Caput LXIX
De mullo
[1] Ex libro de natura rerum. [α] Mullus est piscis marinus, ut ait Plinius. Modicae quantitatis, magnae nobilitatis, in esum tantum datus nobilibus. Rarissimus tamen est, quem septentrionalis tantum gignit oceanus. Horum tamen genera plura sunt. Quidam alga et ostreis ac limo ceterorumque piscium carne vescuntur. Nobiliores autem in inferiori labro gemina barba insigniuntur. Victusque eorum est, quod juxta ripas aeris serenitate concreverit. Mullum nobilem expirantem numerosa colorum varietate spectari proceres gulae narrant.
[α] Sen. nat.3, 18, 13sourcesNihil est, inquis, mullo expirante illis formosius ; ipsa colluctatione animae deficientis rubor primum, deinde pallor suffunditur, squamaeque uariantur et in incertas facies inter uitam ac mortem coloris est uagatio. Longa somniculosae inertisque luxuriae neglegentia (Z : expectatio G) , quam sero expressa sero circumscribi se et fraudari tanto bono sensit !
[α] Sen. nat.3, 18, 24sourcesMirabamur tantum illis inesse fastidium ut nollent attingere nisi eodem die captum, qui, ut aiunt, saperet ipsum mare ; ideo cursu aduehebatur, ideo gerulis cum anhelitu et clamore properantibus dabatur uia.
[α] Sen. nat.3, 18, 35sourcesquo peruenere deliciae!
[α] Sen. nat.3, 18, 46sourcesIlla audiebamus : 'nihil est melius saxatili mullo', at nunc audimus : 'nihil est moriente formosius. da mihi in manus uitreum in quo exultet <et> trepidet'.
[α] Sen. nat.3, 18, 57sourcesTunc, ut quisque peritior est, monstrat : 'uide quomodo exarserit rubor omni acrior minio! uide quas per latera uenas agat!
[α] Sen. nat.3, 18, 78sourcesnon sunt ad popinam dentibus et uentre et ore contenti : oculis quoque gulosi sunt.
[2] Seneca de naturalibus questionibus libro VII. Incredibilia, sicut jam superius dictum est, sunt opera luxuriae, in cubili pisces natant et sub ipsa mensa capitur, qui statim in mensam transferatur. Parum recens videtur mullus, nisi qui in convivae manu moritur. Observatur morientium color quaeque in multas mutationes mors ipsa luctante spiritu vertit. Rubor primum, deinde pallor suffunditur, longa somniculose inertisque luxuriae expectatio. Nolunt attingere, nisi eodem die captum, qui ipsum, ut aiunt, mare sapiat : ideo cursu advehitur. Ideo gerulis cum anhelitu et clamore properantibus via datur et ad mortem muli concurritur. Quo pervenere delitiae? Audiebamus, nihil esse mullo saxatili melius. Ac nunc audivimus, nihil esse moriente formosius. Da mihi, inquit, vitreum in manus, in quo exultet ac trepidet mulus. Vide quomodo rubor omni minio acrior exardescat, vide quas per latera venas agat. Hi, itaque non sunt ad popinam dentibus, ore et ventre contenti, sed oculis gulosi. Oculos enim antequam gulam pascunt.
[3] Plinius libro IX. [β] Ex reliqua nobilitate et gratia maxima est et copia mulli sicut magnitudo modica binasque libras ponderis raro admodum exuperant nec in vivariis piscinisque crescunt. Septentrionalis tantum hos et proxima occidentis parte gignit oceanus. Cetera eorum genera plura. Nam et alga vescuntur et ostreis et limo et aliorum piscium carne et barba gemina insigniuntur inferiori labro. Lutarium ex his vilissimum generis appellant, hunc semper comitatur sargus nomine alius piscis et coenum fodiente eo excitatum devorat pabulum. Nomen his fenestella a colore mollium calciamentorum datum putat. Pariunt ter in anno. His certe totiens fetura apparet. Mullum expirantem versicolori quadam et numerosa varietate spectari, proceres gulae narrant, rubentium squamarum multiplici mutatione pallescentem utique si vitro spectetur inclusus. Mullum LXXX librarum in mari rubro captum, Lucinius Mucianus prodidit, quanta mercatura cum luxuria suburbanis littoribus inventum est et haec natura, ut alibi alii pisces principatum obtineant.
[4] Idem in libro XXXII. [γ] Mulus tactu leporis marini tenerescit et gratior utiliorque fit.
[5] Isidorus. [δ] Mullus vocatus est, eo quod mollis fit atque tenerrimus, cujus cibo tradunt libidinem inhiberi et oculorum aciem hebetari, homines vero, qui his saepe pasti sunt, piscem olent. Mullo in vino necato, qui inde biberint taedium vini habent.
[6] Alexander. [ε] Mullus hominis fimo delectatur, adeo ut in ipso jaceat et tincturam caro piscis ex fimo mutuetur.
Notes de source :
1. Mulus piscis est marinus, ut dicit Plinius, cui inest pre aliis nobilitatis gratia, in esum tantum datus nobilibus. Rarissimus enim est. Huius piscis copia non in vivariis piscinisque crescit, sed septentrionalis tantum hos in proxima occidentis parte gignit occeanus. Cetero genera eorum plura, qui alga vescuntur et ostreis et limo et aliorum piscium carne. Nobiliores vero barba gemina insigniuntur in inferiori labro, victusque eorum est quod iuxta ripas aeris serenitate concreverit. Mulum nobilem exspirantem diversi coloris esse et numerosa varietate spectari proceres lingue narrant. |
2. Hoc miraris accidere ; quanto incredibiliora sunt opera luxuriae, quotiens naturam aut mentitur aut uincit ? In cubili natant pisces, et sub ipsa mensa capitur qui statim transferatur in mensam : parum uidetur recens mullus, nisi qui in conuiuae manu moritur. Vitreis ollis inclusi afferuntur et obseruatur morientium color, quem in multas mutationes mors luctante spiritu uertit. |
3. Nihil est, inquis, mullo expirante illis formosius ; ipsa colluctatione animae deficientis rubor primum, deinde pallor suffunditur, squamaeque uariantur et in incertas facies inter uitam ac mortem coloris est uagatio. Longa somniculosae inertisque luxuriae neglegentia (Z : expectatio G) , quam sero expressa sero circumscribi se et fraudari tanto bono sensit ! |
4. Mirabamur tantum illis inesse fastidium ut nollent attingere nisi eodem die captum, qui, ut aiunt, saperet ipsum mare ; ideo cursu aduehebatur, ideo gerulis cum anhelitu et clamore properantibus dabatur uia. |
5. quo peruenere deliciae! |
6. Illa audiebamus : 'nihil est melius saxatili mullo', at nunc audimus : 'nihil est moriente formosius. da mihi in manus uitreum in quo exultet <et> trepidet'. |
7. Tunc, ut quisque peritior est, monstrat : 'uide quomodo exarserit rubor omni acrior minio! uide quas per latera uenas agat! |
8. non sunt ad popinam dentibus et uentre et ore contenti : oculis quoque gulosi sunt. |
9. Ex reliqua nobilitate et gratia maxima est et copia mullis, sicut magnitudo modica, binasque libras ponderis raro admodum exuperant nec in vivariis piscinisque crescunt. septentrionalis tantum hos et proxima occidentis parte gignit oceanus. cetero genera eorum plura ; nam et alga vescuntur et ostreis et limo et aliorum piscium carne, et barba gemina insigniuntur inferiori labro. lutarium ex iis vilissimi generis appellant ; hunc semper comitatur sargus nomine alius piscis et caenum fodiente eo excitatum devorat pabulum. nec litorariis gratia. laudatissimi conchylium spaiunt. nomen his Fenestella a colore mulleorum calciamentorum datum putat. pariunt ter annis ; certe totiens fetura apparet. mullum expirantem versicolori quadam et numerosa varietate spectari proceres gulae narrant, rubentium squamarum multiplici mutatione pallescentem, utique si vitro spectetur inclusus. […] mullum LXXX librarum in mari Rubro captum Licinius Mucianus prodidit, quanti mercatura eum luxuria suburbanis litoribus inventum? Est et haec natura, ut alii alibi pisces principatum optineant […]. |
10. mullus piscis ; tenerescit tantum et inertior viliorque fit. |
11. Mullus uocatus quod mollis sit atque tenerrimus. Cuius cibo tradunt libidinem inhibere (inhiberi XC2YG : inhibere DH ini- TVWK inibire U inuenere B), oculorum autem aciem hebetari ; homines uero, quibus saepe pastus, piscem olent. Mullus in uino necatus, hi qui inde biberint taedium uini habent. Ces informations sont empruntées à Plin. nat. 32, 70 et Plin. nat. 32, 138, dont les extraits sont cités infra. |
12. Alexandre Neckam, De naturis rerum, 31, De mullo. Mullus fimo bovis delectatur, adeo ut sic ipso diu jaceat et tincturam caro piscis ex fimo mutuetur. Sic et nonnulli obscaenis rebus et turpibus gloriantur.