CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Vincentius Belvacensis - Speculum maius, Speculum Naturale – Lib. XVII.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624.

Caput LXXXV

De rana marina

1. [α] Ambr. hex.5, 2, 6 C1sourcesrana, horrens in paludibus, decora in aquis, omnibus fere praestat alimentis.
[1] Ambrosius. [α] Rana horrens in paludibus, decora in aquis, in quibus omnibus fere prestat elementis.
2. [β] Arist. HA, 489 b 32-33 MS2sourcesRana vero marina habet alas <sicut> et omnia, quorum finis amplitudinis declinat ad stricturam.
[γ] Arist. HA, 505 a 5-8 MS3sourcesRana vero marina habet brancos coopertos declinantes ad unam partem et habet coopertorium et sunt asperi similes spinis. Celeti uero branchi non habent cooperterium [sic] subtile, sed simile corio spisso cooperit brancos eius.
[δ] Arist. HA, 538 a 25-27 MS4sourcesIn ovantibus vero et generantibus vermes femina est maior, ut in lacertis et ranis et serpentibus et araneis.
[ε] Arist. HA, 620 b 13-18 MS5sourcesRana habet super occulos partes pendentes longas quasi pili, et eorum capita sunt rotunda. Et ista preparavit natura causa cibi, quoniam rane, quando movent quid aquosum cum luto et harena, erigit tunc istas partes, que sunt quasi pili, et inuoluit eas <…> cum piscibus paruis et adducit eos ad suum orificium et sic cibatur.
[ζ] Arist. HA, 620 b 27-33 MS6sourcesEt rana etiam, si non venatur per istas partes, que sunt super occulos, invenitur, quando deprehenditur, debilis, egra. [Et operatio piscis, qui dicitur barkiz, manifestum est, quod stupefacit manus.] Et de eis etiam, que latent, est honos et rana et kistaoni. [Et cum latuerint, habent in orificiis quandam partem, cuius figura est sicut virga  ; et venatores clamant ipsam deideci. Et quando habent illam], vadunt ad viride super aquam et cibantur ex piscibus parvis, qui sunt in eo. Le terme rana que nous avons souligné dans cette section a été employé au lieu de raia, « la raie », qui fait partie des animaux qui se cachent sous le sable cités par Aristote. En outre, les parties délimitées par les crochets n’ont pas été citées par Vincent de Beauvais, qui fausse du coup considérablement la pensée du savant grec, déjà bien malmenée par Michel Scot  : « Se cachent également dans le sable la merluche, la raie, la plie et l’ange  ; et une fois qu’ils se sont rendus invisibles, ils tendent les filaments qu’ils ont au museau, et que les marins appellent leurs petites lignes à pêche. Les poissons s’en approchent en les prenant pour les algues dont ils se nourrissent ».
[η] Arist. HA, 568 a 21-23 MS7sourcesEt animal quod dicitur begniz et berica, sunt continue generationis, ut rana.
[θ] Arist. GA, 754 a 21-34 MS8sourcesEt etiam genus piscium facit ova incompleta propter causam quam diximus superius, celeti autem ovat intra ovum completum et parit extra animal, praeter modum qui dicitur rana, qui ovat extra unum ovum tantum completum. Et causa illius est natura sui corporis, quoniam caput eius est multiplex ad suum corpus, et caput eius est spinosum. Et propter hoc non recipit suos pullos in ultimo (utero ?P), neque animal in principio quod generat, quoniam magnitudo capitis eius et sua asperitas prohibent hoc, et sicut prohibet hoc pullos ab exitu ita prohibet ab introitu. Et quia ova omnium animalium quae assimilantur celeti sunt mollia, quoniam non possunt dissicari et durificari extra quoniam sunt frigidiora ovis avium, remanent sic mollia, ova autem ranarum sunt dura fortia propter salutem quae indigent exterius. Nous avons souligné les éléments empruntés au texte d’Aristote, cité de manière morcelée dans l’Hortus sanitatis. Arist. GA 754 a 25-34  : « [Les sélaciens] mettent au monde un petit vivant, à l’exception de celui qu’on appelle la baudroie  : c’est le seul qui ponde un œuf achevé. La cause en est la conformation de son corps, et elle est hérissée de piquants et très rugueuse. Voilà pourquoi la baudroie ne reprend pas ses petits après leur naissance et ne les met pas au monde vivants. Mais tandis que l’œuf des sélaciens a une coquille molle (ils ne peuvent en durcir l’enveloppe ni la dessécher, car ils sont plus froids que les oiseaux), celui des baudroies est le seul à être dur et résistant, afin de pouvoir se conserver au dehors » (Louis 1961, 109). Cf. aussi Arist. HA 565 b 29-31 MS  : Et nulla rana reddit suum pullum ad suum interius propter magnitudinem capitis et spine  ; Arist. HA 564 b 15-18.
[ι] Arist. HA, 564 b 16-18 MS9sourcesOmnes pisces nutriunt suos filios preter ranas.
[2] Aristoteles. [β] Rana marina habet alas, sicut et omnia cetera, quorum finis tendit ad stricturam. [γ] Habet etiam branchias ad unam partem declinantes, asperos, spinis similes et coopertorium habet. [δ] In ranis major est femina, sicut et in ceteris ovantibus, ut in lacertis ac serpentibus. [ε] Habet rana marina supra oculos partes pendentes quasi pilos, habentes capita rotunda, quas ei preparat natura cibi causa. Cum enim rana movet aliquid aquosum cum luto et arena, tunc partes illas que sunt quasi pili erigit : easque cum piscibus parvis involvit et ad orificium suum cum eis adducit sicque comedit. [ζ] Et si per partes illas, que sunt super oculos, non venatur, quando deprehenditur debilis et aegra invenitur. Ex his etiam, quae latent est rana : cumque latuerit, vadit ad viride super aquam et cibatur piscibus parvis, qui sunt in ea : [η] rana continuae generationis est [θ] et ovat extra unum ovum completum tantum. Et est durae testae, propter salutem qua exterius indiget : hujus causa est natura sui corporis, quia caput ejus est in quantitate multiplex ad suum corpus et est spinosum. Ideoque non recipit pullos suos in ultimo. [ι] Omnes autem pisces nutriunt filios suos, praeter ranam.
3. [κ] Plin. nat.9, 7810sourcesPlanorum piscium alterum est genus, quod pro spina cartilaginem habet, .
[3] Plinius libro IX. [κ] Rana sicut et quaedam cetera marina cartilaginem habet pro spina. In coitu supervenit prioribus pedibus alas feminae mare apprehendente posterioribus clunes, sicut et testudo. Piscium vero diversa genera non coeunt insimul, praeter squatinam et ranam : ex quibus nascitur piscis parte priori ranae similis. Nec parva est solertia ranae, quae in mari piscatrix appellatur. Eminentia quippe sub oculis cornicula turbato limo exerit, assultantes pisciculos pertrahens, donec tam prope accedant, ut in eos assiliat.
4. [λ] Plin. nat.9, 4811sourcesRanarum marinarum ex vino et aceto decoctarum sucus contra venena bibitur, et contra ranae rubetae venenum .
[μ] Plin. nat.9, 7812sourcesranarum adips instillatus statim dolores tollit.
[ν] Plin. nat.9, 8013sources[…] decocuntur et ranae singulae in aceti heminis, ut dentes ita colluantur contineaturque in ore sucus.
[ξ] Plin. nat.9, 8114sources[…] ad hoc quidam ranarum corpora binarum praecisis pedibus in vini hemina macerant et ita collui dentium labantes iubent. […] omnia supra scripta ex marina efficaciora.
[ο] Plin. nat.9, 8815sources[…], qui rana in mari appellatur, ossiculo e cauda ita, ut non volneret prodest. faciendum id cotidie, donec percurentur.
[4] Idem in libro XXXII. [λ] Ranarum marinarum ex vino et aceto decoctarum succus contra venena bibitur et contra rane rubete venenum. [μ] Ranarum adeps instillatus auribus statim dolores tollit. [ν] Ranae quoque singulae in aceto decoquuntur, ut dentes inde colluantur et succus in ore contineatur. [ξ] Quaedam etiam ranarum binarum corpora praescisis pedibus in vino macerant et inde collui dentes labentes jubent. Haec autem omnia efficaciora sunt ex rana marina. [ο] Ossiculus e cauda ranae marinae ad strumas valet, ita ut non vulneret. Idque quotidie faciendum est, donec percurentur.
5. [π] Avic. canon, 4, 6, 5, 2716sourcesNarrauerunt plures sapientum quod ipsa est maligna, mala, inuadens animalia, et corpora, et salit ad ea ex longinquo ut mordeat ea  ; et si non potest mordere, sufflat ad ipsa exufflationem nociuam et accidunt ex morsu eius apostema ùagnum, et perditio uelox (éd. Venise, 1555  : 25).
[ρ] Avic. canon, 4, 6, 5, 2717sourcesDico simile ets ut sit cura eius cum tyriaca magna et quod est eius generis (éd. Venise, 1555  : 25).
[5] Avicenna in III canone. [π] Rana marina rubea, sicut narraverunt sapientes, maligna est, invadens animalia. Nam ex longinquo ad ea salit, ut mordeat et si mordere non potest, exufflationem nocivam ad ea sufflat. Ex ejus morsu accidit apostema magnum et perditio velox. [ρ] Cura ejus est cum theriaca magna et quod est ejus generis.
6. [6] Actor. Rana marina rubea venenosa est et ejus potu accidit obfuscatio coloris et apostematio corporis et alia multa incommoda.
7. [7] Idem. De hac et aliis ranarum speciebus dicetur infra plenius in tractatu de vermibus.

Notes de source :

1. rana, horrens in paludibus, decora in aquis, omnibus fere praestat alimentis. | 

2. Rana vero marina habet alas <sicut> et omnia, quorum finis amplitudinis declinat ad stricturam. | 

3. Rana vero marina habet brancos coopertos declinantes ad unam partem et habet coopertorium et sunt asperi similes spinis. Celeti uero branchi non habent cooperterium [sic] subtile, sed simile corio spisso cooperit brancos eius. | 

4. In ovantibus vero et generantibus vermes femina est maior, ut in lacertis et ranis et serpentibus et araneis. | 

5. Rana habet super occulos partes pendentes longas quasi pili, et eorum capita sunt rotunda. Et ista preparavit natura causa cibi, quoniam rane, quando movent quid aquosum cum luto et harena, erigit tunc istas partes, que sunt quasi pili, et inuoluit eas <…> cum piscibus paruis et adducit eos ad suum orificium et sic cibatur. | 

6. Et rana etiam, si non venatur per istas partes, que sunt super occulos, invenitur, quando deprehenditur, debilis, egra. [Et operatio piscis, qui dicitur barkiz, manifestum est, quod stupefacit manus.] Et de eis etiam, que latent, est honos et rana et kistaoni. [Et cum latuerint, habent in orificiis quandam partem, cuius figura est sicut virga  ; et venatores clamant ipsam deideci. Et quando habent illam], vadunt ad viride super aquam et cibantur ex piscibus parvis, qui sunt in eo. Le terme rana que nous avons souligné dans cette section a été employé au lieu de raia, « la raie », qui fait partie des animaux qui se cachent sous le sable cités par Aristote. En outre, les parties délimitées par les crochets n’ont pas été citées par Vincent de Beauvais, qui fausse du coup considérablement la pensée du savant grec, déjà bien malmenée par Michel Scot  : « Se cachent également dans le sable la merluche, la raie, la plie et l’ange  ; et une fois qu’ils se sont rendus invisibles, ils tendent les filaments qu’ils ont au museau, et que les marins appellent leurs petites lignes à pêche. Les poissons s’en approchent en les prenant pour les algues dont ils se nourrissent ». | 

7. Et animal quod dicitur begniz et berica, sunt continue generationis, ut rana. | 

8. Et etiam genus piscium facit ova incompleta propter causam quam diximus superius, celeti autem ovat intra ovum completum et parit extra animal, praeter modum qui dicitur rana, qui ovat extra unum ovum tantum completum. Et causa illius est natura sui corporis, quoniam caput eius est multiplex ad suum corpus, et caput eius est spinosum. Et propter hoc non recipit suos pullos in ultimo (utero ?P), neque animal in principio quod generat, quoniam magnitudo capitis eius et sua asperitas prohibent hoc, et sicut prohibet hoc pullos ab exitu ita prohibet ab introitu. Et quia ova omnium animalium quae assimilantur celeti sunt mollia, quoniam non possunt dissicari et durificari extra quoniam sunt frigidiora ovis avium, remanent sic mollia, ova autem ranarum sunt dura fortia propter salutem quae indigent exterius. Nous avons souligné les éléments empruntés au texte d’Aristote, cité de manière morcelée dans l’Hortus sanitatis. Arist. GA 754 a 25-34  : « [Les sélaciens] mettent au monde un petit vivant, à l’exception de celui qu’on appelle la baudroie  : c’est le seul qui ponde un œuf achevé. La cause en est la conformation de son corps, et elle est hérissée de piquants et très rugueuse. Voilà pourquoi la baudroie ne reprend pas ses petits après leur naissance et ne les met pas au monde vivants. Mais tandis que l’œuf des sélaciens a une coquille molle (ils ne peuvent en durcir l’enveloppe ni la dessécher, car ils sont plus froids que les oiseaux), celui des baudroies est le seul à être dur et résistant, afin de pouvoir se conserver au dehors » (Louis 1961, 109). Cf. aussi Arist. HA 565 b 29-31 MS  : Et nulla rana reddit suum pullum ad suum interius propter magnitudinem capitis et spine  ; Arist. HA 564 b 15-18. | 

9. Omnes pisces nutriunt suos filios preter ranas. | 

10. Planorum piscium alterum est genus, quod pro spina cartilaginem habet, . | 

11. Ranarum marinarum ex vino et aceto decoctarum sucus contra venena bibitur, et contra ranae rubetae venenum . | 

12. ranarum adips instillatus statim dolores tollit. | 

13. […] decocuntur et ranae singulae in aceti heminis, ut dentes ita colluantur contineaturque in ore sucus. | 

14. […] ad hoc quidam ranarum corpora binarum praecisis pedibus in vini hemina macerant et ita collui dentium labantes iubent. […] omnia supra scripta ex marina efficaciora. | 

15. […], qui rana in mari appellatur, ossiculo e cauda ita, ut non volneret prodest. faciendum id cotidie, donec percurentur.  | 

16. Narrauerunt plures sapientum quod ipsa est maligna, mala, inuadens animalia, et corpora, et salit ad ea ex longinquo ut mordeat ea  ; et si non potest mordere, sufflat ad ipsa exufflationem nociuam et accidunt ex morsu eius apostema ùagnum, et perditio uelox (éd. Venise, 1555  : 25). | 

17. Dico simile ets ut sit cura eius cum tyriaca magna et quod est eius generis (éd. Venise, 1555  : 25).