Caput XC
De medicinis ex sepia
[1] Dioscorides. [α] Sepia cum atramento suo cocta cacostomacha est, ventrem mollit. Quod molle est ossis ejus collyriis cacromaticis necessarie miscetur. Item ossa tusa onimguinem dentibus tollunt, maculas carnis integro colori restituunt. Glaucomata hominum vel animalium in oculis sufflando maxime cum sale ad sanitatem perducunt. Item os ejus tritum et cum aqua bibitum, thoracis vitiis et asmaticis, omnino prodest.
[γ] Plin. nat.32, 723sourcesExtrahit et squamas eius cinis. Cicatrices oculorum cum melle sanat, […] emendat et albugines iumentorum.
[2] Plinius libro XXXII. [β] Oculorum tumorem ruboremque sepiae cortex cum lacte mulieris illitus sanat et per se scabritias emendat. Cinis ejusdem corticis cicatrices oculorum sanat et albugines jumentorum emendat. [γ] Sepiae in cibo solvunt earumque testae ex aqua salsamentorum inhaerentia corpori tela extrahunt. Medentur et lentigini ceterisque vitiis ex ossibus sepiarum ustis. Ideo cinis et carnes excrescentes tollit et humida ulcera.
[3] Platearius. Os sepiae, quod in ejus ventre invenitur, ad albandos dentes valet si pulvere ejus subtili in panno lineo posito fricentur. Ad faciem quoque dealbandam pulvis ejus cum unguento citrino conficitur.
Notes de source :
1. Sepia cum atramento suo cocta cacostomacha est. Ventrem mollit. Ossis vero ejus molle est colliriis. Trachomaticis necessarie miscetur. Ossa tunsa rubiginem dentibus tollunt. Maculas carnis integro restituent colori. Glaucomati hominum vel animalium in oculis sufflando maxime cum sale ad sanitatem perducit. Os ejus tritum et cum aqua bibitum thoracis vitiis et asmaticis cito prodest. |
2. Tumorem oculorum ruboremque saepiae cortex cum lacte mulieris inlitus sedat, et per se scabritias emendat. |
3. Extrahit et squamas eius cinis. Cicatrices oculorum cum melle sanat, […] emendat et albugines iumentorum. |
4. Ad dentes dealbandos pulvis eius subtilis in panno lineo subtili ponatur et inde dentes fricentur. Ad faciem dealbandam pulvis eius conficiatur cum unguento citrino et illiniatur facies.