CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Vincentius Belvacensis - Speculum maius, Speculum Naturale – Lib. XVII.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 13/10/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624.

Caput LXII

De medicinis ex lepore

1. [α] Avic. canon, 2, 2, 3991sourcesDe lepore marino. Lepus marinus quid est ? Animal ostracum, lutosum, declinans ad rubedinem aliquantulam […]. Decoratio  : eius sanguis est calidus, mundificans morpheam et pannum. Et eius caput adustum generat pilos in alopitia proprie cum adipe ursi et in tyria ualde. Cum aegro ex eo fit emplastrum, sicut est, abradit pilos. Membra oculi  : abstergit uisum more emplastri suppositum et sicut collyrium. Venena  : numeratur inter uenenosas medicinas quod interficit cum ulceratione pulmonis.
[1] Avicenna in secundo canone. [α] Lepus marinus est animal ostreatum, lutosum, declinans ad rubedinem aliquantulum. Sanguis ejus calidus est mundificans pannum. Caput ejus adustum generat pilos in alopicia proprie cum adipe ursi et in tyria valde. Cum autem ex eo fit emplastrum, sicut est abradit crines et pilos. Item abstergit visum emplastri more superpositum et sicut collyrium. Numeratur autem inter medicinas venenosas et interficit cum ulceratione pulmonis.
2. [β] Plin. nat.32, 82sourcesVenenum est aliis in potu aut cibo datus, aliis etiam uisu, siquidem grauidae, si omnino adspexerint feminam ex eo genere dumtaxat, statim nausiant et redundatione stomachi uitium fatentur ac deinde abortum faciunt.
[γ] Plin. nat.32, 703sourcesLepus marinus ipse quidem uenenatus est, sed cinis eius in palpebris pilos inutiles euolsos cohibet  ; ad hunc usum utilissimi minimi.
[δ] Plin. nat.32, 884sourcesOris ulcera menarum muria et capitum cinis cum melle sanat. […] Eadem uis est pastinacae radio et lepori marino inposito ita ut celeriter removeatur.
[ε] Plin. nat.32, 1105sourcesIubent et lepore marino recenti podagram fricari.
[ζ] ?6sourcesSource non identifiée.
[2] Plinius libro XXXII. [β] Leporis marini feminam si mulieres gravidae aspexerint, stomacho nauseante statim abortum faciunt. Remedio est mas, ob id induratus sale, ut in brachialibus habeatur. [γ] Lepus marinus venenatus quidem est. Sed ejus cinis in palpebris pilos inutiles evulsos cohibet. [δ] Idem lepus strumas sanat, ita ut celeriter removeantur. [ε] E lepore quoque marino recenti, jubent quidam podagram fricari. [ζ] Sanguis ejus et fel si necetur in oleo, valet contra carbunculos et carcomata.

Notes de source :

1. De lepore marino. Lepus marinus quid est ? Animal ostracum, lutosum, declinans ad rubedinem aliquantulam […]. Decoratio  : eius sanguis est calidus, mundificans morpheam et pannum. Et eius caput adustum generat pilos in alopitia proprie cum adipe ursi et in tyria ualde. Cum aegro ex eo fit emplastrum, sicut est, abradit pilos. Membra oculi  : abstergit uisum more emplastri suppositum et sicut collyrium. Venena  : numeratur inter uenenosas medicinas quod interficit cum ulceratione pulmonis. | 

2. Venenum est aliis in potu aut cibo datus, aliis etiam uisu, siquidem grauidae, si omnino adspexerint feminam ex eo genere dumtaxat, statim nausiant et redundatione stomachi uitium fatentur ac deinde abortum faciunt. | 

3. Lepus marinus ipse quidem uenenatus est, sed cinis eius in palpebris pilos inutiles euolsos cohibet  ; ad hunc usum utilissimi minimi. | 

4. Oris ulcera menarum muria et capitum cinis cum melle sanat. […] Eadem uis est pastinacae radio et lepori marino inposito ita ut celeriter removeatur. | 

5. Iubent et lepore marino recenti podagram fricari. | 

6. Source non identifiée.