CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Vincentius Belvacensis - Speculum maius, Speculum Naturale – Lib. XVII.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624.

Caput LXXI

De murena

1. [α] Isid. orig.12, 6, 431sourcesMurenam Graeci murainam uocant eo quod complicet se in circulos. Hanc feminini tantum sexus esse tradunt et concipere a serpente  ; ob id a piscatoribus tamquam a serpente sibilo euocatur et capitur. Ictu autem fustis difficulter interimitur, ferula protinus. Animam in cauda habere certum est  ; nam capite percusso uix eam interimi, cauda statim exanimari. Ces informations sont empruntées à Plin. nat. 32, 14. Cf. encore Plin. nat. 20, 261.
[1] Isidorus. [α] Murenam, Graeci myrenam vocant, eo quod plicet se in circulos, hanc feminini tantum sexus tradunt et a serpente concipere. Ob id a piscatoribus tamquam a serpente sibilo evocatur et capitur. Ictu fustis difficulter interimitur, ferula vero protinus, animam eam habere in cauda certum est. Nam capite percusso vix interimitur, cauda statim exanimatur.
2. [β] Plin. nat.9, 722sourcesMarinorum alii sunt plani, ut rhombi, soleae ac passeres, qui ab rhombis situ tantum corporum differunt  : dexter hic resupinatis est illis, passeri laeuus  ; alii longi, ut murena, conger. Cf. Conger, ch. 24.
[γ] Plin. nat.9, 573sources[…] hieme non capti praeterquam statis diebus paucis et isdem semper, item murena et orphus, conger, percae et saxatiles omnes. Cf. Arist. HA 599 b 2-6.
[δ] Plin. nat.9, 714sourcesExeunt in terram et qui marini mures uocantur et polypi et murenae.
[ε] Plin. nat.9, 735sourcesIdeo pinnarum quoque fiunt discrimina, quae pedum uice sunt datae piscibus, nullis supra quaternas, quibusdam binae, aliquis nullae. […] Binae omnino longis et lubricis, ut anguillis et congris, nullae, ut murenis, quibus nec branchiae. Haec omnia fluxuoso corporum inpulsu ita mari utuntur ut serpentes terra, et (terra et Detlefsen  : terrae codd.) in sicco quoque repunt  ; ideo etiam uiuaciora talia. Ces informations sont empruntées à Aristote (Arist. HA 489 b 28-30. Cf. encore Arist. HA 504 b 33-35  ; Arist. HA 505 a 14-16  ; Arist. PA 696 a 5-9). L’extrait de Pline est également cité pour le Conger, ch. 24.
[ζ] Plin. nat.9, 766sourcesMurena quocumque mense parit, cum ceteri pisces stato (DFREda  : statuto xlnV) pariant. Oua eius citissime crescunt. In sicca litora elapsas uolgus coitu serpentium impleri putat. Aristoteles zmyrum vocat marem qui generet ; discrimen esse quod murena varia et infirma sit, zmyrus unicolor et robustus dentesque et extra os habeat. in Gallia septentrionali murenis omnibus dextera in maxilla septenae maculae ad formam septentrionis aureo colore fulgent, dumtaxat viventibus, pariterque cum anima extinguuntur.
[η] Plin. nat.9, 777sources[…] ferunt aceti gustu praecipue eas in rabiem agi.
[θ] Plin. nat.9, 778sourcesinvenit in hoc animali documenta saevitiae Vedius Pollio, eques Romanus ex amicis Divi Augusti, vivariis earum inmergens damnata mancipia, non tamquam ad hoc feris terrarum non sufficientibus, sed quia in alio genere totum pariter hominem distrahi spectare non poterat. […]
[2] Plinius libro IX. [β] Murena est piscis longus, molli cute intectus, [γ] hyeme latet nec capitur, nisi diebus aestatis, sicut conger et omnes saxatiles. [δ] Exit in terram, sicut et polypus, huic aemula est mustela. [ε] Quibusdam piscibus datae sunt pinnae vice pedum, quibusdam vero nullae sunt, ut murenis, quibus nec branchiae. Hec fluvioso impulsu corporum, ita mari utuntur, ut serpentes terra. In sicco quoque repunt. [ζ] Murena quocumque mense parit, cum ceteri pisces statuto pariant. Ova ejus citissime crescunt. In sicco littore elapsas, vulgus coitu serpentium impleri putat. Aristoteles zimirum vocat marem, qui generat. Discrimen autem esse, quod murena varia et infirma sit, zimirus unicolor et robustus dentesque extra os habeat, [η] ferunt aceti gustu praecipue eas in rabiem agi. [θ] Invenit in hoc animali documenta saevitiae. Vedius Pollio eques romanus ex amicis divi Augustini, vivariis earum immergens damnata mancipia, non tamquam ad hoc feris terrarum non sufficientibus sed quia in alio genere totum hominem distrahi spectare non poterat.
3. [ι] Plin. nat.32, 139sourcesanthias tradit idem infixo hamo inveretere se, quoniam sit in dorso cultellata spina, eaque liniam praesecare.
[κ] Plin. nat.32, 1410sourcesLicinius Macer murenas feminini tantum sexus esse tradit et concipere a serpentibus, ut diximus - ob id sibilo a piscatoribus tamquam a serpentibus evocari et capi - et pinguescere, iactato fusti non interemi, easdem ferula protinus.
[3] Plinius libro XXXII. [ι] Pithiatius tradit murenam cum hamo capta sit, se invertere et spina quam in dorso scutellatam habet lineam praesecare. [κ] Licinius Macer tradit murenas sexu esse tantum feminini et concipere a serpentibus et ob id sibilo a piscatoribus, tamquam serpentibus evocari et capi.
4. [λ] Plin. nat.9, 17111sourcesMurenarum vivarium privatim excogitavit ante alios C. Hirrus, qui cenis triumphalibus Caesaris dictatoris sex milia numero murenarum mutua appendit. nam permutare quidem pretio noluit aliave merce.
[μ] Plin. nat.9, 7612sourcesin Gallia septentrionali murenis omnibus dextera in maxilla septenae maculae ad formam septentrionis aureo colore fulgent, dumtaxat viventibus, pariterque cum anima extinguuntur.
[ν] Plin. nat.9, 7713sourcestenuissimum iis tergus, contra anguillis crassius, eoque verberari solitos tradit Verrius praetextatos et ob id multam iis dici non institutum.
[ξ] Plin. nat.9, 8914sourcesPolyporum generis est ozaena dicta a gravi capitis odore, ob hoc maxime murenis eam consectantibus.
[ο] Plin. nat.9, 168-16915sourcesquando eadem aquatilium genera aliubi atque aliubi meliora, sicut lupi pisces in Tiberi amne inter duos pontes, rhombus Ravennae, murena in Sicilia,
[π] Plin. nat.9, 7616sourcesova eius citissime crescunt.
[ρ] Plin. nat.9, 18517sourcesmugil et lupus mutuo odio flagrant,
[4] Idem libro IX. [λ] Vivarium autem murenarum primus excogitavit Tyrus, qui mille murenas in una triumphali cena appendit. Nam permutare quidem pretio noluit aliave merce. [μ] In Gallia septentrionali murenis omnibus in dextera maxilla septenae maculae sunt ad formam septentrionis aureo fulgentes colore, dumtaxat viventibus, pariter cum anima extinguitur. [ν] Tenuissimum est his tergus econtra vero anguillis crassius. [ξ] Polyporum generis <onigena,ozena> dicta gravi capitis odore, ob hoc murenis eam maxime consectantibus. [ο] Item murena melior est in Sicilia, quam alibi. [π] Hujus ova in mari crescunt celeritate summa. [ρ] Odio mutuo flagrant conger et murena, caudam inter se praerodentes.
5. [ρ] Plin. nat.32, 1218sourcesmurenam maculas adpetere ipsas consciam teretis ac lubrici tergi, tum multiplici flexu laxare, donec evadat ;
[5] Idem in libro XXXII. Murena irretita maculas appetit ac lubrici tergi multiplici flexu rete laxat donec evadat, ut tradit Ovidius.

Notes de source :

1. Murenam Graeci murainam uocant eo quod complicet se in circulos. Hanc feminini tantum sexus esse tradunt et concipere a serpente  ; ob id a piscatoribus tamquam a serpente sibilo euocatur et capitur. Ictu autem fustis difficulter interimitur, ferula protinus. Animam in cauda habere certum est  ; nam capite percusso uix eam interimi, cauda statim exanimari. Ces informations sont empruntées à Plin. nat. 32, 14. Cf. encore Plin. nat. 20, 261. | 

2. Marinorum alii sunt plani, ut rhombi, soleae ac passeres, qui ab rhombis situ tantum corporum differunt  : dexter hic resupinatis est illis, passeri laeuus  ; alii longi, ut murena, conger. Cf. Conger, ch. 24. | 

3. […] hieme non capti praeterquam statis diebus paucis et isdem semper, item murena et orphus, conger, percae et saxatiles omnes. Cf. Arist. HA 599 b 2-6. | 

4. Exeunt in terram et qui marini mures uocantur et polypi et murenae. | 

5. Ideo pinnarum quoque fiunt discrimina, quae pedum uice sunt datae piscibus, nullis supra quaternas, quibusdam binae, aliquis nullae. […] Binae omnino longis et lubricis, ut anguillis et congris, nullae, ut murenis, quibus nec branchiae. Haec omnia fluxuoso corporum inpulsu ita mari utuntur ut serpentes terra, et (terra et Detlefsen  : terrae codd.) in sicco quoque repunt  ; ideo etiam uiuaciora talia. Ces informations sont empruntées à Aristote (Arist. HA 489 b 28-30. Cf. encore Arist. HA 504 b 33-35  ; Arist. HA 505 a 14-16  ; Arist. PA 696 a 5-9). L’extrait de Pline est également cité pour le Conger, ch. 24. | 

6. Murena quocumque mense parit, cum ceteri pisces stato (DFREda  : statuto xlnV) pariant. Oua eius citissime crescunt. In sicca litora elapsas uolgus coitu serpentium impleri putat. Aristoteles zmyrum vocat marem qui generet ; discrimen esse quod murena varia et infirma sit, zmyrus unicolor et robustus dentesque et extra os habeat. in Gallia septentrionali murenis omnibus dextera in maxilla septenae maculae ad formam septentrionis aureo colore fulgent, dumtaxat viventibus, pariterque cum anima extinguuntur. | 

7. […] ferunt aceti gustu praecipue eas in rabiem agi.  | 

8. invenit in hoc animali documenta saevitiae Vedius Pollio, eques Romanus ex amicis Divi Augusti, vivariis earum inmergens damnata mancipia, non tamquam ad hoc feris terrarum non sufficientibus, sed quia in alio genere totum pariter hominem distrahi spectare non poterat. […] | 

9. anthias tradit idem infixo hamo inveretere se, quoniam sit in dorso cultellata spina, eaque liniam praesecare. | 

10. Licinius Macer murenas feminini tantum sexus esse tradit et concipere a serpentibus, ut diximus - ob id sibilo a piscatoribus tamquam a serpentibus evocari et capi - et pinguescere, iactato fusti non interemi, easdem ferula protinus. | 

11. Murenarum vivarium privatim excogitavit ante alios C. Hirrus, qui cenis triumphalibus Caesaris dictatoris sex milia numero murenarum mutua appendit. nam permutare quidem pretio noluit aliave merce. | 

12. in Gallia septentrionali murenis omnibus dextera in maxilla septenae maculae ad formam septentrionis aureo colore fulgent, dumtaxat viventibus, pariterque cum anima extinguuntur. | 

13. tenuissimum iis tergus, contra anguillis crassius, eoque verberari solitos tradit Verrius praetextatos et ob id multam iis dici non institutum. | 

14. Polyporum generis est ozaena dicta a gravi capitis odore, ob hoc maxime murenis eam consectantibus. | 

15. quando eadem aquatilium genera aliubi atque aliubi meliora, sicut lupi pisces in Tiberi amne inter duos pontes, rhombus Ravennae, murena in Sicilia, | 

16. ova eius citissime crescunt. | 

17. mugil et lupus mutuo odio flagrant, | 

18. murenam maculas adpetere ipsas consciam teretis ac lubrici tergi, tum multiplici flexu laxare, donec evadat ;