CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Vincentius Belvacensis - Speculum maius, Speculum Naturale – Lib. XVII.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624.

Caput LXXXIV

De raithe et raha

1. [α] TC 7, 681sourcesRaithe vel rais aut rochen, ut eas vulgus diversis linguis appellat, pisces maris sunt, ut habet Liber rerum. Hic inter pisces nobiles vilis admodum reputatur, et hoc ubi piscium copia est. Ubi vero piscium egestas est, ibi et eis raritas pretium facit. In latitudinem et longitudinem, que eis fere equalis est, duos aut tres cubitos habet. Prope modum rotundi sunt. Oculos habent horribiles, os deformitate luridum et hoc non eo loco quo pisces ceteri, sed loco ventris. Ubi vero caput et oculi sunt, os non habent. Caudam habet longam ut coluber et in ea spinulas quasdam acutas valde. Hii pisces quandoque lapidem habent in capite, nec credimus, quod hunc natura creavit inutilem. Horum carnes indigestibiles sunt ut carnes bovine. Vincent de Beauvais suit fidèlement le texte de Thomas de Cantimpré  : s’il est un peu plus concis, il reprend tous les aspects retenus par sa source. Il corrige cependant la leçon impregnantur en impinguantur.
[1] Ex libro de natura rerum. [α] Raithe quae rais gallice dicitur, est piscis maris inter pisces nobiles reputatus, admodum vilis et hoc ubi est piscium copia : propemodum rotundus est et in longitudine et latitudine fere aequalis. Oculos habet horribiles. Os quoque deformitate lividum et hoc non eo loco quo pisces ceteri, sed loco ventris : ubi vero caput et oculi sunt os non habet. Caudam habet praelongam, ut coluber : et in ea spinulas quasdam acutas valde. Habet et quandoque in capite lapidem nec credimus quod natura creaverit eum inutilem. Hujus carnes indigestibiles sunt, ut carnes bovinae. Impinguatur, ut dicit Aristoteles, vento meridionali flante.
2. [β] AS 2, 8, 27a2sourcesIorach est cité d’après Arnold de Saxe  : Qui est piscis, qui nominatur Rahas. Et est iste piscis stupefaciens  ; quia, cum portatur in rete, pervenit stupor eius ad manum qua portatur. Et iste piscis occultatur in harena et luto. Et venatur totum quod appropinquat ei ex piscibus, quia stupefacit ipsos et non possunt moveri, ipse ergo consequitur et comedit eos. Cf. Draelants 2000, 263.
[2] Iorath. [β] Est autem piscis nomine raha stupefaciens, ita quod cum reti portatur, pervenit, stupor ejus ad manum qua portatur. Hic occultatur in arena et luto. Venaturque totum quod ex piscibus appropinquat ei et quia stupefacit eos, ita quod non possunt moveri ipseque consequitur illos et comedit eos.

Notes de source :

1. Raithe vel rais aut rochen, ut eas vulgus diversis linguis appellat, pisces maris sunt, ut habet Liber rerum. Hic inter pisces nobiles vilis admodum reputatur, et hoc ubi piscium copia est. Ubi vero piscium egestas est, ibi et eis raritas pretium facit. In latitudinem et longitudinem, que eis fere equalis est, duos aut tres cubitos habet. Prope modum rotundi sunt. Oculos habent horribiles, os deformitate luridum et hoc non eo loco quo pisces ceteri, sed loco ventris. Ubi vero caput et oculi sunt, os non habent. Caudam habet longam ut coluber et in ea spinulas quasdam acutas valde. Hii pisces quandoque lapidem habent in capite, nec credimus, quod hunc natura creavit inutilem. Horum carnes indigestibiles sunt ut carnes bovine. Vincent de Beauvais suit fidèlement le texte de Thomas de Cantimpré  : s’il est un peu plus concis, il reprend tous les aspects retenus par sa source. Il corrige cependant la leçon impregnantur en impinguantur. | 

2. Iorach est cité d’après Arnold de Saxe  : Qui est piscis, qui nominatur Rahas. Et est iste piscis stupefaciens  ; quia, cum portatur in rete, pervenit stupor eius ad manum qua portatur. Et iste piscis occultatur in harena et luto. Et venatur totum quod appropinquat ei ex piscibus, quia stupefacit ipsos et non possunt moveri, ipse ergo consequitur et comedit eos. Cf. Draelants 2000, 263.