Caput LXXXIII
De medicinis ex purpura
[β] Plin. nat.32, 682sourcesCapitis ulceribus muricum uel purpurarum testae cinis cum melle utiliter inlinitur.
[γ] Plin. nat.32, 653sourcesTestae ostreorum cinis uuam sedat et tonsillas admixto melle, eodem modo parotidas, panos mammarumque duritias.
[δ] Plin. nat.32, 1064sourcesAt echinorum testae contusae et ex aqua inlitae incipientibus panis resistunt, muricum vel purpurarum cinis utroque modo.
[ε] Plin. nat.32, 845sourcesMuricum generis sunt quae uocant Graeci coluthia, alii coryphia, turbinata aeque, sed minora, multo efficaciora, etiam oris halitum custodientia.
[1] Plinius libro XXXIII. [α] Purpurae contra venena prosunt [β] harum teste cinis utiliter cum melle illinitur ulceribus capitis. [γ] Idem quoque cinis cum melle efficaciter sanat mulierum mammas : [δ] pannis etiam resistit utroque modo, idem cinis sive opus sit incipientes discutere sive coctos emittere. [ε] Purpurarum sive muricum minora genera sunt efficaciora et oris halitum custodientia.
[2] Dioscorides. [ζ] Purpura maritima et blata appellatur, quia quasi blitula sanguinis apparet : hujus virtus sicca est, unde vulnera putrida gingivarum in pulverem redacta et imposita, purgat et cicatrizat. Et si in eis mala caro supercreverit pulverizata adhibita depascit eam et extirpat, hoc et ejus ungulae combustae faciunt. Eaedem ungulae et coopertorium conchylii album fumigata, castorei odorem habent ac fumigatione sua stericis effocationibus laborantes liberant, epilepticos curant : bibita ventrem movent. Conchylium ipsum combustum omnia supradicta facere novit.
Notes de source :
1. Purpurae quoque contra uenena prosunt. |
2. Capitis ulceribus muricum uel purpurarum testae cinis cum melle utiliter inlinitur. |
3. Testae ostreorum cinis uuam sedat et tonsillas admixto melle, eodem modo parotidas, panos mammarumque duritias. |
4. At echinorum testae contusae et ex aqua inlitae incipientibus panis resistunt, muricum vel purpurarum cinis utroque modo. |
5. Muricum generis sunt quae uocant Graeci coluthia, alii coryphia, turbinata aeque, sed minora, multo efficaciora, etiam oris halitum custodientia. |
6. Purpura maritima, quam alii blactam bizantiam appellant eo quod in Bizantio primum est inventa, que ideo blacta appellatur eo quod quasi blactula sanguinis apparet. Hujus virtus sicca est. Unde putrida vulnera gingivarum in pulvere redacta et cicatrizat et si in eis mala caro supervenit pulverisata adhibita depascit et extirpat. Hoc et ejus ungule combuste faciunt. Ungule eedem et cooperculum conchilii album fumigata fuerit odorem habent castorei quae fumigatione sua stericis offocationibus laborantes liberant. Epilenticos curant. Bibita ventrem movent. Ipsum conchilium combustum omnia superius facere novit.