Caput LXXXVIII
De scolopendra et scorpione
[1] Plinius libro IX. [α] Scolopendrae marinae terrestribus similes, quas centipedes vocant, hamo devorato omnia interanea evomunt, donec hamum egerant : deinde resorbent.
[2] Isidorus. [β] Scorpio dictus est, quia laedit dum manu tollitur. Tradunt autem decem cancris cum manipulo ocymi alligatis, omnes qui ibi sunt scorpiones, ad eum locum congregari.
[3] Aristoteles. [γ] Scorpio marinus ovat in vere satis et iterum autumno.
[4] Plinius libro IX. Cancri mortui in scorpiones figurantur in sicco.
[5] Idem in libro XX. [δ] Mente succus contra scorpiones marinos sumitur.
[ζ] Plin. nat.32, 677sourcesAlopecias replet […] fel scorpionis marini.
[η] Plin. nat.32, 708sources[Fel] marini scorpionis rufi cum oleo uetere aut melle Attico incipientes suffusiones discutit.
[θ] Plin. nat.32, 1279sources[…] tollit cicatrices fel scorpionis marini.
[ι] Plin. nat.32, 10210sourcesScorpio marinus necatus in uino uesicae uitia et calculos sanat.
[κ] Plin. nat.32, 10211sources[uesicae uitia et calculos sanat] lapis qui inuenitur in scorpionis marini cauda.
[λ] Plin. nat.32, 5512sourcesCum sol sit in Cancro, serpentes torqueri [Thrasyllus auctor est].
[6] Idem in libro XXXII. [ε] Mullus etiam illitus vel in cibo consumptus contra scorpiones marinos sumitur et auxiliatur. [ζ] Scorpionis autem marini fel alopicias replet. [η] Fel marini scorpionis rufi cum oleo veteri aut melle attico incipientes suffusiones discutit. [θ] Iterumque fel scorpionis marini cicatrices tollit. [ι] Scorpius marinus necatus in vino et oboli pondere potus vesicae vitia et calculos sanat. [κ] Lapis quoque qui invenitur in scorpionis marini cauda. [λ] Cum sol est in cancro torquentur serpentes ictibus scorpionum. Ictibus scorpionum carnes fluviatilium cochlearum resistunt crudae vel coctae. Quidam ob id salsas quoque observant et ipsis plagis imponunt.
[7] Dioscorides. [μ] Scorpiones maritimi choleram deponunt, suffusiones oculorum detergunt, caligines et glaucomata tollunt.
[8] Idem. [ν] Marini scorpii fel magnam habet virtutem et ante fella quadrupedum primum, facit autem ad effusionem oculorum et ad caliginem et ad aspredinem palpebrarum.
[9] Avicenna in II canone. Cerusa stagni confricata super marini scorpionis puncturam, confert.
[10] Idem in IV. [ξ] Ex morsu scorpionis marini accidit inflatio ventris et forma hydropica et quandoque ventositatis exitus absque voluntate. Cura ejus est cura draconis marini et rutelae.
Notes de source :
1. Scolopendrae, terrestribus similes, quas centipedes uocant, hamo deuorato omnia interanea euomunt, donec hamum egerant, dein resorbent. Cf. Arist. HA 620 b 7-9 : « L’animal appelé scolopendre de mer, lorsqu’il a avalé l’hameçon, retourne vers l’extérieur l’intérieur de son corps, jusqu’à ce qu’il ait expulsé l’hameçon, puis il fait rentrer ses organes de la même façon » (Louis 1969, 105). |
2. Scorpio dictus, quia laedit dum manu tollitur. Tradunt, decem cancris cum ocimi manipulo alligatis, omnes qui ibi sunt scorpiones ad eum locum congregari. Voir aussi Plin. nat. 32, 55 : Decem uero cancris cum ocimi manipulo adligatis, omnes qui ibi sint scorpiones ad eum locum coituros Magi dicunt. Cf. Plin. nat. 32, 148. |
3. Scorpio vero marinum ovat in vere semel et in autumno iterum. |
4. Sole Cancri signum transeunte et ipsorum, cum exanimati sint, corpus transfigurari in scorpiones narratur in sicco. |
5. [Menta] sumitur et contra scolopendras et scorpiones marinos. |
6. Contra ea omnia auxiliatur, ut diximus, mullus, item contra pasticanam et scorpiones terrestres marinosque et dracones, phalangia inlitus sumptusue in cibo. Cité aussi s. v. Mulus, ch. 61. |
7. Alopecias replet […] fel scorpionis marini. |
8. [Fel] marini scorpionis rufi cum oleo uetere aut melle Attico incipientes suffusiones discutit. |
9. […] tollit cicatrices fel scorpionis marini. |
10. Scorpio marinus necatus in uino uesicae uitia et calculos sanat. |
11. [uesicae uitia et calculos sanat] lapis qui inuenitur in scorpionis marini cauda. |
12. Cum sol sit in Cancro, serpentes torqueri [Thrasyllus auctor est]. |
13. [Scorpiones] maritimi coleram deponunt. Suffocationes oculorum detergunt. Caligines et glaucomata tollunt. |
14. Existimo quod accidunt ex morsu scorpionis marini inflatio uentris et forma hydropica et quandoque accidit ex eo exitus uentositatis absque uoluntate et oportet ut caueatur in cognitione eius. Et cura eius est cura draconis marini et rutelae (éd. Venise, 1555 : 23).