CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Vincentius Belvacensis - Speculum maius, Speculum Naturale – Lib. XVII.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624.

Caput IX

De alimento piscium

1. [α] Isid. orig.12, 6, 11sourcesPisces dicti unde et pecus, a pascendo scilicet.
[β] Ambr. hex.5, 5, 132sourcesEt plerique quidem herbis pascuntur ac minutis vermibus. Sunt tamen qui invicem se devorent, et sua carne pascantur. Minor apud illos esca maioris est.
[γ] Ambr. hex.5, 5, 123sourcesNon enim ut bos aut ovis ex una parte dentes habent : sed utraque pars armata est dentibus ; quia in aqua sunt, et si diutius cibum versarent, et non cito transmitterent, aquarum alluvione de dentibus eorum esca posset auferri ac dilui. Ideo densos et acutos habent, ut cito incidant, cito conficiant cibum, facile et sine aliqua mora et dilatione transmittant. Vincent de Beauvais a réorganisé le texte d’Ambroise de Milan.
[δ] Isid. orig.12, 6, 304sourcesEscarus dictus eo quod solus escam ruminare perhibetur  ; denique alii pisces non ruminant.
[1] Isidorus. [α] Pisces dicti sunt a pascendo.[β] Nam plerique herbis pascuntur ac minutis vermibus. Alii se invicem devorant et minor apud illos esca majorum est. [γ] Non autem ut bos et ovis ex una tantum parte dentes habent, sed utraeque partes armatae sunt dentibus, quos ideo depressos et acutos habent, ut edant cito et sine aliqua mora transmittant, ne si diutius cibum versarent, aquarum illuvione dentibus eorum esca possit auferri ac dilui. [δ] Denique non ruminant, excepto escaro, qui solus in his ruminare perhibetur.
2. [ε] Ambr. hex.5, 4, 115sourcesPropterea non nutriuntur, neque, ut terrena animalia, manus humanae tactu et delinimento aliquo delectantur  ; etiamsi servati in vivariis suis vivant.
[ζ] Ambr. hex.5, 4, 136sourcesEt plerique quidem herbis pascuntur ac minutis vermibus. Sunt tamen qui invicem se devorent, et sua carne pascantur. Minor apud illos esca maioris est  : rursus ipse maior a validiore invaditur, et fit esca alterius praedator alieni. Itaque usu venit, ut cum ipse alium devoraverit, ab alio devoretur, et in unum ventrem uterque conveniat cum voratore proprio devoratus, sitque simul in uno viscere praedae vindictaeque consortium.
[2] Ambrosius. [ε] Pisces non ut animalia terrena nutriuntur nec manus humanae tactu et alimento ullove delinimento delectantur et tamen in vivariis suis servantur. [ζ] Herbis plerique vermibusque vescuntur et quidam se invicem devorant suaque carne pascuntur. Minor apud illos esca majoris est ac rursus ipse major a validiore devoratur fitque simul in uno ventre praedae vindictaeque consortium.
3. [η] Arist. HA, 591 a 8 MS7sourcesEt omnes pisces cibantur a suis pullis, cum pervenit tempus sue pullificationis. Et quedam animalia comedunt carnem tantum […]
[θ] Arist. HA, 590 a 18 MS8sourcesEt animalia testea, immobilia, cibant se ab aqua dulci.
[ι] Arist. HA, 590 a 10 MS9sourcesEt similiter est pastus mollis teste, quoniam ista etiam comedunt quodlibet : et herbas et lapidem et quodlibet, sicut cancri lapidosi, quoniam comedunt carnes.
[κ] Arist. HA, 591 a 10 MS10sourcesEt quedam animalia comedunt carnem tantum, sicut celeki et honagro et tathkhino et cehorbortinez et cheamorane. Tarrigla autem cibatur herbis parvis, et hostareoz etiam comedit carnem. Et karabo cibatur stercore et luto ; cheakeruz et meleruz cibantur herbis. Celeki cibatur stercore et herbis et pascitur quolibet, et ipse solus deprehenditur per whectin.
[λ] Arist. HA, 591 a 26 MS11sourcesEt kakabo cibatur a sceno, et propter hoc ponderosum est, et invenitur in eo multum lutosum ; et non comedit pisces omnino et sepe natat, ut abluat lutum carnis sue. Et nullum animal marinum comedit suos pullos, et propter hoc multiplicantur. Set cum completur, conmeditur ab alio,
[μ] Arist. HA, 591 b 1 MS12sourceset cum habuerit timorem, abscondit caput suum in suo corpore, et occultans suum caput comedit carnem.
[ν] Arist. HA, 591 b 23 MS13sourcesEt feroz solum ruminat sicut quadrupes, et alios pisces venatur, cum natant super ventrem.
[ξ] Arist. HA, 592 a 1 MS14sourcesEt plura eorum cibantur ex aqua dulci ; et propter hoc, quando volunt homines cibare enkeloz, preparant aquam, ut sit clara, quoniam ex <s>ordida statim strangulatur. Et hoc ei accidit, quia sui branchi sunt parvi. Et quando volunt venari ipsam, turbant aquam.
[ο] Arist. HA, 598 a 30 MS15sourcesEt motus piscium ad Caicoz est propter cibum et pastus, qui est bonus ibi et utilis propter dulcedinem aque et quia animalia magna sunt [in] <ibi> raro ;
[3] Aristoteles ubi supra. [η] Pisces in majori parte carnem comedunt omnesque cibantur pullis suis tempore pullificationis. Piscium quidam habent orificium in opposito, quidam in dorso, sicut delphini et omnes modi qui dicuntur cheleti nec recipiunt cibum, nisi quando revertuntur super dorsum. Quod non fecit natura propter salutem tantum, sed ut retardent se in accipiendo cibum, quoniam hoc genus animalia comedit et habet additamentum tenue, propter hoc non potest esse bonae abscisionis. Si enim esset levis comestionis, cito moreretur, propter nimiam repletionem. [θ] Animalia testea immobilia cibant se ab aqua dulci. [ι] Et animalia mollis testae comedunt herbas et quodlibet, ut cancri lapidosi. [κ] Omne vero malakie, id est molle creatum ex carne tantum, comedit carnem. Et animalia quaedam, scilicet marina, ut cheleti et onagri atque cetera vescuntur carne tantummodo, quaedam herbis, quaedam stercore ac luto. [λ] Omnesque pisces sese comedunt, praeter fastaleon. Quidam enim non comedit carnem omnino et quidam cibatur aceno ideoque ponderosus est ac saepe natat, ut carnis suae lutum abluat. Nullum marinum animal comedit pullos suos et ideo multiplicantur. Cum autem complentur, ab illis comeduntur. [μ] Quidam piscis cum habet timorem, abscondit caput suum in corpore suo et occultans caput comedit carnem. [ν] Quidam vero ruminat, ut quadrupes et alios venatur pisces cum natant super aquam. [ξ] Quidam ex aqua sordida strangulatur, quia branchiae ejus sunt parvae et ideo turbant aquam, quando volunt eam venari. [ο] Motus piscium fit ad koykoz propter cibum et pastum, qui bonus est ibi et utilis propter aque dulcedinem.
4. [π] TC nat.7, 116sourcesOmnes pisces maris comedunt se invicem, excepto quodam animali, quod fastaleon Aristotiles vocat. Hec autem causa est, quia ipsum animal omnino carnem non comedit. Nullum marinum animal comedit fetus suos, nisi dum complentur et formam parentibus similem ceperint.
[4] Ex libro de natura rerum. [π] Omnes pisces maris invicem se comedunt, excepto quodam animali, quod Aristoteles fastaleon vocat et hoc ideo, qui carnem non comedit omnino. Quidam vero applicantur ad petram et absolvuntur quando querunt nutrimentum et hoc nocte, post redeunt ad petram. Quidam cavernas in arena parant, quidam in luto et tantum os emittunt. Omnes pisces cibantur a pullis suis tempore pullificationis. Parvi quoque comeduntur a magnis. Quidam piscis ex aqua clara cibatur et aqua turbida strangulatur.

Notes de source :

1. Pisces dicti unde et pecus, a pascendo scilicet. | 

2. Et plerique quidem herbis pascuntur ac minutis vermibus. Sunt tamen qui invicem se devorent, et sua carne pascantur. Minor apud illos esca maioris est. | 

3. Non enim ut bos aut ovis ex una parte dentes habent : sed utraque pars armata est dentibus ; quia in aqua sunt, et si diutius cibum versarent, et non cito transmitterent, aquarum alluvione de dentibus eorum esca posset auferri ac dilui. Ideo densos et acutos habent, ut cito incidant, cito conficiant cibum, facile et sine aliqua mora et dilatione transmittant. Vincent de Beauvais a réorganisé le texte d’Ambroise de Milan. | 

4. Escarus dictus eo quod solus escam ruminare perhibetur  ; denique alii pisces non ruminant. | 

5. Propterea non nutriuntur, neque, ut terrena animalia, manus humanae tactu et delinimento aliquo delectantur  ; etiamsi servati in vivariis suis vivant. | 

6. Et plerique quidem herbis pascuntur ac minutis vermibus. Sunt tamen qui invicem se devorent, et sua carne pascantur. Minor apud illos esca maioris est  : rursus ipse maior a validiore invaditur, et fit esca alterius praedator alieni. Itaque usu venit, ut cum ipse alium devoraverit, ab alio devoretur, et in unum ventrem uterque conveniat cum voratore proprio devoratus, sitque simul in uno viscere praedae vindictaeque consortium. | 

7. Et omnes pisces cibantur a suis pullis, cum pervenit tempus sue pullificationis. Et quedam animalia comedunt carnem tantum […] | 

8. Et animalia testea, immobilia, cibant se ab aqua dulci. | 

9. Et similiter est pastus mollis teste, quoniam ista etiam comedunt quodlibet : et herbas et lapidem et quodlibet, sicut cancri lapidosi, quoniam comedunt carnes. | 

10. Et quedam animalia comedunt carnem tantum, sicut celeki et honagro et tathkhino et cehorbortinez et cheamorane. Tarrigla autem cibatur herbis parvis, et hostareoz etiam comedit carnem. Et karabo cibatur stercore et luto ; cheakeruz et meleruz cibantur herbis. Celeki cibatur stercore et herbis et pascitur quolibet, et ipse solus deprehenditur per whectin. | 

11. Et kakabo cibatur a sceno, et propter hoc ponderosum est, et invenitur in eo multum lutosum ; et non comedit pisces omnino et sepe natat, ut abluat lutum carnis sue. Et nullum animal marinum comedit suos pullos, et propter hoc multiplicantur. Set cum completur, conmeditur ab alio, | 

12. et cum habuerit timorem, abscondit caput suum in suo corpore, et occultans suum caput comedit carnem. | 

13. Et feroz solum ruminat sicut quadrupes, et alios pisces venatur, cum natant super ventrem. | 

14. Et plura eorum cibantur ex aqua dulci ; et propter hoc, quando volunt homines cibare enkeloz, preparant aquam, ut sit clara, quoniam ex <s>ordida statim strangulatur. Et hoc ei accidit, quia sui branchi sunt parvi. Et quando volunt venari ipsam, turbant aquam. | 

15. Et motus piscium ad Caicoz est propter cibum et pastus, qui est bonus ibi et utilis propter dulcedinem aque et quia animalia magna sunt [in] <ibi> raro ; | 

16. Omnes pisces maris comedunt se invicem, excepto quodam animali, quod fastaleon Aristotiles vocat. Hec autem causa est, quia ipsum animal omnino carnem non comedit. Nullum marinum animal comedit fetus suos, nisi dum complentur et formam parentibus similem ceperint.