CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Vincentius Belvacensis - Speculum maius, Speculum Naturale – Lib. XVII.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624.

Caput LXXX

De porco marino

1. [α] Isid. orig.12, 6, 121sourcesPorci marini, qui uulgo vocantur suilli, quia dum escam quaerunt, more suis terram sub aquis fodiunt. Circa guttur enim habent oris officium, et nisi rostrum arenis inmergunt, pastum non colligunt
[1] Isidorus. [α] Porcus marinus est, qui vocatur suillus, quia dum escam quaerit, more suis terram sub aquis fodit. Circa guttur enim habet oris orificium et nisi rostrum arenis immergat pastum non colligit.
2. [β] TC 7, 642sourcesPorcus marinus est piscis esibilis. Porci terrestris in magna parte speciem tenet. Caput quidem simillimum habet, membra in corpore et costas dispositas in modum porci. Tota fere caro eius in pinguedinem et crassitudinem transit. Lingua eius absoluta ut porci est, sed voce differunt. In dorso eius quedam spine sunt venenum efficacissimum habentes  ; sed fel eorum remedio est punctis illorum spinis.
[2] Ex libro de natura rerum. [β] Porcus maris est piscis esibilis, porco terrestri ex magna parte similis. Nam et caput habet simillimum et membra in corpore costasque simili modo dispositas. Tota fere caro ejus in pinguedinem transit. Lingua ejus absoluta est, ut porci, sed voce differunt. circa guttur orificium habet et escam in fundo maris fodiens quaerit. In ejus dorso quaedam spinae sunt, venenum efficacissimum habentes et punctionibus suis valde cruciantes. Sed fel eorum puncturis remedio est.
3. [γ] Plin. nat.32, 563sourcesInter uenena piscium sunt porci marini spinae in dorso, cruciatu magno laesorum  ; remedio est limus ex reliquo piscium eorum corpore.
[3] Plinius in libro XXXII. [γ] Inter venena piscium, sunt porci marini, spinae in dorso cruciatu magno laesorum. Remedio autem est limus ex reliquo corporis piscium eorum.

Notes de source :

1. Porci marini, qui uulgo vocantur suilli, quia dum escam quaerunt, more suis terram sub aquis fodiunt. Circa guttur enim habent oris officium, et nisi rostrum arenis inmergunt, pastum non colligunt | 

2. Porcus marinus est piscis esibilis. Porci terrestris in magna parte speciem tenet. Caput quidem simillimum habet, membra in corpore et costas dispositas in modum porci. Tota fere caro eius in pinguedinem et crassitudinem transit. Lingua eius absoluta ut porci est, sed voce differunt. In dorso eius quedam spine sunt venenum efficacissimum habentes  ; sed fel eorum remedio est punctis illorum spinis. | 

3. Inter uenena piscium sunt porci marini spinae in dorso, cruciatu magno laesorum  ; remedio est limus ex reliquo piscium eorum corpore.