneno esse ac uel digito omnino in mari tactum mori, esse autem multo ampliorem, sicuti reliqua animalia. | 

7. De lepore marino. Accidunt ex ipso si de eo in potu datur constrictio anhelitus et rubedo oculorum et difficultas eius et tussis sicca, sputum sanguis et difficultas urinae et mictus sanguinis de urina violacea et dolor in stomacho et vomitus superfluus cholerae et sanguis et ictericia et angustia et dolor renum et egestio eius est violacea. Et quandoque est mucosa et sudat sudore fetido et abhorret cibum et cum videt pisces terretur ab eis. Et cum sit talis ut non terretur ab eis, tunc iam sanatur et invenit saporem piscis fetidi in ore suo et in eructuatione sua cum salsedine etiam. Et plures qui ex eo evadunt cadunt in pthisim. Curatio eius. Confert ei potare lac caprinum iuvamentum ultimum et lac asininum iterum et lac mulieris ex mammilla et virge alca et semen altee humidum elixatum et ius cancri fluvialis – proprie quoniam ipse potest comedere ipsum sine reliquis lenificantibus – et ericius assatus recens aut sanguis eius, et lacertum marinum non refugit et comedit ex eo. De medicinis vero fortibus sunt calamentum fluviale calidum recens et sanguis anseris etiam et urina hominis antiqua […] Et signum sanitatis est quod videt pisces et non terretur ex eis et comedit  ; et cum uadit in pthisim curetur pthisis.