Caput XCII
De medicinis ex ea
[1] Isidorus. [α] Spongiarum genus mollissimum penicilli vocantur, eo quod aptae sint ad oculorum tumores et ad extergendas lippitudines utiles.
[γ] Plin. nat.31, 1253sourcesMollissimum genus earum penicilli. Oculorum tumores sedant ex mulso inpositi, iidem abstergendae lippitudini, utilissime ex aqua ; tenuissimos et mollissimos esse oportet. Inponuntur et spongeae ipsae epiphoris ex posca et ex aceto calido ad capitis dolores. De cetero recentes discutiunt, mitigant, molliunt, ueteres non glutinant uulnera.
[δ] Plin. nat.31, 1264sourcesVlcera quoque umida et senilia inpositae siccant. Fracturae et uulnera spongeis utilissime fouentur. Sanguis rapitur in secando, ut curatio perspici possit. Et ipsae uulnerum inflammationibus si nec inungitur <…> inponuntur nunc siccae, nunc aceto adspersae nunc uino, nunc aqua frigida ; ex aqua uero caelesti inpositae secta recentia non patiuntur intumescere.
[ε] Plin. nat.31, 1275sourcesinponuntur et integris partibus, sed fluctione occulta laborantibus, quae discutienda sit, et iis, quae apostemata vocant, melle decocto perunctis, item articulis alias aceto salso madidae, alias e posca ; si ferveat impetus, ex aqua, eaedem callo e salsa, at contra scorpionum ictus ex aceto. in vulnerum curatione et sucidae lanae vicem implent ex eadem ; differentia haec, quod lanae emolliunt, spongeae coercent rapiuntque vitia ulcu.
[ζ] Plin. nat.31, 1286sourcescircumligantur et hydropicis siccae vel ex aqua tepida poscave, utcumque blandiri opus est operirive aut siccare cutem. inponuntur et iis morbis, quos vaporari oporteat, ferventi aqua perfusae expressaeque inter duas tabulas. sic et stomacho prosunt et in febri contra nimios ardores, sed splenicis e posca, ignibus sacris ex aceto efficaciores quam aliud ; inponi oportet sic, ut sanas quoque partes spatiose operiant.
[η] Plin. nat.31, 1297sourcessanguinis profluvium sistunt ex aceto aut frigida, livorem ab ictu recentem ex aqua salsa calida saepius mutata tollunt, testium tumorem doloremque ex posca. ad canum morsus utiliter concisae inponuntur ex aceto aut frigida aut melle, abunde subinde umectandae. Africanae cinis cum porri sectivi suco sanguinem reicientibus haustus, aliis ex frigida, prodest. idem cinis vel cum oleo vel cum aceto fronti inlitus tertianas tollit.
[2] Plinius ubi supra. [β] Aquilonares, ut dictum est, spongias ceteris praeferunt nec usquam diutius durare spiritum medici asserunt. [γ] Harum genus nobilissimum penicilli, tumores oculorum sedant ex mulso impositi ; abstergendae quoque lippitudini utilissimi. Imponuntur et ipse spongiae epiphoris ex posca et ad dolores capitis ex aceto calido. Recentes discutiunt, molliunt, mitigant. Veteres autem vulnera glutinant. [δ] Ulcera quoque humida et similia impositae siccant. Fracturae et vulnera stangiis utilissime foventur, quia sanguis rapitur in secundo, ut perspici possit curatio imponuntur vulneribus nunc siccae, nunc ex aceto aspersae, nunc vino, nunc ex aqua frigida. Ex aqua vero caelesti impositae, vulnera recentia siccant nec patiuntur intumescere. [ε] Imponuntur etiam ad apostemata discutienda, decocto melle perunctae et articulariis iterum ex aceto salso madidae vel ex posca, si ferveat impetus ex aqua eadem e callo salso madide. Imponuntur quoque contra scorpionum ictus ex aceto. In vulnerum autem curatione vicem implent succidae lanae nisi quod lanae molliunt, spongiae vero coarctant et vitia vulnerum rapiunt, preterea spongiae, [ζ] circumligantur hydropicis siccae et stomacho prosunt impositae. [η] Item ex aceto vel aqua frigida imposite sanguinis profluvium sistunt et livorem ab ictu recentem ex aqua salsa calida saepius immutata tollunt. Testium quoque tumorem ac dolorem ex posca auferunt. Ad canum morsus utiliter imponuntur ex aceto conscisae aut aqua frigida vel melle humectatae. Cinis aphricanae cum porri succo sanguinem rejicientibus, haustu salis ex aqua frigida prodest. Idem quoque cinis aphricanae ex posca tumorem discutit. Omnium autem cinis cum pice crematarum sanguinem vulnerum sistit. Item spongiae cinis cum oleo vel aceto illitus, fronti tertianas tollit.
Notes de source :
1. Mollissimum genus earum penicilli vocantur, eo quod aptae sint ad oculorum tumores, et ad extergendas lippitudines utiles. |
2. Eas quae ab aquilone sint genitae praeferunt ceteris, nec usquam diutius durare spiritum medici adfirmant. |
3. Mollissimum genus earum penicilli. Oculorum tumores sedant ex mulso inpositi, iidem abstergendae lippitudini, utilissime ex aqua ; tenuissimos et mollissimos esse oportet. Inponuntur et spongeae ipsae epiphoris ex posca et ex aceto calido ad capitis dolores. De cetero recentes discutiunt, mitigant, molliunt, ueteres non glutinant uulnera. |
4. Vlcera quoque umida et senilia inpositae siccant. Fracturae et uulnera spongeis utilissime fouentur. Sanguis rapitur in secando, ut curatio perspici possit. Et ipsae uulnerum inflammationibus si nec inungitur <…> inponuntur nunc siccae, nunc aceto adspersae nunc uino, nunc aqua frigida ; ex aqua uero caelesti inpositae secta recentia non patiuntur intumescere. |
5. inponuntur et integris partibus, sed fluctione occulta laborantibus, quae discutienda sit, et iis, quae apostemata vocant, melle decocto perunctis, item articulis alias aceto salso madidae, alias e posca ; si ferveat impetus, ex aqua, eaedem callo e salsa, at contra scorpionum ictus ex aceto. in vulnerum curatione et sucidae lanae vicem implent ex eadem ; differentia haec, quod lanae emolliunt, spongeae coercent rapiuntque vitia ulcu. |
6. circumligantur et hydropicis siccae vel ex aqua tepida poscave, utcumque blandiri opus est operirive aut siccare cutem. inponuntur et iis morbis, quos vaporari oporteat, ferventi aqua perfusae expressaeque inter duas tabulas. sic et stomacho prosunt et in febri contra nimios ardores, sed splenicis e posca, ignibus sacris ex aceto efficaciores quam aliud ; inponi oportet sic, ut sanas quoque partes spatiose operiant. |
7. sanguinis profluvium sistunt ex aceto aut frigida, livorem ab ictu recentem ex aqua salsa calida saepius mutata tollunt, testium tumorem doloremque ex posca. ad canum morsus utiliter concisae inponuntur ex aceto aut frigida aut melle, abunde subinde umectandae. Africanae cinis cum porri sectivi suco sanguinem reicientibus haustus, aliis ex frigida, prodest. idem cinis vel cum oleo vel cum aceto fronti inlitus tertianas tollit. |
8. Siriasim infantium spongea frigida cerebro umefacto rana inuersa adalligata efficacissime sanat.