CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Vincentius Belvacensis - Speculum maius, Speculum Naturale – Lib. XVII.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624.

Caput LXV

De lupo

1. [α] Isid. orig.12, 6, 51sources[…] et lupi, quod inproba uoracitate alios persequantur.
[β] Isid. orig.12, 6, 242sourcesLupum, ut dictum est, auiditas appellauit, piscem in captura ingeniosum  ; denique rete circumdatus fertur arenas arare cauda, atque ita conditus transire rete. Isidore de Séville s’est inspiré de Plin. nat. 32, 11, et Pline d’Ov. hal. 21-24.
[1] Isidorus. [α] Lupus a voracitate appellatur, in quo lupo terrestri assimilatur, quia scilicet improba voracitate alios persequitur. [β] Est autem piscis captura ingeniosus. Nam et reti circumdatus fertur arenas arare cauda et ita conditus transire rete.
2. [γ] Plin. nat.32, 133sourcesMinus [mugile] in prouidendo lupus solertiae habet, sed magnum robur in paenitendo. Nam si haesit in hamo, tumultuoso discussu (B, cf. Ov. hal. 40 A  : discursu Mayhoff, cf. Ov. hal. 40 corr. Sannazzaro) laxat uolnera, donec excidant insidiae. Cf. Ov. hal. 39-42, Lupus acri concitus ira / discursu (DE, cf. Plin. nat. 32, 13  : discussu A1C discussus B dissussu A) fertur uario fluctusque ferentes / prosequitur quassatque caput, dum uulnere saeuus / laxato cadat hamus et ora patentia linquat.
[2] Plinius libro XXXII. [γ] Lupus marinus in providendo minus habet solertiae, sed magnum robur in paenitendo. Nam, ut haeserit in hamo, tumultuoso discursu laxat vulnera, donec excidant insidiae.
3. [δ] Plin. nat.9, 574sourcesPraegelidam hiemem omnes sentiunt, sed maxime qui lapidem in capite habere existimantur, ut lupi, chromis, sciaena, pagri. Cum asperae hiemes fuere, multi caeci capiuntur. Itaque his mensibus iacent speluncis conditi. Les informations données dans la première phrase sont empruntées à Aristote (Arist. HA 601 b 26-32), qui cite le loup parmi les poissons qui ont une pierre dans la tête et souffrent particulièrement du froid. La suite au contraire concerne essentiellement le capiton  : c’est ce poisson qui devient aveugle, selon Aristote (Arist. HA 602 a 8-10).
[ε] Plin. nat.9, 615sourcesPostea praecipuam auctoritatem fuisse lupo et asellis Nepos Cornelius et Laberius poeta mimorum tradidere. Luporum laudatissimi qui appellantur lanati a candore mollitiaque carnis.
[ζ] Plin. nat.9, 168-1696sources[…] eadem aquatilium genera aliubi atque aliubi meliora, sicut lupi pisces in Tiberi amne inter duos pontes.
[η] Plin. nat.9, 1627sourcesPiscium lupus et trichias bis anno parit, et saxatiles omnes.
[θ] Plin. nat.9, 1858sourcesNigidius auctor est praerodere caudam mugili lupum, eosdemque statis mensibus concordes esse. Pline a résumé les données d’Aristote (Arist. HA 610 b 11-19).
[3] Idem in libro IX. [δ] Praegelidam hyemem omnes sentiunt pisces, sed maxime, qui lapidem in capite existimantur habere, ut lupi et pagri. Cumque asperae fuerint hyemes, multi capiuntur caeci. [ε] Luporum vero sunt laudatissimi, qui appellantur lanati candore mollitiaque carnis. [ζ] Meliores sunt lupi in amne uberi inter duos pontes, quam alibi. [η] Piscium lupus bis in anno parit. [θ] Nigidius est auctor lupum mugili caudam praerodere eosdemque mensibus aestatis concordes esse.
4. [ι] Plin. nat.10, 1939sourcesItaque produntur etiam clarissime audire mugil, lupus, salpa, chromis et ideo in uado uiuere. Cf. Arist. HA 534 a 8-10.
[4] Idem in libro X. [ι] Produntur, ut dictum est, mugilis et lupus clarissime audire. Et ideo in vado vivere.
5. [κ] Plin. nat.32, 1110sourcesMihi uidentur mira et quae Ouidius prodidit piscium ingenia in eo uolumine, quod halieuticon inscribitur  : […] lupum rete circumdatum harenas arare cauda atque ita condi, dum transeat rete.
[5] Idem in libro XXXII. [κ] Tradit etiam Ovidius lupum reti circundatum, cauda arenas arare atque ita conditum transire rete.
6. [λ] Arist. HA, 631 a 23-32 MS11sourcesSi ipse piscis fugerit, [delphinus] insequetur ipsum usque ad profundum maris. Et si fortiter prolongetur in maris profundo, non inspirabit  ; deinde redibit ad faciem aque subito quasi sagitta, et tunc inspirabit. Et si acciderit, quod sit ei obvians aliqua navis, saltabit super eius malum. Et similiter faciunt animalia que vocantur lupi quando intrant pellagus  ; deinde redeunt et ascendunt superius magna velocitate. Michel Scot a faussé le texte d’Aristote, qui ne dit rien des loups de mer dans cet extrait, mais vante seulement la vitesse des dauphins qu’il compare non au loup, mais aux « plongeurs qui s’aventurent au fond de la mer ».
[6] Aristoteles. [λ] Lupi marini cum intrant pelagus, postea redeunt et ascendunt superius magna velocitate, sicut delphinus. Omnes autem lupi magnorum corporum anhelant, aerem attrahentes.
7. [μ] Ambr. hex.5, 2, 6, E12sourcesQuid loquar coruorum, quid etiam luporum teneritudines ? Nescit hos lupos agnus timere. Tanta est aquarum gratia, quarum uitulos fugiunt et leones, ut his propheticum illud dictum de ecclesiae sanctitate iure conueniat  : tunc lupi et agni simul pascentur, leo et bos simul paleas manducabunt.
[7] Ambrosius. [μ] Lupi denique in mari sunt teneri quos nescit agnus timere. Et secundum Isaiam simul pascuntur lupi et agni.

Notes de source :

1. […] et lupi, quod inproba uoracitate alios persequantur. | 

2. Lupum, ut dictum est, auiditas appellauit, piscem in captura ingeniosum  ; denique rete circumdatus fertur arenas arare cauda, atque ita conditus transire rete. Isidore de Séville s’est inspiré de Plin. nat. 32, 11, et Pline d’Ov. hal. 21-24. | 

3. Minus [mugile] in prouidendo lupus solertiae habet, sed magnum robur in paenitendo. Nam si haesit in hamo, tumultuoso discussu (B, cf. Ov. hal. 40 A  : discursu Mayhoff, cf. Ov. hal. 40 corr. Sannazzaro) laxat uolnera, donec excidant insidiae. Cf. Ov. hal. 39-42, Lupus acri concitus ira / discursu (DE, cf. Plin. nat. 32, 13  : discussu A1C discussus B dissussu A) fertur uario fluctusque ferentes / prosequitur quassatque caput, dum uulnere saeuus / laxato cadat hamus et ora patentia linquat.  | 

4. Praegelidam hiemem omnes sentiunt, sed maxime qui lapidem in capite habere existimantur, ut lupi, chromis, sciaena, pagri. Cum asperae hiemes fuere, multi caeci capiuntur. Itaque his mensibus iacent speluncis conditi. Les informations données dans la première phrase sont empruntées à Aristote (Arist. HA 601 b 26-32), qui cite le loup parmi les poissons qui ont une pierre dans la tête et souffrent particulièrement du froid. La suite au contraire concerne essentiellement le capiton  : c’est ce poisson qui devient aveugle, selon Aristote (Arist. HA 602 a 8-10). | 

5. Postea praecipuam auctoritatem fuisse lupo et asellis Nepos Cornelius et Laberius poeta mimorum tradidere. Luporum laudatissimi qui appellantur lanati a candore mollitiaque carnis. | 

6. […] eadem aquatilium genera aliubi atque aliubi meliora, sicut lupi pisces in Tiberi amne inter duos pontes. | 

7. Piscium lupus et trichias bis anno parit, et saxatiles omnes. | 

8. Nigidius auctor est praerodere caudam mugili lupum, eosdemque statis mensibus concordes esse. Pline a résumé les données d’Aristote (Arist. HA 610 b 11-19). | 

9. Itaque produntur etiam clarissime audire mugil, lupus, salpa, chromis et ideo in uado uiuere. Cf. Arist. HA 534 a 8-10. | 

10. Mihi uidentur mira et quae Ouidius prodidit piscium ingenia in eo uolumine, quod halieuticon inscribitur  : […] lupum rete circumdatum harenas arare cauda atque ita condi, dum transeat rete. | 

11. Si ipse piscis fugerit, [delphinus] insequetur ipsum usque ad profundum maris. Et si fortiter prolongetur in maris profundo, non inspirabit  ; deinde redibit ad faciem aque subito quasi sagitta, et tunc inspirabit. Et si acciderit, quod sit ei obvians aliqua navis, saltabit super eius malum. Et similiter faciunt animalia que vocantur lupi quando intrant pellagus  ; deinde redeunt et ascendunt superius magna velocitate. Michel Scot a faussé le texte d’Aristote, qui ne dit rien des loups de mer dans cet extrait, mais vante seulement la vitesse des dauphins qu’il compare non au loup, mais aux « plongeurs qui s’aventurent au fond de la mer ». | 

12. Quid loquar coruorum, quid etiam luporum teneritudines ? Nescit hos lupos agnus timere. Tanta est aquarum gratia, quarum uitulos fugiunt et leones, ut his propheticum illud dictum de ecclesiae sanctitate iure conueniat  : tunc lupi et agni simul pascentur, leo et bos simul paleas manducabunt.