CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Vincentius Belvacensis - Speculum maius, Speculum Naturale – Lib. XVII.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624.

Caput LXIIII

De lucio

1. [1] Actor. Lucius est piscis fluvialis ore lato et dentibus acutissimis, minorum piscium devorator. Cui tamen perca squamis et branchiis asperrimis armata resistit, ut non ei praevaleat nec dentibus ejus praeda fiat. Vescitur autem lucius venenosis, ut buffonibus et hujusmodi et tamen infirmis dicitur esse in cibo sanus. Si quando nassa, in qua inclusus fuerit, ex aqua levatur et lucem diei viderit, raro vel nunquam accidit, ut postea diutius remaneat, sed quaesita sibi via evadit.
2. [α] TC 7, 481sourcesLucius piscis est, ut dicit Liber rerum, qui etiam dicitur lupus aquaticus. Hic si fluviales aquas dulces habuerit sufficientemque pro vita cibum, per successus temporum in longitudinem maximam evalescit. Cibus eius sunt pisces et quicquid ranarum more repit. Prope ad magnitudinem sui piscem hoc modo devorat. Nam ubi victum subegerit, caput primum devorat ore  ; quo digesto adit paulatim sequentia, donec consumat totum. Pari generis sui parcere recusat vel ob naturalem crudelitatem vel quia invidus est cibi rapineque impatiens. Qui etiam propria semina, ubi piscis formam susceperint, persequitur. In cerebro lapidem cristallo similem portat, sed hoc cum evum in longum duxerit. Lucii impregnantur, ut Aristotiles dicit, vento flante septentrionali  ; similiter et pisces qui in longitudinem evalescunt. Minus in profundo, lucius sollertie habet. Lucius femina pregnans ascendit aquas quantum potest remotius a loco suo, in quo habitare consuevit, et ibi parit ova, ut filii sui non sint ei impedimentum prede  ; et hoc propter naturalem crudelitatem, eo quod invidus est cibi rapineque impatiens. Alii dixerunt, quod ascendit aquas propter dulciorem aquam, quia aqua dulcior est semper quanto fonti proximior. Est piscis acres squamas et pinnulas acutas habens. Quem si lupus aquaticus apprehenderit per caput, cito transglutit  ; si vero a parte caude, nequaquam potest, quia in contrarium rigescunt aspera.
[2] Ex libro de natura rerum. [α] Lucius est piscis, ut dicit Liber rerum, qui et lupus aquatilis appellatur : hic si fluviales aquas cibumque pro vita sufficientem habuerit, per successus temporum in longitudinem maximam evalescit. Cibus ejus sunt pisces et quicquid ranarum more repit. Piscem ad magnitudinem prope sui comedit. Nam ubi victum subegerit, caput primum ore devorat, quo digesto paulatim adit sequentia donec totum consumat. Pari quoque generis sui parcere recusat vel ob naturalem crudelitatem vel quia avidus est cibi rapinaeque impatiens. Nam et propria semina persequitur, ubi piscis formam susceperint. Est autem piscis quidam habens acres squamas et pinnulas acutas, quem si lupus aquaticus per caput apprehenderit, cito transglutit, si vero a parte caudae non potest, quoniam in contrarium aspera rigescunt. Lucius in cerebro lapidem crystallo similem gerit, sed hoc cum aevum in longum duxerit. Impregnatur hic piscis, ut dicit Aristoteles, flante vento septentrionali, similiter et pisces, qui in longitudinem evalescunt, femina pregnans aquas ascendit quanto potest remotius a loco suo in quo habitare consuevit ibique ova parit, ut filii sui non sint ei impedimentum praedae. Et hoc propter crudelitatem naturalem vel propter cibi rapinaeque invidiam, alii dixerunt, quod ascenderet propter dulciorem aquam, quoniam aqua tanto semper est dulcior, quanto fonti proximior. Lucius tantae aviditatis est, ut piscem, quem totum quantitas ejus deglutire non sustinet, dimidium incorporet.

Notes de source :

1. Lucius piscis est, ut dicit Liber rerum, qui etiam dicitur lupus aquaticus. Hic si fluviales aquas dulces habuerit sufficientemque pro vita cibum, per successus temporum in longitudinem maximam evalescit. Cibus eius sunt pisces et quicquid ranarum more repit. Prope ad magnitudinem sui piscem hoc modo devorat. Nam ubi victum subegerit, caput primum devorat ore  ; quo digesto adit paulatim sequentia, donec consumat totum. Pari generis sui parcere recusat vel ob naturalem crudelitatem vel quia invidus est cibi rapineque impatiens. Qui etiam propria semina, ubi piscis formam susceperint, persequitur. In cerebro lapidem cristallo similem portat, sed hoc cum evum in longum duxerit. Lucii impregnantur, ut Aristotiles dicit, vento flante septentrionali  ; similiter et pisces qui in longitudinem evalescunt. Minus in profundo, lucius sollertie habet. Lucius femina pregnans ascendit aquas quantum potest remotius a loco suo, in quo habitare consuevit, et ibi parit ova, ut filii sui non sint ei impedimentum prede  ; et hoc propter naturalem crudelitatem, eo quod invidus est cibi rapineque impatiens. Alii dixerunt, quod ascendit aquas propter dulciorem aquam, quia aqua dulcior est semper quanto fonti proximior. Est piscis acres squamas et pinnulas acutas habens. Quem si lupus aquaticus apprehenderit per caput, cito transglutit  ; si vero a parte caude, nequaquam potest, quia in contrarium rigescunt aspera.