Caput XCVI
De teucha et tithimallo et torpedine
[β] Isid. orig.12, 6, 452sourcesTorpedo uocata eo quod corpus torpescere faciat, si eam quisque uiuentem tangat. Narrat Plinius Secundus ) : 'Ex Indico mare torpedo etiam procul et e longinquo, vel si hasta virgaque adtingatur, quamvis praevalidos lacertos torpescere, quamlibet ad cursum veloces alligare pedes.' Tanta enim vis eius est ut etiam aura corporis sui adficiat membra.
[2] Isidorus. [α] Tithymalus nomen ex flore accepit. Thymum quippe flos appellatur. Nam cum sit species gratus et sapore jucundus, tamen sicut flos fragrat et corpore odores aspirat. [β] Torpedo dicta est, eo quod corpus torpescere faciat, si eum quisque viventem tangit. Narrat Plinius quod ex indico mari torpedo etiam e longinquo si hasta virgaque attingatur, quatenus praevalidos lacertos torpescere, quamlibet ad cursum veloces pedes alligari. Tanta enim vis est ejus, ut etiam aura corporis sui afficiat membra.
[δ] Plin. nat.9, 1654sourcesTorpedo octogenos fetus habens inuenitur eaque intra se parit, oua praemollia in alium locum uteri transferens atque ibi excludens.
[ε] Plin. nat.9, 1435sourcesNouit torpedo uim suam ipsa non torpens, mersaque in limo se occultat.
[3] Plinius libro IX. [γ] Torpedo sicut et squatina est ex genere piscium, que cartilaginem habent pro spina. Omnia talia carnosa sunt et supina vescuntur. [δ] Tradunt torpedinem excavato maris vado condi per hyemem, circa aequinoctium parit. Octogenos habet foetus, ova intra se parit praemollia in alium uteri locum transferens ibique excludens. Simili modo et omnia, quae appellamus cartilaginea, ut rapa, pastinaca, squatina et similia. Ita fit ut sola piscium et animal pariant et ova concipiant. [ε] Novit torpedo vim suam, ipsa non torpens mersaque in limo se occultat. Pisces, qui securi natantes obtorpuere corripiens : hujus jecori teneritas nulla prefertur.
[η] Plin. nat.32, 1027sourcesLieni medetur solea piscis inpositus, item torpedo, item rhombus.
[θ] Plin. nat.32, 1058sourcesTorpedo adposita procidentis interanei morbum ibi coercet.
[ι] Plin. nat.32, 1339sourcesMirum est et quod de torpedine inuenio, si capiatur, cum luna in Libra sit, triduoque adseruetur sub diu, faciles partus facere postea, quotiens inferatur.
[κ] Plin. nat.32, 13910sourcesfel torpedinis vivae genitalibus inlitum.
[λ] Plin. nat.32, 13511sourcestorpedinis cerebrum cum alumine inlitum XVI luna.
[4] Idem in libro XXXII. [ζ] Torpedo emollit alvum in cibo sumpta [η] et lieni medetur imposita, [θ] procidentis quoque morbum interanei prohibet apposita. [ι] Denique si torpedo dum sol est in libra capiatur triduoque sub divo asservetur, faciles efficit partus. Postea quotiens infertur, [κ] felle vivae torpedinis illito genitalia concitantur. [λ] Hujusmodi quoque cerebrum cum a lumine luna sexta illitum medetur genitali mulierum.
Notes de source :
1. Thymallus ex flore nomen accepit : thymum quippe flos appellatur ; nam dum sit specie gratus et sapore iucundus, tamen sicut flos fraglat et corpore odores aspirat. |
2. Torpedo uocata eo quod corpus torpescere faciat, si eam quisque uiuentem tangat. Narrat Plinius Secundus ) : 'Ex Indico mare torpedo etiam procul et e longinquo, vel si hasta virgaque adtingatur, quamvis praevalidos lacertos torpescere, quamlibet ad cursum veloces alligare pedes.' Tanta enim vis eius est ut etiam aura corporis sui adficiat membra. |
3. Planorum piscium alterum est genus, quod pro spina cartilaginem habet, ut raiae, pastinacae, squatinae, torpedo et quos bouis, lamiae, aquilae, ranae nominibus Graeci appellant. […] Omnia autem carniuora sunt talia et supina uescuntur. Notons que Pline ne dit pas « charnu » (carnosiora), mais « carnivore » (carnivora). |
4. Torpedo octogenos fetus habens inuenitur eaque intra se parit, oua praemollia in alium locum uteri transferens atque ibi excludens. |
5. Nouit torpedo uim suam ipsa non torpens, mersaque in limo se occultat. |
6. Aluum emollit silurus e iure et torpedo in cibo et olus marinum simile satiuo. |
7. Lieni medetur solea piscis inpositus, item torpedo, item rhombus. |
8. Torpedo adposita procidentis interanei morbum ibi coercet. |
9. Mirum est et quod de torpedine inuenio, si capiatur, cum luna in Libra sit, triduoque adseruetur sub diu, faciles partus facere postea, quotiens inferatur. |
10. fel torpedinis vivae genitalibus inlitum. |
11. torpedinis cerebrum cum alumine inlitum XVI luna.