CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Vincentius Belvacensis - Speculum maius, Speculum Naturale – Lib. XVII.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624.

Caput LXXIII

De murice

1. [α] Isid. orig.12, 6, 501sourcesMurix coclea est maris, dicta ab acumine et asperitate, quae alio nomine concilium nominatur, propter quod circumcisa ferro lacrimas purpurei coloris emittat, ex quibus purpura tingitur  ; et inde ostrum appellatum quod haec tinctura ex testae humore elicitur. Sur l’étymologie du murex et sur les autres noms qui sont cités ici (conchilium et ostrum), cf. André 1986, 212, n. 406-407.
[β] TC 7, 54, 5-72sourcesMucianus auctor est, referente Plinio, quod †murenis inherentibus navi ipsam ventis plenam – sicut de echino dictum est – stetisse navem portantem Periandro regi, ut castrarentur, nobiles pueri.
[1] Isidorus. [α] Murex est cochlea maris, ab acumine et asperitate dicta, quae alio nomine conchylium dicitur, eo quod circumscisa ferro, lachrymas purpurei coloris emittat, ex quibus purpura tingitur et inde ostrum appellatum est, quod haec tinctura ex humore testae elicitur.[β] Mucianus autem tradit muricem echineum, de quo scilicet dictum est supra.
2. [γ] TC 7, 543sourcesVincent de Beauvais ne s’est pas servi directement du texte de Pline mais de la notice de Thomas de Cantimpré. Celui-ci avait remanié les informations recueillies chez Pline de manière à former deux paragraphes, l’un sur le murex, l’autre sur la purpura (TC 7, 54 et TC 7, 60). Vincent de Beauvais a recopié presque à l’identique le paragraphe intitulé De muricibus mais en y ajoutant deux détails (tricenis diebus et in mediis […] faucibus), qui, chez Thomas de Cantimpré, figurent dans le chapitre consacré à la purpura. En compilant les données, Vincent de Beauvais a donc réuni des éléments tout en maintenant la distinction entre les deux animaux. Le début de la notice de Thomas de Cantimpré est emprunté à Plin. nat. 9, 125-126  : Purpurae uiuunt annis plurimum septenis. Latent sicut murices circa canis ortum tricenis diebus. Congregantur uerno tempore mutuoque attritu lentorem cuiusdam cerae saliuant. Simili modo et murices, sed purpurae florem illum tinguendis expetitum uestibus in mediis habent faucibus. Liquoris hic minimi est candida uena, unde pretiosus ille bibitur nigrantis rosae colore sublucens  ; reliquom corpus sterile. Viuas capere contendunt, quia cum uita sucum eum euomunt. (Cf. Arist. HA 547 a 14-27  ; Arist. HA 599 a 16-18). La fin de la notice de Thomas de Cantimpré reprend Plin. nat. 9, 80  : Mucianus muricem esse latiorem purpura, neque aspero neque rotundo ore neque in angulos prodeunte rostro, sed simplici concha, utroque latere sese colligente. Deux erreurs ont été commises au cours de la transmission du texte de Pline par Thomas de Cantimpré (TC 7, 54, 7-9)  : Non habet spericum os neque rotundum neque in angulos prodeunte rostro, sed sicut concha utroque latere clauditur. Elles concernent asperum, transformé en spericum, de sorte que les deux adjectifs spericum neque rotundum sont redondants, l’autre simplici concha[…] colligente, dont la mésinterprétation a laissé croire que le murex était un bivalve.
[2] Plinius libro IX. [γ] Murices conchae marinae sunt, quae latent circa canis ortum tricenis diebus et statuto tempore exeunt, pretiosum liquorem tingendis vestibus in mediis faucibus habent utilem. Sed is color in sola vena candida reperitur. Reliquum vero corpus sterile est. Vivis quoque tantum hic color exprimitur, quia morientes cum vita succum evomunt, non habent sphericum os neque rotundum nec in angulos prodeunte rostro, sed ad conchae modum utroque latere clauditur.
3. [δ] Plin. nat.9, 1604sources[…] quae durioris testae sunt, ut murices, purpurae, saliuari (saliuario uett.  : -riae codd.) lentore, sicut acescente (acescente E  : ares- xlnV acres RFa accres- dT) umore culices  ; apua spuma maris incalescente, cum admissus est imber.
[ε] Plin. nat.9, 1645sourcesPurpurae, murices eiusdemque generis uere pariunt.
[3] Idem in eodem. [δ] Animalia marina, que sunt durae testae, ut murices aut purpurae salivario lentiore proveniunt, sicut acescente humore culices atque spuma maris incalescente cum admissus est imber [ε] et hae pariunt in vere.
4. [ζ] Plin. nat.32, 686sourcesCapitis ulceribus muricum uel purpurarum testae cinis cum melle utiliter inlinitur.
[η] Plin. nat.32, 827sourcesNam muricum cinis dentifricium est
[θ] Plin. nat.32, 848sourcesMuricum uel conchyliorum testae cinis maculas in facie mulierum purgat cum melle inlitus cutemque erugat et extendit septenis diebus inlitus ita, ut octauo candido ouorum foueantur. Cf. aussi, Plin. nat. 32, 98  : Mituli quoque ut muricis cineres causticam uim habent et ad lepras, lentigines, maculas
[ι] Plin. nat.32, 899sources[…] utuntur […] muricum cinere ex oleo ad parotidas strumasque. Cf. encore Plin. nat. 32, 78  : Parotides muricum testae cinere cum melle uel conchyliorum ex mulso curantur.
[κ] Plin. nat.32, 10610sourcesAt echinorum testae contusae et ex aqua inlitae incipientibus panis resistunt, muricum uel purpurarum cinis utroque modo, siue discutere opus sit incipientes siue concoctos emittere. Quidam ita componunt medicamentum  : cerae et turis drachmas XX, spumae argenti XXXX, cineris muricum X, olei ueteris heminam.
[λ] Plin. nat.32, 12711sourcesMuricum cinis cum oleo tumores tollit.
[μ] Plin. nat.32, 12912sourcesMammas ipsas muricum uel purpurae testarum cinis cum melle efficaciter sanat.
[4] Idem in libro XXXII. [ζ] Muricum testae cinis utiliter cum melle illinitur ulceribus capitis. [η] Idem quoque cinis bonum est <dentrificium,dentifricium> [θ] et maculas purgat in facie mulierum cum melle illitus et cutem quae erugat extendit septenis diebus illitus, ita ut octavo candida ovorum foveat. [ι] Idem ex oleo valet ad parotydas et strumas. [κ] Pannisque resistit utroque modo sive opus sit incipientes discutere sive coctos emittere. [λ] Item muricum cinis cum oleo tumores tollit. [μ] Cinisque testarum earum cum melle mammas mulierum efficaciter sanat.

Notes de source :

1. Murix coclea est maris, dicta ab acumine et asperitate, quae alio nomine concilium nominatur, propter quod circumcisa ferro lacrimas purpurei coloris emittat, ex quibus purpura tingitur  ; et inde ostrum appellatum quod haec tinctura ex testae humore elicitur. Sur l’étymologie du murex et sur les autres noms qui sont cités ici (conchilium et ostrum), cf. André 1986, 212, n. 406-407. | 

2. Mucianus auctor est, referente Plinio, quod †murenis inherentibus navi ipsam ventis plenam – sicut de echino dictum est – stetisse navem portantem Periandro regi, ut castrarentur, nobiles pueri. | 

3. Vincent de Beauvais ne s’est pas servi directement du texte de Pline mais de la notice de Thomas de Cantimpré. Celui-ci avait remanié les informations recueillies chez Pline de manière à former deux paragraphes, l’un sur le murex, l’autre sur la purpura (TC 7, 54 et TC 7, 60). Vincent de Beauvais a recopié presque à l’identique le paragraphe intitulé De muricibus mais en y ajoutant deux détails (tricenis diebus et in mediis […] faucibus), qui, chez Thomas de Cantimpré, figurent dans le chapitre consacré à la purpura. En compilant les données, Vincent de Beauvais a donc réuni des éléments tout en maintenant la distinction entre les deux animaux. Le début de la notice de Thomas de Cantimpré est emprunté à Plin. nat. 9, 125-126  : Purpurae uiuunt annis plurimum septenis. Latent sicut murices circa canis ortum tricenis diebus. Congregantur uerno tempore mutuoque attritu lentorem cuiusdam cerae saliuant. Simili modo et murices, sed purpurae florem illum tinguendis expetitum uestibus in mediis habent faucibus. Liquoris hic minimi est candida uena, unde pretiosus ille bibitur nigrantis rosae colore sublucens  ; reliquom corpus sterile. Viuas capere contendunt, quia cum uita sucum eum euomunt. (Cf. Arist. HA 547 a 14-27  ; Arist. HA 599 a 16-18). La fin de la notice de Thomas de Cantimpré reprend Plin. nat. 9, 80  : Mucianus muricem esse latiorem purpura, neque aspero neque rotundo ore neque in angulos prodeunte rostro, sed simplici concha, utroque latere sese colligente. Deux erreurs ont été commises au cours de la transmission du texte de Pline par Thomas de Cantimpré (TC 7, 54, 7-9)  : Non habet spericum os neque rotundum neque in angulos prodeunte rostro, sed sicut concha utroque latere clauditur. Elles concernent asperum, transformé en spericum, de sorte que les deux adjectifs spericum neque rotundum sont redondants, l’autre simplici concha[…] colligente, dont la mésinterprétation a laissé croire que le murex était un bivalve. | 

4. […] quae durioris testae sunt, ut murices, purpurae, saliuari (saliuario uett.  : -riae codd.) lentore, sicut acescente (acescente E  : ares- xlnV acres RFa accres- dT) umore culices  ; apua spuma maris incalescente, cum admissus est imber. | 

5. Purpurae, murices eiusdemque generis uere pariunt. | 

6. Capitis ulceribus muricum uel purpurarum testae cinis cum melle utiliter inlinitur. | 

7. Nam muricum cinis dentifricium est | 

8. Muricum uel conchyliorum testae cinis maculas in facie mulierum purgat cum melle inlitus cutemque erugat et extendit septenis diebus inlitus ita, ut octauo candido ouorum foueantur. Cf. aussi, Plin. nat. 32, 98  : Mituli quoque ut muricis cineres causticam uim habent et ad lepras, lentigines, maculas | 

9. […] utuntur […] muricum cinere ex oleo ad parotidas strumasque. Cf. encore Plin. nat. 32, 78  : Parotides muricum testae cinere cum melle uel conchyliorum ex mulso curantur. | 

10. At echinorum testae contusae et ex aqua inlitae incipientibus panis resistunt, muricum uel purpurarum cinis utroque modo, siue discutere opus sit incipientes siue concoctos emittere. Quidam ita componunt medicamentum  : cerae et turis drachmas XX, spumae argenti XXXX, cineris muricum X, olei ueteris heminam. | 

11. Muricum cinis cum oleo tumores tollit. | 

12. Mammas ipsas muricum uel purpurae testarum cinis cum melle efficaciter sanat.