Caput XCIV
De spinachia et squatina
[1] Ex libro de natura rerumSpinachia corpore quidem est pusilla, sed utilissime undique spinis extantibus minuta, a morsu cujuslibet alterius piscis est tutissima.
[2] Isidorus[α] Squatus dictus, eo quod squamis sit acutus : unde et ejus cute lignum politur.
[α] Plin. nat.9, 1614sourcesPiscium diuersa genera non coeunt praeter squatinam et raiam, ex quibus nascitur priore parte raiae similis, et nomen ex utroque conpositum apud Graecos trahit, d’après Arist. HA 566 a 27.
[α] Plin. nat.9, 1625sources[…] [piscibus] squatina [parit] bis sola, autumno, occasu Vergiliarum. Cf. encore Arist. HA 543 a 14.
[α] Plin. nat.9, 1656sourcestorpedo octogenos fetus habens invenitur eaque intra se parit ova praemollia in alium locum uteri transferens atque ibi excludens. Simili modo omnia quae cartilaginea appellavimus. Ita fit ut sola piscium et animal pariant et ova concipiant.
[3] Plinius libro XI. Squatina est ex piscium genere, qui pro spina cartilaginem habent. Omniaque talia carnosiora sunt et supina vescuntur. Diversa piscium genera, non coeunt insimul, praeter squatinam et ranam, ex quibus nascitur piscis, parte priori ranae similis. Et nomen ex utroque compositum apud Graecos trahit. Piscium quidam ter in anno pariunt, quidam bis, vere et autumno. Ex planis sola squatina bis, autumno occasuque vergiliarum. Squatina vero intra se parit ova praemollia, in alium locum uteri transferens ibique excludens. Simili modo et omnia que appellavimus cartilaginea, ita fit ut sola piscium et animal pariant et ova concipiant.
[4] Ex libro de natura rerum. Squatina piscis est in mari, quinque cubitos habens longitudinis et caudam pedalem : hic absconditus in limo pisces corripit subito. Cutem tam asperam habet, ut ex ea lignum et ebora poliantur : pilus ipsius cutis brevis et niger est. Hunc adeo durum natura creavit, ut ferri vel chalybis acumine vix inscidi possit.
Notes de source :
1. Thomas de Cantimpré ne dit rien de la spinachia. Nous n’avons pas identifié la source de Vincent de Beauvais. |
2. Squatus dictus quos sit squamis acutus. Vnde et eius cute lignum politur. Voir aussi Plin. nat. 9, 40 : […] squatina, qua lignum et ebora poliuntur. |
3. Planorum piscium alterum est genus quod pro spina cartilaginem habet, ut raiae, pastinacae, squatinae […]. Omnia autem carniuora sunt talia et supina uescuntur. |
4. Piscium diuersa genera non coeunt praeter squatinam et raiam, ex quibus nascitur priore parte raiae similis, et nomen ex utroque conpositum apud Graecos trahit, d’après Arist. HA 566 a 27. |
5. […] [piscibus] squatina [parit] bis sola, autumno, occasu Vergiliarum. Cf. encore Arist. HA 543 a 14. |
6. torpedo octogenos fetus habens invenitur eaque intra se parit ova praemollia in alium locum uteri transferens atque ibi excludens. Simili modo omnia quae cartilaginea appellavimus. Ita fit ut sola piscium et animal pariant et ova concipiant. |
7. Le texte de Vincent de Beauvais reprend pour le sens celui de Thomas de Cantimpré.