CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Vincentius Belvacensis - Speculum maius, Speculum Naturale – Lib. XVII.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624.

Caput LXXVI

De orbe et ostrea

1. [α] Isid. orig.12, 6, 61sources[…] a figura, ut orbis, quia rotundus est totusque in capite constat.
[1] Isidorus. [α] Orbis dictus est a figura, scilicet quia rotundus est et totus in capite constat.
2. [β] Plin. nat.32, 142sourcesDurissimum esse piscium constat qui orbis uocetur  ; rotundus est, sine squamis, totusque capite constat.
[2] Plinius libro XXXII. [β] Durissimum esse piscium constat eum, qui orbis vocatur, rotundus est sine squamis.
3. [γ] Isid. orig.12, 6, 523sourcesOstrea dicta est a testa, quibus mollities interior carnis munitur ; Graeci enim testam ὀστρα vocant. Ostrea autem neutrum, carnes eius feminino dicunt.
[δ] Ambr. hex.5, 11, 334sourcesLa source n’est pas Isidore de Séville, mais Ambroise (Ambr. hex. 5, 11, 33)  : Spectemus [...] unde etiam ostreis pretiosissimam margaritam natura infixerit, quomodo eam maris aqua in tam molli carne solidaverit. Quae difficile apud reges inveniuntur, ea in littoribus quasi vilia iacent vulgo, et in saxis asperis et cautibus colliguntur. Le fragment qui apparaît sous le marqueur Isidore dans le texte de Vincent de Beauvais est deux fois plus long que celui présenté par l’Hortus sanitatis. Vincent de Beauvais a recopié fidèlement Isid. orig. 12, 6, 52, à propos de l’ostrea, mais a préféré aux informations données par ce dernier sur la margarita (Isid. orig. 12, 6, 49  : Concarum multa genera sunt  ; inter quas et margaritiferae, quae oceloe dicuntur, in quarum carne pretiosus calculus solidatur. De quibus tradunt hi qui de animantium scripsere naturis quod nocturno tempore litora appetunt, et ex caelesti rore margaritum concipiunt  ; unde et oceloe nominantur) celles que lui fournissait Ambroise, dont il ne donne cependant pas le nom. L’auteur du De piscibus n’a conservé que cette dernière partie du fragment de citation, l’attribuant ainsi à Isidore de Séville comme son modèle.
[3] Isidorus. [γ] Ostrea dicta est a testis, quibus mollicies interior carnis munitur. Graeci enim testam ostream vocant, ostrea vero neutro, carnes feminino dicuntur. [δ] Est autem in ostrea pretiosissima margarita naturaliter infixa, quae maris aqua in ea solidatur. Quae etiam difficile apud reges invenitur et in littoribus quasi vilis jacens, a vulgo saxis asperis et cautibus colligitur.
4. [ε] AN 365sourcesLa source n’est pas Thomas de Cantimpré, mais Alexandre Neckam, De naturis rerum, 36, Ostreum quandoque testam aperit, ut clementioris aurae deliciis glorietur. Sed cancer ei praetendit insidias repentinas, et lapidem inter testas ostrei projicit, ne eas conjungere piscis interceptus possit. Cf. encore son De laudibus divinae sapientiae, 477-484. On trouve cependant les mêmes informations sur le crabe et l’huître chez Thomas de Cantimpré (TC 7, 59, 1-5), et Isidore de Séville (Isid. orig. 12, 6, 51-52), tandis que Pline (Plin. nat. 9, 90) attribue la ruse au poulpe (polypus) et à des coquillages (conchae)  ; il est repris ensuite par Thomas de Cantimpré (TC 6, 43, 15-21). Nous n’avons pas trouvé, dans les sources habituellement utilisées par Vincent de Beauvais, la matière de la deuxième phrase du paragraphe (ostreum […] aperit). Cependant celle-ci a pu avoir été écrite d’après l’anecdote racontée par Alexandre Neckam, De naturis rerum, 36, au sujet de ce que l’auteur intitule « le succès d’une huître »  : un oiseau marin avait pris l’habitude d’annoncer de son cri le flux et le reflux de la mer (accessum maris sive refluxum), si bien qu’un troupeau de moutons savait quand il devait se réfugier sur un lieu élevé. Mais il arriva que l’oiseau voulut se repaître d’une huître qui avait ouvert ses valves (testas reserans juxta litus)  : celle-ci se referma (testas claudens) et lui prit le bec, causant ainsi la noyade du troupeau de moutons.
[4] Ex libro de natura rerum. [ε] Ostreum, ut dicunt Ambrosius et Isidorus quandoque testam aperit, ut clementioris aurae delitiis glorietur. Sed cancer insidias ei repentinas praetendit et lapidem in ejus testam projicit, ne illas coniungere possit et sic ostreae carnes corrodit. Ostreum siquidem in siccum vel in sicco jacens, jam ut in domo conchas in tempore successionis maris aperit.
5. [ζ] Plin. nat.9, 1436sourcesQuo magis miror quosdam existimasse aquatilibus nullum inesse sensum. Cette phrase est à nouveau citée pour la description de la pinna, ch. 70, 1.
[η] Plin. nat.9, 1607sources[…] quae uero siliceo tegmine operiuntur, ut ostrea, putrescente limo aut spuma circa nauigia diutius stantia defixosque palos et lignum maxime. Nuper conpertum in ostreariis umorem iis fetificum lactis modo effluere. Pline emprunte ses informations à Aristote  : Arist. HA 547 b 18-20  ; Arist. GA 763 a 26-30.
[5] Plinius libro IX. [ζ] Silicea testa inclusis fatendum est nullum inesse sensum, ut ostreis, [η] putrescente limo proveniunt ac spuma, circa navigia diutius stante defixosque palos et ligna. Nuper compertum in ostreariis humorem his fetificum effluere in modum lactis.
6. [θ] Plin. nat.10, 1608sourcesin marinis ostreis auditum esse non est verisimile, sed ad sonum mergere se dicuntur solenes ; ideo et silentium in more piscantibus.
[ι] Plin. nat.10, 195 9sourcesTacitus sensus omnibus est, etiam quibus nullis alius ; nam et ostreis et terrestrium vermibus quoque.
[κ] Plin. nat.10, 19610sourcesExistimaverim omnibus sensum et gustatus esse.
[6] Idem in libro X. [θ] In marinis ostreis auditum esse, non est verisimile, sed ad sonum dicuntur se mergere. [ι] Tactus quidem sensus inest omnibus etiam quibus alius nullus. Nam et ostreis et terrestribus vermibus, [κ] quo existimaverim omnibus sensum inesse gustus.
7. [λ] Plin. nat.11, 13911sourcesnon omnibus animalium hi ; ostreis nulli, quibusdam concharum dubii.
[7] Idem in libro XI. [λ] Oculi quidem ostreis nulli, quibusdam concharum dubii.
8. [μ] Plin. nat.32, 59-6112sourcesgaudent dulcibus aquis et ubi plurimum influant amnes ; ideo pelagia parva et rara sunt. gignuntur tamen et in petrosis carentibusque aquarum dulcium adventu, sicut circa Grynium et Myrinam. grandescunt sideris quidem ratione maxime, ut in natura aquatilium diximus, sed privatim circa initia aestatis multo lacte praegnatia atque ubi sol penetret in vada. haec videtur causa, quare minora in alto reperiantur ; opactias cohibet incrementum, et tristitia minus adpetunt cibos. variantur coloribus, rufa Hispaniae, fusca Illyrico, nigra et carne et testa Cerceis, praecipua vero habentur in quacumque gente spissa nec saliva sua lubrica, crassitudine potius spectanda quam latitudine, neque in lutosis capta neque in harenosis, sed solido vado, spondylo brevi atque non carnoso, nec fibris laciniosa ac tota in alvo. addunt peritiores notam ambiente purpureo crine fibras, eoque argumento generosa interpretantur calliblephara ea appellantes. gaudent et peregrinatione transferrique in ignotas aquas. sic Brundisina in Averno compasta et suum retinere sucum et a Lucrino adoptare creduntur.
[8] Idem in libro XXXII. [μ] Ostreae dulcibus aquis gaudent et ubi plurimi amnes influunt. Gignuntur tamen et in petrosis carentibusque dulcium aquarum adventu. Grandescunt syderis ratione circa aestatis initium multo lacte pregnantia et latentia et ubi sol penetrat in vada. Hec videtur ratio quare minora in aliis locis reperiuntur, opacitas enim prohibet incrementum tristitiaque minus appetunt cibos, variantur corporibus in Hispania rufa, in Illyrico fusca : nigra et carne et testa circeis precipua ; in quacumque gente ubicumque habentur spissa nec saliva sua lubrica, crassitudine potius, quam latitudine spectanda ; nec in luto nec in arenosis, sed solido vado capta. Gaudent et peregrinatione transferrique in ignotas aquas, in Indico mari reperiuntur pedalia.

Notes de source :

1. […] a figura, ut orbis, quia rotundus est totusque in capite constat. | 

2. Durissimum esse piscium constat qui orbis uocetur  ; rotundus est, sine squamis, totusque capite constat. | 

3. Ostrea dicta est a testa, quibus mollities interior carnis munitur ; Graeci enim testam ὀστρα vocant. Ostrea autem neutrum, carnes eius feminino dicunt. | 

4. La source n’est pas Isidore de Séville, mais Ambroise (Ambr. hex. 5, 11, 33)  : Spectemus [...] unde etiam ostreis pretiosissimam margaritam natura infixerit, quomodo eam maris aqua in tam molli carne solidaverit. Quae difficile apud reges inveniuntur, ea in littoribus quasi vilia iacent vulgo, et in saxis asperis et cautibus colliguntur. Le fragment qui apparaît sous le marqueur Isidore dans le texte de Vincent de Beauvais est deux fois plus long que celui présenté par l’Hortus sanitatis. Vincent de Beauvais a recopié fidèlement Isid. orig. 12, 6, 52, à propos de l’ostrea, mais a préféré aux informations données par ce dernier sur la margarita (Isid. orig. 12, 6, 49  : Concarum multa genera sunt  ; inter quas et margaritiferae, quae oceloe dicuntur, in quarum carne pretiosus calculus solidatur. De quibus tradunt hi qui de animantium scripsere naturis quod nocturno tempore litora appetunt, et ex caelesti rore margaritum concipiunt  ; unde et oceloe nominantur) celles que lui fournissait Ambroise, dont il ne donne cependant pas le nom. L’auteur du De piscibus n’a conservé que cette dernière partie du fragment de citation, l’attribuant ainsi à Isidore de Séville comme son modèle. | 

5. La source n’est pas Thomas de Cantimpré, mais Alexandre Neckam, De naturis rerum, 36, Ostreum quandoque testam aperit, ut clementioris aurae deliciis glorietur. Sed cancer ei praetendit insidias repentinas, et lapidem inter testas ostrei projicit, ne eas conjungere piscis interceptus possit. Cf. encore son De laudibus divinae sapientiae, 477-484. On trouve cependant les mêmes informations sur le crabe et l’huître chez Thomas de Cantimpré (TC 7, 59, 1-5), et Isidore de Séville (Isid. orig. 12, 6, 51-52), tandis que Pline (Plin. nat. 9, 90) attribue la ruse au poulpe (polypus) et à des coquillages (conchae)  ; il est repris ensuite par Thomas de Cantimpré (TC 6, 43, 15-21). Nous n’avons pas trouvé, dans les sources habituellement utilisées par Vincent de Beauvais, la matière de la deuxième phrase du paragraphe (ostreum […] aperit). Cependant celle-ci a pu avoir été écrite d’après l’anecdote racontée par Alexandre Neckam, De naturis rerum, 36, au sujet de ce que l’auteur intitule « le succès d’une huître »  : un oiseau marin avait pris l’habitude d’annoncer de son cri le flux et le reflux de la mer (accessum maris sive refluxum), si bien qu’un troupeau de moutons savait quand il devait se réfugier sur un lieu élevé. Mais il arriva que l’oiseau voulut se repaître d’une huître qui avait ouvert ses valves (testas reserans juxta litus)  : celle-ci se referma (testas claudens) et lui prit le bec, causant ainsi la noyade du troupeau de moutons. | 

6. Quo magis miror quosdam existimasse aquatilibus nullum inesse sensum. Cette phrase est à nouveau citée pour la description de la pinna, ch. 70, 1. | 

7. […] quae uero siliceo tegmine operiuntur, ut ostrea, putrescente limo aut spuma circa nauigia diutius stantia defixosque palos et lignum maxime. Nuper conpertum in ostreariis umorem iis fetificum lactis modo effluere. Pline emprunte ses informations à Aristote  : Arist. HA 547 b 18-20  ; Arist. GA 763 a 26-30. | 

8. in marinis ostreis auditum esse non est verisimile, sed ad sonum mergere se dicuntur solenes ; ideo et silentium in more piscantibus. | 

9. Tacitus sensus omnibus est, etiam quibus nullis alius ; nam et ostreis et terrestrium vermibus quoque.  | 

10. Existimaverim omnibus sensum et gustatus esse. | 

11. non omnibus animalium hi ; ostreis nulli, quibusdam concharum dubii. | 

12. gaudent dulcibus aquis et ubi plurimum influant amnes ; ideo pelagia parva et rara sunt. gignuntur tamen et in petrosis carentibusque aquarum dulcium adventu, sicut circa Grynium et Myrinam. grandescunt sideris quidem ratione maxime, ut in natura aquatilium diximus, sed privatim circa initia aestatis multo lacte praegnatia atque ubi sol penetret in vada. haec videtur causa, quare minora in alto reperiantur ; opactias cohibet incrementum, et tristitia minus adpetunt cibos. variantur coloribus, rufa Hispaniae, fusca Illyrico, nigra et carne et testa Cerceis, praecipua vero habentur in quacumque gente spissa nec saliva sua lubrica, crassitudine potius spectanda quam latitudine, neque in lutosis capta neque in harenosis, sed solido vado, spondylo brevi atque non carnoso, nec fibris laciniosa ac tota in alvo. addunt peritiores notam ambiente purpureo crine fibras, eoque argumento generosa interpretantur calliblephara ea appellantes. gaudent et peregrinatione transferrique in ignotas aquas. sic Brundisina in Averno compasta et suum retinere sucum et a Lucrino adoptare creduntur.