CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Vincentius Belvacensis - Speculum maius, Speculum Naturale – Lib. XVII.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 03/10/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624.

Caput XCI

De spongia

1. [] Isid. orig.12, 6, 60-621sourcesSfungia a fingere, id est nitidare et extergere, dicta. Afranius  : « Accedo ad te, ut tibi ceruicem fingam linteo », id est extergam. Cicero  : « Effingebatur sfungiis sanguis », id est extergebatur. Animal autem esse docetur cruore inhaerente petris. Vnde et dum absciditur sanguinem remittit. Nam alia sunt uiuentia in aquis et discurrunt, ut pisces  ; alia, quae stant fixa, ut ostreae, echini, sfungiae. Ex his alias mares dici, eo quod tenues sint fistulae spissioresque  ; alias feminas, quae maioribus fistulis sunt ac perpetuis  ; alias duriores, quas Graeci appellant tragos, et nos hircosas dicere possumus ob asperitatem sui. Mollissimum genus earum penicilli uocantur, eo quod aptae sint ad oculorum tumores et ad extergendas lippitudines utiles. Candidae sfungiae cura fiunt  ; per aestatem enim ad solem sternuntur, et sicut cera Punica candorem bibunt. Ce passage est emprunté à Plin. nat. 31, 123-125, cité par André 1986, 220, n. 429-430  : Quidam ita distingunt  : alias ex his mares tenui fistula spissioresque, persobentes, quae et tinguntur in deliciis, aliquando et purpura  ; alias feminas maioribus fistulis ac perpetuis  ; maribus alias duriores, quas appellant tragos, tenuissimis fistulis atque densissimis. (Isidore de Séville reprend à Pline la distinction entre trois sortes d’éponges, déjà énoncée dans Plin. nat. 9, 148  : Spongearum tria genera accepimus  : spissum ac praedurum et asperum tragos [id] vocatur, spissum et mollius manos, tenue densumque, ex quo penicilli, Achillium). Cependant, la particularité de la troisième espèce n’apparaît pas clairement dans la description faite par Isidore de Séville, car il omet, avant alias, l’ablatif maribus, complément du comparatif duriores, et l’ablatif de qualité de Pline  : tenuissimis fistulis atque densissimis. « D’autres, plus dures que les mâles, qu’on appelle tragi (boucs), à trous très ténus et très rapprochés (trad. Serbat 1972, 77) ».
[1] Isidorus. Spongia dicta est a fingere, id est, nitidare vel extergere : unde Cicero2sources Cic. Sest. 77  : Meministis tum, iudices […] e foro spongiis effingi sanguinem. Les commentateurs de l’Antiquité tardive, Isidore de Séville et Servius, ont employé le verbe simple fingere avec le sens classique du verbe composé effingere (nettoyer).. Et fingebatur spongiis sanguis, id est extergebatur. Animal autem esse docetur cruore petris inhaerente. Unde et dum abscinditur : sanguinem remittit. Nam alia sunt viventia in aquis, que discurrunt, ut pisces, alia quae stant fixa, ut ostreae, icinus, spongiae. Ex his aliae mares dicuntur, eo quod tenues sint fistulae spissioresque. Aliae feminae, que majoribus fistulis ac perpetuis sunt. Aliae duriores sunt, quas Graeci appellant tragos et nos hircosas dicere possumus ob asperitatem sui. Novissimum genus earum penicilli vocatur, ego quod aptae sunt ad oculorum tumores et ad tergendas lippitudines utiles, candidae spongiae cura fiunt. Per aestatem enim ad solem sternuntur et sicut cera punica candorem bibunt.
2. [] Plin. nat.9, 148-1493sourcesSpongearum tria genera accepimus : spissum ac praedurum et asperum tragos [id] vocatur, spissum et mollius manos, tenue densumque, ex quo penicilli, Achillium. nascuntur omnes in petris, aluntur conchis, pisce, limo. intellectum inesse iis apparet, quia, ubi avulsorem sensere, contractae multo difficilius abstrahuntur ; hoc idem fluctu pulsante faciunt. vivere esca manifesto conchae minutae in iis repertae ostendunt. circa Toronen vesci illis avulsas etiam aiunt et ex relictis radicibus recrescere in petris ; cruoris quoque inhaeret colos, Africis praecipue, quae generantur in Syrtibus. maximae fiunt manoe, sed mollissimae circa Lyciam, in profundo autem nec ventoso molliores ; in Hellesponto asperae, et densae circa Maleam. putrescunt in apricis locis, ideo optimae in gurgitibus. viventibus idem qui madentibus nigricans colos.
[2] Plinius libro IX. Spongiorum tria sunt genera, ut accepimus spissum ac praedurum et asperum tragos id vocatur spissum et mollius, magis tenue densumque ex quo penicilli, achilleum, nascuntur omnes in petris. Aluntur conchis, pisce, limo. Intellectum his inesse apparet, quia ubi avulsorem senserint, contractae multo difficilius abstrahuntur, hoc idem fluctu pulsante faciunt. Esca eas vivere manifeste conchae minutae in his repertae ostendunt. Circa turonem vesci illis avulsas etiam aiunt et ex relictis radicibus recrescere in petris, intersunt autem fistulae quaedam inanes quaternae fere aut quinae, per quas pasci existimantur. Subesse autem membrana quaedam radicibus earum intelligitur : vivunt longo tempore.
3. [α] Plin. nat.31, 123??5sourcesearum genera diximus in naturis aquatilium marinorum. quidam ita distingunt : alias ex his mares tenui fistula spissioresque, persorbentes, quae et tinguntur in deliciis, aliquando et purpura ; alias feminas maioribus fistulis ac perpetuis ; maribus alias duriores, quas appellant tragos, tenuissimis fistulis atque densissimis. candidae cura fiunt : e mollissimis recentes per aestatem tinctae salis spuma ad lunam et pruinas sternuntur inversae, hoc est qua parte adhaesere, ut candorem bibant.
[β] Plin. nat.31, 1246sourcesanimal esse docuimus, etiam cruore inhaerente. aliqui narrant et auditu regi eas contrahique ad sonum, exprimentes abundantiam umoris, nec avelli petris posse, ideo abscidi ac saniem remittere, quin et . . . . eas, quae ab aquilone sint genitae, praeferunt ceteris, nec usque diutius durare spiritum medici adfirmant.
[γ] Plin. nat.31, 1317sourceset contra solem apte protegunt capita.
[3] Idem in libro XXXI. [α] In spongiis sunt mas et femina. Salis spuma tinctae per aestatem ad lunam et pruinas sternuntur inversae, id est, qua parte adhaesere ut bibant candorem. [β] Animal esse docuimus cruore petris inhaerente, auditu eas regi narrant aliqui et ad sonum contrahi exprimentes abundantiam humoris nec avelli petris posse ideoque abscindi et saniem remittere. Aquilonares ceteris praeferunt. [γ] Spongiae contra solem aptae capita protegunt.
4. [δ] Plin. nat.32, 178sourcesIl s’agit bien d’une citation de Pline, mais à propos d’un autre poisson, le mélanure  : In Stabiano Campaniae ad Herculis petram melanuri in mari panem abiectum rapiunt, idem ad nullum cibum in quo hamus sit accedunt.
[4] Idem in libro XXXII. [δ] In mari Campaniae vicino panem abjectum rapiunt et ibidem ad nullum cibum in quo hamus sit, accedunt.

Notes de source :

1. Sfungia a fingere, id est nitidare et extergere, dicta. Afranius  : « Accedo ad te, ut tibi ceruicem fingam linteo », id est extergam. Cicero  : « Effingebatur sfungiis sanguis », id est extergebatur. Animal autem esse docetur cruore inhaerente petris. Vnde et dum absciditur sanguinem remittit. Nam alia sunt uiuentia in aquis et discurrunt, ut pisces  ; alia, quae stant fixa, ut ostreae, echini, sfungiae. Ex his alias mares dici, eo quod tenues sint fistulae spissioresque  ; alias feminas, quae maioribus fistulis sunt ac perpetuis  ; alias duriores, quas Graeci appellant tragos, et nos hircosas dicere possumus ob asperitatem sui. Mollissimum genus earum penicilli uocantur, eo quod aptae sint ad oculorum tumores et ad extergendas lippitudines utiles. Candidae sfungiae cura fiunt  ; per aestatem enim ad solem sternuntur, et sicut cera Punica candorem bibunt. Ce passage est emprunté à Plin. nat. 31, 123-125, cité par André 1986, 220, n. 429-430  : Quidam ita distingunt  : alias ex his mares tenui fistula spissioresque, persobentes, quae et tinguntur in deliciis, aliquando et purpura  ; alias feminas maioribus fistulis ac perpetuis  ; maribus alias duriores, quas appellant tragos, tenuissimis fistulis atque densissimis. (Isidore de Séville reprend à Pline la distinction entre trois sortes d’éponges, déjà énoncée dans Plin. nat. 9, 148  : Spongearum tria genera accepimus  : spissum ac praedurum et asperum tragos [id] vocatur, spissum et mollius manos, tenue densumque, ex quo penicilli, Achillium). Cependant, la particularité de la troisième espèce n’apparaît pas clairement dans la description faite par Isidore de Séville, car il omet, avant alias, l’ablatif maribus, complément du comparatif duriores, et l’ablatif de qualité de Pline  : tenuissimis fistulis atque densissimis. « D’autres, plus dures que les mâles, qu’on appelle tragi (boucs), à trous très ténus et très rapprochés (trad. Serbat 1972, 77) ». | 

2.  Cic. Sest. 77  : Meministis tum, iudices […] e foro spongiis effingi sanguinem. Les commentateurs de l’Antiquité tardive, Isidore de Séville et Servius, ont employé le verbe simple fingere avec le sens classique du verbe composé effingere (nettoyer). | 

3. Spongearum tria genera accepimus : spissum ac praedurum et asperum tragos [id] vocatur, spissum et mollius manos, tenue densumque, ex quo penicilli, Achillium. nascuntur omnes in petris, aluntur conchis, pisce, limo. intellectum inesse iis apparet, quia, ubi avulsorem sensere, contractae multo difficilius abstrahuntur ; hoc idem fluctu pulsante faciunt. vivere esca manifesto conchae minutae in iis repertae ostendunt. circa Toronen vesci illis avulsas etiam aiunt et ex relictis radicibus recrescere in petris ; cruoris quoque inhaeret colos, Africis praecipue, quae generantur in Syrtibus. maximae fiunt manoe, sed mollissimae circa Lyciam, in profundo autem nec ventoso molliores ; in Hellesponto asperae, et densae circa Maleam. putrescunt in apricis locis, ideo optimae in gurgitibus. viventibus idem qui madentibus nigricans colos. | 

5. earum genera diximus in naturis aquatilium marinorum. quidam ita distingunt : alias ex his mares tenui fistula spissioresque, persorbentes, quae et tinguntur in deliciis, aliquando et purpura ; alias feminas maioribus fistulis ac perpetuis ; maribus alias duriores, quas appellant tragos, tenuissimis fistulis atque densissimis. candidae cura fiunt : e mollissimis recentes per aestatem tinctae salis spuma ad lunam et pruinas sternuntur inversae, hoc est qua parte adhaesere, ut candorem bibant. | 

6. animal esse docuimus, etiam cruore inhaerente. aliqui narrant et auditu regi eas contrahique ad sonum, exprimentes abundantiam umoris, nec avelli petris posse, ideo abscidi ac saniem remittere, quin et . . . . eas, quae ab aquilone sint genitae, praeferunt ceteris, nec usque diutius durare spiritum medici adfirmant. | 

7. et contra solem apte protegunt capita. | 

8. Il s’agit bien d’une citation de Pline, mais à propos d’un autre poisson, le mélanure  : In Stabiano Campaniae ad Herculis petram melanuri in mari panem abiectum rapiunt, idem ad nullum cibum in quo hamus sit accedunt.