CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Vincentius Belvacensis - Speculum maius, Speculum Naturale – Lib. XVII.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624.

Caput LXXXIX

De sepia

1. [α] Isid. orig.12, 6, 461sourcesSepia dicitur, quia sepibus interclusa facilius capitur  ; in coeundo obscenum genus  ; ore enim concipit sicut uiperae. Cuius atramento tanta uis est ut lucernae addito Aethiopas uideri ablato priori lumine quidam tradant. Isidore de Séville emprunte à Plin. nat. 32, 141  : Sepiae atramento tanta uis est ut in lucerna addito Aethiopas uideri ablato priore lumine.
[1] Isidorus. [α] Sepia dicitur, quia sepibus interclusa, facilius capitur : in coeundo obscenum genus. Nam ore concipit, sicut vipera : hujus atramenti tanta vis est, ut lucernae additum, Ethiopes videri, ablato priori lumine quidam tradunt.
2. [β] Plin. nat.9, 832sourcesPiscium sanguine carent de quibus dicemus. sunt autem tria genera : primum quae mollia appellantur, dein contecta crustis tenuibus, postremo testis conclusa duris. mollia sunt lolligo, saepia, polypus et cetera generis eius. his caput inter pedes et ventrem, pediculi octoni omnibus. saepiae et lolligini pedes duo ex his longissimi et asperi, quibus ad ora admovent cibos et in fluctu se velut ancoris stabiliunt, cetera cirri, quibus venantur.
[γ] Plin. nat.9, 1583sources[…] saepiae et lolligines linguis, conponentes inter se bracchia et in contrarium nantes ; ore et pariunt.
[δ] Plin. nat.9, 1624sources[…] saepia omnibus mensibus. ova eius glutino atramenti ad speciem uvae cohaerentia masculus prosequitur adflatu ; alias sterilescunt.
[ε] Plin. nat.9, 1645sources[…] saepia in terreno parit inter harundines aut sicubi enata alga, excludit quinto decimo die. .
[2] Plinius libro IX. [β] Sepia piscis est ex genere mollium sanguine carentium, quibus caput est inter pedem et ventrem omnibus pediculi octoni. Sepiae et loligini pedes duo ex his longissimi et asperi, quibus ad ora admovent cibos et in fluctibus se velut anchoris stabiliunt. Ceteri curti, quibus venantur. [γ] Sepiae coeunt linguis inter se brachia componentes et in contrarium natantes et ore pariunt. [δ] Sepia omnibus mensibus parit ova. Ova ejus glutino atramenti ad speciem uvae coherentia. Masculus ea prosequitur afflatu, alias sterilescunt. [ε] In terreno inter arundines aut sicubi enata alga parit et XV die excludit. Sepiae nec ossa sunt nec spinae. Ad odorem ustae saepius pisces conveniunt et ob hoc in nassis ponitur, ut inde capiantur. Trebius dicit in littore carteiae sepias esse duorum cubitorum. Nec vivunt ultra bimatum. Sepiarum generis mares varii sunt et nigriores constantiaeque majoris, hi, percussae tridente feminae auxiliantur. At femina icto mare fugit. Ambo autem ubi se senserint apprehendi, effuso attramento quod pro sanguine his est, infuscata aqua absconduntur.
3. [ζ] TC nat.7, 786sourcesOre concipit sicut vipera facit. Sepie non natant in mari nisi par et par, masculus et femina. Sepie omni tempore ovant et complent ova sua in quadraginta noctibus. Femina cum ovat, sequitur eam mas et insufflat super ova semen, ut fetus vivificentur.
[3] Ex libro de natura rerum. [ζ] Sepia concipit ore, sicut et vipera. Ova ejus dura sunt, hae non natant in mari, nisi par et par, masculus et femina. Omni tempore ovant et in XL noctibus ova sua complent, femina cum ovat, mas eam sequitur et super ova semen insufflat, ut vivificentur.
4. [η] Arist. HA, 524 b 14-18 MS7sourcesEt nullus modus malachie habet membrum aliud ab istis preter membrum quod dicitur mastiz, in quo est sperma magnum, et maxime in sepia. Et quando accidit ei timor, eicit illud in aquam et turbat eam.
[θ] Arist. HA, 525 a 6-7 MS8sourcesSepia autem habet in interiori[s] eius duo vasa <plena> ovis, similibus grandini in albedine.
[ι] Arist. HA, 525 a 11-12 MS9sourcesEt corpora marium su<n>t magis aspera corporibus feminarum.
[κ] Arist. GA, 758 a 21-2310sourcesEt pullus sepiae est continuus cum ovo in anteriori parte corporis, quoniam non potest esse nisi talis dispositionis tantum, et pars anterior et pars posterior conveniunt in eodem loco.
[4] Aristoteles. [η] Sepia membrum habet sub ore positum, quod dicitur mastim, in quo est sperma magnum et quando accidit timor, ejicit illud in aquam et turbat eam. [θ] Habet etiam in interiori suo vasa duo plena ovis in albedine similia grandini. [ι] Corpora vero marium magis aspera sunt quam feminarum. [κ] Pullus sepiae continuus est cum ovo in anteriori corporis parte. Nec potest aliter esse, anterior enim pars et posterior in eodem loco conveniunt.

Notes de source :

1. Sepia dicitur, quia sepibus interclusa facilius capitur  ; in coeundo obscenum genus  ; ore enim concipit sicut uiperae. Cuius atramento tanta uis est ut lucernae addito Aethiopas uideri ablato priori lumine quidam tradant. Isidore de Séville emprunte à Plin. nat. 32, 141  : Sepiae atramento tanta uis est ut in lucerna addito Aethiopas uideri ablato priore lumine. | 

2. Piscium sanguine carent de quibus dicemus. sunt autem tria genera : primum quae mollia appellantur, dein contecta crustis tenuibus, postremo testis conclusa duris. mollia sunt lolligo, saepia, polypus et cetera generis eius. his caput inter pedes et ventrem, pediculi octoni omnibus. saepiae et lolligini pedes duo ex his longissimi et asperi, quibus ad ora admovent cibos et in fluctu se velut ancoris stabiliunt, cetera cirri, quibus venantur. | 

3. […] saepiae et lolligines linguis, conponentes inter se bracchia et in contrarium nantes ; ore et pariunt. | 

4. […] saepia omnibus mensibus. ova eius glutino atramenti ad speciem uvae cohaerentia masculus prosequitur adflatu ; alias sterilescunt. | 

5. […] saepia in terreno parit inter harundines aut sicubi enata alga, excludit quinto decimo die. . | 

6. Ore concipit sicut vipera facit. Sepie non natant in mari nisi par et par, masculus et femina. Sepie omni tempore ovant et complent ova sua in quadraginta noctibus. Femina cum ovat, sequitur eam mas et insufflat super ova semen, ut fetus vivificentur. | 

7. Et nullus modus malachie habet membrum aliud ab istis preter membrum quod dicitur mastiz, in quo est sperma magnum, et maxime in sepia. Et quando accidit ei timor, eicit illud in aquam et turbat eam. | 

8. Sepia autem habet in interiori[s] eius duo vasa <plena> ovis, similibus grandini in albedine. | 

9. Et corpora marium su<n>t magis aspera corporibus feminarum. | 

10. Et pullus sepiae est continuus cum ovo in anteriori parte corporis, quoniam non potest esse nisi talis dispositionis tantum, et pars anterior et pars posterior conveniunt in eodem loco.